장음표시 사용
251쪽
nus. Id ita 1 se factum causatur Mahometegeum ut homines possent ediscere facilius, difficilius oblivisci e dc ut ait etiam Deum, cuius se nuntium esse jactabat , homines per parabolas alloqui, in hoc ejus imitati inem asseetasse videtur. Tanto jampridem fabularum amore flagrant iidem Arabes , ut unus ex antiqui Testamenti Prophetis eos merito hoc nomine censuerit esse notandOS. AEsopi Fabulas in patrium sermonem Verte runt , & ex iis nonnulli similes composuere. Locmanus ille toto oriente nomi natissi mus, non alius fuit, quam AE pus. Hujus fabulae quas Arabes in amplum volumen collegerunt, dc in quod ideo multum de suo Contulerunt, tantum existimationis & gloriae apud illos ipsi peperere, ut in quodam capite, quod Locmani nomine hanc ob rem inscribitur, ejus scientiam magnifice prae dicet Λlcoranus. Vitae Patriarcharum, Pro phetarum Apo8olorum gentis hujus, totae sunt plenae fabularum. Λpud eos est quaedam familia Philosophorum, qui ut clariora proponant dogmata, ea se sub parabolis simplicibus familiaribus, dc ad populi ea Pium accommodatis explicaturos osis profitentur , hujusque sectae originem quibusdam ex Prophetis suis veteribus adscribunt. Alii inter eorum Philosophos abstrusissima Doctrinae suae Μysteria evolvere aggressi, ea ad Fabularum Romanensium formam emnxe runt. Hujus generis est historia Haii filii mcdani. Λvicenna, qui repertor ejus fuisse traditur, quum probare vellet, quem pro gressum homo solo rationis lumine naturali ib
252쪽
illii stratus, sine praeceptorum , ordinis , dc artis adjumento in Philosophia facere posiset fingit hunc Haium ex terra sine ullo parentum consortio natum esse in Insula deserta, sub AEquatore sita, quibusdam tantum animalibus habitata Avicenna quippe di alii ita nasci posse homines autumant eum deinde 1 capra lactatum esse, & rara felicitate ingenii tum & observando & meditando cognitiones omnes quae Philosophiae studio comparari possunt, gradatim este asse secutum, & tandem ad Dei Summique Boni notitiam , & ad sublime contemplationis
genus pervenisse. Hoc totum opus variis eventis Romanensibus, quae referre supersedeo, exhilaratum est: opus certe laudabile , sed longe adhuc laudabilius si commentum ipsum nimia & quasi projecta non deformasset fingendi licentia ; & ni Haius
ultra omnem verisimilitudinis modum sua disputatione non processisset. Poeticam Λ- tabes in deliciis habent: maxima quaeque ingenia hoc saepius pascuntur studio , cui sermonis patrii & conservationem & decus deberi arbitrantur. Neque vero nova in iis est haee ad Poeticam indoles; siquidem longe ante Μahometen viguit, & Poemata habent ipso antiquiora. Omnes eorum doctrinae tunc temporis carminibus continebam tur; in quorum condendorum arte summum
eruditionis genus positum esse censebant . Haec opera inter pretiosissimos quosque thesauros asservabant Principes: haec eadem memoriter omnes ediscebant, & ingenium
in his fundendis facile ac felix, velut cer
253쪽
I2 DE ORIGINE fissimum Nobilitatis pignus habQatur . si una ex eorum tribubus Poetam aliquem tulisset, eam caeterge honorifice invi- libant, tantum ipsi ornamentum tratulatulat irae. Vi bellorum, qu iis ih costituenaa superstitione Maho metana exhaurienda ira erunt, ardor ille tantilper fel anguit, sed Post reportatas victorias magis exariit. Α ctor est Erpen ius non tot in reliquo orbe terrarum , quot in una Arabia vates extitisse . Sexaginta numerant qui velut Poeta res principatum tenent, quippe sibi subditas regunt ingentes Poetarum catervas. Horum petitissimi luseruhi amores in Belogis , 8c quaedam eorum hac de re monumenta in occidentem penetrarunt. pleriquρ Califarum
e sin sua industria dc majestate indignam
non reputarunt. Quidam a/huc versum ab ipsis compositorum volun ina conservantur.
Λbdalla intre alios in hoc genere laudis est-eellii it , librumque, ut testatur Elmarinu , De Similitudinibus conscripsit. Elmacinus 6tum Aledranum versibus similiter desi-hentibus conclusit. Τam tarta poetis retenaebat 'aethia, ut horumce Calisarum Unus versus septuaginta, sita placitos votide
ώibur na rabibui, meo quidem judicio, versum simili z.ώ- nno concludendoruria arteria accepimus, &versus Leoni nos ad versum Arabicorum spe-
Σὸ ...'essi ios fuisse mihi probabile est. Hoe' verssium genus non videtur in Europa viguisse, antequam Tariciis di Muca in Hispaniam irruperint: at seculis sequentibuὴ
multa ha hi odi opera visa sunt, quamvis
254쪽
non difficili negotio possem ostendere, Romanis Veteribus non plane fuisse iucognita, istamque vernatim consonoriim similitudinem non semper iis esse improbatam . Persae jucunda illa mentiendi arto Arabibus non concesssiere: etsi enim mendacium olim valde aversabantur invita civili, nihilque severius suis liberis interdi tum esse volebant mendacio tamen ' si figmenta mendaciorum nomine appellari querent in libris & in ipso literarum usu mirum est, quantum delectarent ur. Nemo ab hac re dissentiet, qui semel Legislatoris eorum Zoroastri eventa fabulosa legerit. Autor est Strabo illorum doctores praecepta moeralia figmentis involuta suis distipulis tradere so litos esse. Cyrus eorum imperii condi irrapud Herodotum aiMlogo utitur, cum Jon tun, Molumque orlitoribus respondet. At cer ex illorum Regibus cum tuorti esset proximus liberosque suos ad concordiam moriendo hortaretur, similitudinem deduxit ex fasciculo sagittarum , quas nullus f egisses et nisi separatas. Alibi Strabo memoriae
prodidit antiquis Persariun, Medorum &Syrorum hisoriis fidem facile derogari
'irod qui eas conderent , ii naturali narrandarum fabularum cupiditate tenerentur. Quippe quum viderent eos, qui in iis scri bendis totam artem & influstriam sese init endere profitebantur, ad hominum exi-ssimationem pervenire, sibi persuasere narrationes falsas atque confictas cum voluptate lectunti iri , s ad historiae speciem dc stylum accederent. .Esopi fabulae ita eortrin
255쪽
Iψ DE ORIGINE sepiebant palato, harum ut autorem civem ilium esse jactarint. Ille idem est Alcorans Locmanus,de quo egi superius, qui ab omnibus orientis populis tanti habitus est, ut ejus natalium honorem Phrygiae eripere ac sibi vendicare tentarint. Ajunt quippe Arabes hunc Hebraeorum gentes fuisse procrea tum. Persae negant eumque AEthiopem fui sese contendunt, id quod AE pi nominis
Elymologia confirmare videtur j eumque asserunt vitam exegisse Cassu vini , quam Urbem multi credunt fuisse Arsaicam antiquorum . Et hoc quidem nixi fundamento
nonnulli,quum cernerent vitam ejus a Μir-
condo compositam, cum vita AEsopi, quam Maximus Planudes nobis reliquit, magnam habere cognationem; quumque ut Angeli cmano sapientiam impertiuntur apud Mircondum , ita & Μercurium AE po fa-' bulam apud Philostratum impertiri observassent, sibi in mentem induxerunt, Grae- eos ab orientis gentibus Locmanum sumsisse, S ex eo AE pum suum, ut ita dicam finxisse. Non hic locus est hujus quaestionis altius excutiendae. Obiter tant4m dicam horum orientis populorum historias ex
mendaciis, maximam partem esse confla
tas; ipsos vero parum diligentiae ac fidei habuiste : satis esse verisimile eos quum de fabularum & autore & originibus disputarent, hac i n re, ut i n caeteris omnibus fui sese fabulosos; Graecos in Chronologia, hi-soriaque, majoris fuisse & industriae & fidei , eamque similituditam, quam Mircon di Locmanus cum 2Esopo Planudis & Phi-
256쪽
FABULARUM. ISIostrati habuit, non magis evincere Locmanum este Hsopum , qtram . Esopum esse Locmanum. Persae sapientis cognomento
Locmanum Ornaverunt, quia revera 2Eso
pus in lapientum albo numeratus est . Eun dem rei Medicar secreta quaeque abstrusiise sima reperisse ajunt, ipsumque in hac scien-.ma arcana admiranda & inter alia hominum
a morte ad vitam excitandorum artem invenisse. Ita ejus fabulas expositionibus omnis teneris illustrarunt atque auxerunt ut, id quod Λrabes fecerant, ex iis ampli sesimum Volumen cujus exemplum in Biblior heca Vaticana cernitur, contexuerint.
Usque in .Hgyptum & AEthiopiam ejus sama pervasit, ubi ipsius& nomem No scientiam tanta Omnes veneratione prosequian .
tur , eum ut Persae ibi natum esse crediderint . Nec minus illum venerantur Turcae , hodierni; eumque , ut Μii cotidus δέ Arabes , Davidis temporibus vix iste autumant. In quo, si vere is AE pus existimandiis, da . si Graecorum Chronologiae fides aliqua ha-.benda sit, quadringentorum, & quinquaginta circiter annorum spatio a rei veritate irecedunt ; sed in his Turcae non ita sunt scrupulta. Hoc quidem potiori jure conveniret Hesiodo, qui Salomonis aetate floruit; quippe primus, ut Qui otilianus Plutarchuseique censent, gloriari potest, se earum fabularum, quarum inventio AE po tri- νbuitur , modum & rationem excogitasse. Poeta nemo est tam effraenis in mendacio audaciae quem non superent Persae recentio. P a
res in scribendis historiis, & in iis praecipue
257쪽
DE ORIGlNs rebus, quae ad religionem , aut ad sciae gen iis Sanctor uua vitas portineati . His otias ipsas, quarum veritas Graecorum & Romanorum testimonio nobis explorata est ita suis mendaciis deformarunt, vix ut agnosci
queant. Qitinetiam ab hoc laudabili odio , quod alias adversus homines in rem suam mentientes tam juste suscipiebant, degenerantes , id sibi hodie pulcherrimum , honorificentissimumque esse ducunt.buas habent Romanenses fa bulas, suosque Heroas fabulosos . ut dc ipsi nostros habemus. Amoresct facta bellica i l lustris Rustani, Issendiari hiltoria, apud eos magis , quam apud nOS Herculis, Rotandi, dc Amadis um res
praeclarae gestae celebrantur. Nadarus Hariti filius, quum ex Perside venisset, haec suorum acta Arabibus nimia exaggeratione ostentaturus, hoc nomine notatus in Alc rano est atque damnatus. Vastus ille Tauri montis aditus, quas antiqui Portas Caserias appellarunt, uno gladii, secundum eos,
Mortis-Allyo impaeti ictu ad aperiendam Maris Caspii viam pate Distus est. Ita tu inter montis Mimantis rupes, qua Smirna Ephesum itur, claustra sunt a S. Paulo uno ensis impetu reserata, si fidem habeas inco-
, ct indigenis, qui Persis ipsis sunt mentiendi facilitate non impares. Qui gigan tem Arneossum, talique gigante dignam conpagem, S Principis Pisicitooii, quem vixisse fingunt annos ter mille circiter dc quingentos , facta admiranda ignoraverit, eum necesse est in hujus gentis historiis
258쪽
I et partim esse Versatum . Oper. Iarbanitatis amorisque plena , & historiae amatoriae Periarum vetervmaon minus celebres fuere tuam recentiorum. 1 oti sunt In amore poeo amant s.
etis: hac& Proeeres & populus Melectan F tur: Haec si deesset convivio, pars optim deesset. Quamobrem vatibus omnia plen sunt iisque inusitato vestium genere insignibus . Ex libris 'rsicis Turca: prima sorti tudinis, amoris, urbanitatis element hauriunt: ii in Palatio Turcarum Imperatoris summa cum cura legendi proponunt ephebi. junioribus, quos educant in spem fortunae majoris: & ad proposita in iis exempla subinde componunt, iqiosque se amori aut bello tradunt, quamvis eos lioqui faribulae illic nata',& ut it dicam indigenae non deficiant. Rotandum Turcam fuisse jaetant: ejus ensem Prusae sinsulari cum cultu asservant, singulasque ejus vitae partes, ingentia, quae in Oriente patravit, facinor
Indi etiam Persis viςini eo erant ingenio , ut figmentis fabulosis,poeticis,& Romanen- . .' I
sibus magnopere ducerentur. De eorum arabis a
versibus,cantilenis&historiis amatoriis muJta narrant Peregrinatores. Celebris quoque Locmani nomen iis cognitum est;& ut apud
Persas Arabasque,tig re apud eos,ba:c est f*cqnd fabularum seges. Eum praedicant et se
fratrem Rami,quem inter nobilissimos suos Lesislatores praecellentem Coeli & Divi itatis hynore donarunt . Eum sani um mise
259쪽
ptentrionem locant Christiani Indi rmionis JHalabricae vitam & laudes s. Thomae suinpostoli versibus compositas jam a multis - seculis canunt, sed ab iis, quae ex Historia Ecclesiastica discimus, longe giscrepantes. In Sinensibus, Iaponensibus aliisque harum terrarum populis simile prorsus viget ingenium . Poetis poematis & fabulis abundant: suae sunt illis comoediae, suique comoe di . Λ pologorum apud Sinenses tam familia ris usus in sermonibus quotidianis percre
buit, ut aliam omnem congressus rationem,'
velut agrestem& stupidam exsibilent. Re- , eri Diogenes Laertius Gymnosophistas suam Philosophiam per aenigmata tradere solitos. Reperiuntur etiamnum in India vetustissimi Phyficae libri versibus conscripti is De rebus quibuscunque majoris momenty' ad Politicam Μoralemque Philosophiam' spectantibus per parabolas disputant. San daber librum hac de re elaboraverat , quem' Iii lati Graecique in suum quisque sermonem' converterunt , quique in eruditorum horum bibliothecis reperitur. Aaronis cujusi' dam Parabolas Indicas, AEthiopica S, &Iu'. daicas se in lucem editurum esse promiserat 'Gaul minus. Minime is quidem liberavit fi-'dem : at credibile est hunc librum cum reli-'qua ipsinis Bibliotheca in regiam Bibliothecam esse transmissum, Bramini Barthrou-herri Proverbia , quae Gallico sermone G- pressa legimus, sunt dicta sententiosa, imaginibus maximam partem vestita, ver um' quae dc figurarum pigmentis illustrata. λ'
Possitnus: societatis Iesu, suo Pachymeri
260쪽
FABULARUM. I Qquem Romae nuper typis mandavit, Dialc gum addidit de variis moralis Philosophiae quaestionibus , inter Absalonem . Indorum Regem, & Gymnosophistam quendam, qui per Parabolas tantum & fabulas instar isopi, animi sui cogitata explicat. Hujus libri praefatio docet, eum a sapientissimis docetissimisque gentis hujusce viris esse elucubratum , & in publicis regni tabulis diligentissime fuisse conservatum; Perroen Cho- stois Persarum Regis Madleum ex Indico eundem sermone in Persicum alium ex Persico in Arabicum, dc Simeonem Sethum ex
Arabico in Graecum convertisse. Amicus quidam meus eum ex Graecia Grece translatum attulit , mihique humanissime communicavit. Clios roes ille, Λnu servanus in Graeca ioterpretatione, & ab Arabibus autoribus cognominatus, imperatoris Iustiniani temporibns regnavit, amavit literas, doctus habitus est,librosque complures externoS pa trio suo sermone jussit explicari. Hunc librum inter & alium, Indi Pil pati nomen in fronte praeferentem, &a quibusdam annis Gallice redditum , tam parum discriminis intercedit, ut dubitare nemo possit,quin vel primarium illud sit exemplar, aut ab eo cer
te expressum, aut potius quin uterque liber unum quid& idem esse videatur. Quippe Pilparus illae e Brachmanibus 'unus fuisse
traditur, qui in magnarum rerum consilium
admissus, & regni Indici, regnante Rege Dabehelimo,administer factus,omnia scien-Mae moralis & politicae myoeria hoc libro 'Gamplexus est qtiem librum Indorum Re-
