Petri Danielis Huetii ... Opuscula duo quorum unum est De optimo genere interpretandi et de claris interpretibus; alterum De origine fabularum Romanensium

발행: 1758년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

lo DE ORIGINEges quasi locupletissimum sapientiae & eruinditionis thesaurum conservandum esse censuerunt; hujus fama , quum ad Anuservant Persarli Regis aures pervasimet,hunc eo im pulit, ut occultis alibus,& ope sui medici eum transcribi,&in Persicam linguam verti curaverit. Calliam Abujasarum Almangorem deinde Munt, hunc librum ex idiomate Persico Arabice reddi jussisse,alium ex Arabico in Persicum denuo vertisse,postque has

Interpretationes Persicas,aliam elaborata esse a superioribus diversam,ad quam tamen Galliea interpretatio sit exacta.Tot sane conversiones hujus operis, cui nihil Persae com- 'parari posse arbitrantur, excellentiam satis 'arguunt.Sed multas inde,easque magni mo- menti mutationes passum es .Laudatus a me 'supra Possinus in sua interpretatione Latina quasdam se fabulas recidime fatetur; quae in Gallica, Pilpaei nomine insignita, inveniunditur plurimae, quas Simeonis Sethi interpretatio Graeca non attingit. Et certe si quis 'Brammonis, & Bremavit, quos Indi gen iis suae auctores credidere , siquis eorum sirpis & familiarum historiam evolverit, . non aliis sibi approbari volet argumentis quam propenso sit ea gens in fabulas animo. Eo igitur me adduci facile patior , ut exi

si men Horatium quum Hydaspen , cujus fons in Perside, in India ostium est sabulosum appellavit, id sibi voluisse, hune fluvium incipere cursus suos ac desinere inter p. abilis populos figmentis mendaciisque deditise

parabolas in nationibus, de quibus

262쪽

PABULARUM. iidisserui, profanas modo vidisti, eae san-etiores factae sunt, in Syria, &Dei ipsius

autoritate roboratae. In sacra quippe Scriptura declarat se per figuras & aenigmata suam voluntatem Prophetis aperire. Λlio. in loco suas se leges sub parabolarum int ,

gumentis propositurum esse confirmat. Sal. .ulomon unum ex praecipuis sapientiae Destri- Parabonaeque ornamentis in certa aenigmatum, dc paraboIarum cognitione mutum esse voluit. ι-- fluuParabolarunt, quas ille scripserat, paucae restant; Historia sancta eas ad tria milliat numerat, dc poemata plusquam mille ab eo , meditata esse testatur . Ex iisdem sacris C idicibus comperimus Reginam Saba illius

sapientiae fama excitatam , quum tantae rei: experimentum ipsa capere statuisset, venisse varia ipsi aenigmata propositum, &quum eum omnia nullo negotio explicantem vidisset, sapientiaeque & ingenii altioris vim ac praestantiam ipsa fama longe majorem in eo agnovisset, admiratione plenam rediisse. , Ex testimonio Dii , qui Phoenicum historiam script is mandaverat, dc ex Menandro Ephesio, qui Tyriorum annales Graec8 rh diderat, resert Iosephus Salomonem & Hiramum Tyri regem sibi invicem aenigmata proponere solitos ea lege, ut qui non posset ea explicare, pondus ingens auri solveret . Scriptura sacra tota mysteriis, totae allegoriis & enigmatis plena est . Prophetae per signa& imagines sutura saepe praedicebant;

sin uterentur verbis obscura ea erant,& my-

seriis implicata. Eruditissimi quique iniex Iudaeos, ut Therapeutae, da quibus Philo,

263쪽

& Deuterotae, de quibus loquitur Eusebius, ad horum Mysteriorum intelligentiam curas praecipuas suasque omnes cogitationes

conferebant. Ille idem Philo dc Aristobulus, ambo Iudaei; Thalmud istae quoque &Rabbini

celebriores horum varias explicationes in suis operibus asserunt. Ipse S. Paulus in suis epistolis magna veritatis multiplicis mysteria sub Λntiqui Testamenti figuris obscurioribus involuta clarius evolvit. Hi Thalmudistae, nullo licet argumento fulti, putarunt librum Iobi meram esse Parabolamer ἐν με ab Haebraeis excogitatam. ra in re eorum opinioni adhaeserunt Anabaptistae, & Lu therus, qui& de historia Estherae eandem animo sententiam imbibere. Idem quoque sentiunt de historia Iudithae, quos Heterodoxorum plerique secuti sunt,Grotius allegoricam hujus significationem se retexisse putat, eamque in suis Commentariis proponi r. . Ingeniosa sunt ejus hac de re cogitata, sed tum cum se verum retur falsae historiae sensum reperisse, veram historiam falsa interpretatione depravavit. Psalmorum liber li- νψm ii ber Proverbiorum , Ecclesiastes, Cantica . . I Canticorum,&alia sacra Cantica,liber ipse .ns . Iobi, sunt opera poetica, plena figuris , quae .s quidem in scriptis nostris audaces & accersitae viderentur, sed quae huic genti sunt usia era poe-tatiores. Proverbiorum liber alio nomine

etiam inscribitur, Parabolae, quia proverbia hujusmodi ex Quintiliani definitione

sunt figmenta tantum aut parabolae compen diosae: ut ἡ contrarioS.Ioannes proverbia a

petat parabolas in suo Evangelio relatas.

264쪽

IABULAR Ubs. Canticorum Canticum opus Dramaticiisne it in speciem operis Pastoralis , in quo flagrant illi mi amoris sponsi sponsaeque perinquam teneris vivisque affectibus exprimuntur, quorum illecebris mirifice permulceremur, si illa verborum & figurarum ornamenta ingenio nostro , nostrisque institutis minus repugnarent; aut si exuere possemus

injusta illa praejudicia , quibus semel praeoc'cupati, quae vel tantulum a moribus nostris recedunt , ea omnia palato delicatiore res pulmus. In quo nec cogitantes, nec sentientes nos ipsi condemnamus, siquidem tantae sumus levitatis, ut saepius judicia moresque mutemus. Servator ipse noster nulla fere nisi sub Parabolarum involucro Iudaeis tradit praecepta . Denique testis est S. Hiis a

Hieronymus hujusmodi figuris Syros dc Palaestinos, cum quibus tamditi versatus fuerat, in familiari consuetudine uti fuisse solitos, quo, inquit,similitudinum & exemplorum adminiculo res clarius, quam per praecepta simplicia, & nudas expositiones intelligerentur. Talmud,fabulas pene infinitas continet, alias aliis longe magis ridi- , culas . Has Rabbini complures explicarunt,

conciliarunt, aut in opera quaedam pecu liaria congelierunt, & multa insuper composuere proverbia , apologos, poemata, quorum etiam certam quandam speciem in- Venerant, quae nec syllabarum numero, nec mensurae versuum alligata,ex suis parabolis,

hyperbolis , & amplificationibus suam si bic , ii θpulchritudinem assterebat. Cyprii &ces Syriae finitimi, qhrasdam fabulas suo no.

265쪽

DE ORIGINEmine appellatas commenti sunt; &permutua ac dominatrix illa in Cilicibus mentien . di consuetudo vetustissimo Graecorum pro verbio infamata est. Demum in his omnibus regionibus fabularum usus ita invaluit aut, autore Luciano , apud Assyrios & Λrabas essent,qui in iis explicandis totam suam operam atque industriam collocarent: dc hi

quidem tam sandie temperateque vivebant, ut multo longiore, quam caeteri homines ,

vita fruerentur

At vero mihi Suffciat primos fabularunt Romanensium sontes reclusime: videamus nunc qua illae via , quo ductu, sese per Graeciam & Italiam diffunderint; & utrum in

de ad nos fluxerint, an eas aliunde hauserimus y Iones, Asiae minoris populus , ad maximam potentiam creverant partisque multis opibus, luxu & voluptatibus affluenettiae comitibus individuis sese immerserant Hos, capto Croeso, Cyrus subegit,&cum iis tota Asia minore in Persarum potestatem redacta, mores simul legesque victorum ac cepere, quorum delicias , cum his , ad quas animi proclivioris impetu ferebantur, commiscerent, facta est gens post homines natos quiri amantissima voluptatum . Λd delicias mensarum novas alias, easque exquisiitiores adjunxere flores & summe ta addidere, nova struendis aedificiis ornamenta invenere. Lanae & panni quipe tenuillimi , vestes commodiores, magnificen tiora & pretiosiora peristromata ex his regionibus exportabantur. Saltationis lascivae senus hini; dictae Ionicae, instituerunt: dotam

266쪽

tam insignis ac pervulgata evasit eorum mollities, ut in proverbii consuetudinem venerit. Cyrus ipse, quo Lydorum Ionia Vicinornm, quorum animus inquies re turbulentus suspectabatur, rebelliones praevel teret, animosque emolliret, adhibito Croesi consilio lege sanxit, ut liberos suos mollioribus exercit tionibus educarent, eos luxum addocerent, & ad saltationem, musicam artemque Ludionum emngerent. Disecto audientes fuere Lydi; & vitae mutationem consecuta est animorum mutatio.Hinc in Thusciam, &eκ Tuscia Roma trajecerunt. Horum illic placuerunt choreat: ludis admoti sunt ipsi &spectaculis & ex Lydorum nomine Romani ludo nomen fecere. Verum inter omnes Ioniae populos Μilesii, voluptatum peritia, & deliciis ingeniosis caeteros facile superarunt. Hi primi ex Persis fabulae Romensis artificium didicere , de in his operibus tam feliciter operam suam possierunt, ut fabulae Μilesiae hoc est eorum fabulae Romanenses, historiis amatoriis denarrationibus lascivis plenae, longe lateque inclaruerint. Facile crediderim fabulas Romanenses hactenus fuisse a sordibus & lascivia alienas & de amoribus tum modestius atque infrequentius egisse; sed illa; a Μilesiis primum turpificatas esse ,& narrationibus molliusculis & inhonestis deturpatas. opera illa omnia temporis injuria periere, Vixque superstes remansit nomen Aristidis, qui apud illos fabulatorum notissimus, murutos fabularum, quas Μilesias vocant, libros ediderat. Dionysium Μilesium, qui

267쪽

et 3 DE ORIGINE' Darii primi temporibui vixit, reperio hi storias scripssisse fabulosas, sed cum non satis liquido constet an non opus hoc fabula rum veterum furit collectio ; cumque nullo satis firmo fundamento niti possim, ut statuam , eas fuisse fabulas, quibus Μilesitarum nomen proprie conveniat , eum fabulatorum Romanensium numero adscribendum esse non arbitor . Idem sentio de Hegesippo, & aliis autoribus , quorum Mile-1iaca citat Parthenius, quum ex iis narrationibus, quas ab illis mutuatur, judicari queat, eos non fabulas, quas Μilesias dixere, sed antiquam Μileti historiam theris tradidis te .s..h;, Ione S ex Aetica dc Peloponneso oriundi,

ab Ionia originis suae memores erant, & cum Graeia trist. Populis magnam Isocietatem fovebant Suos sibi invicem liberos mittebant, quo his μη- patrium ingenium exuerent, & mutuos minres ac consuetudines animis tenerioribus adbiberent . In tam frequenti commercio Graecia suapte natura fabularum amans, ab

Ionibus fabularum Romanensium opificium& didicit facile, & feliciter excoluit. Sed ,

ne quid ego confundam, temporum ordinem secutus aggrediar ad referendoS ex at D. toribus Graecis eos, qui in hoc artis genere. majorem sunt gloriam consecuti. Ante Alexandri magni aetatem nullum hac arte celebratum video: Unde mihi persuasum est doctrinam Romanensem , non multum apud Graecos prosecis e , antequam a Persis, quos devicerant, eam accepissent,

ct ex ipso sonte hausissent. Clearchus Solis,

quae

268쪽

temporibus claruit, & 1'rinde ut ille fuit Aristotelis discipulus, primus est, a quo li-j. ' - .

bros inveniam de amore conscriptos.Neque tamen certo scio, an non hoc opere varios casus amatorios fuerit complexus vel ex hi-stu, AH

soria vel ex fabula vulgari petitos: cujusmodi lucubrationem deinceps, Augusto im- perante adornavit. Parthenius quae ad aetatem usque nostram pervenit. Id ut suspicer. facit quaedam fabella , quam ex Clearcho desumpsiit Athenaeus, ubi nonnulla reseruntur indicia, quibus Gyges Lydorum rex significavit, quanti meretricem quamdam faceret , & quo eam amore prosequeretur .

Theophrastus , qui Λristotelis pariter discipulus fuerat, & Aristoteles ipse, Erotica

scripserant, itidem ut Clearchus: sed ex aliis horumce eruditissimorum hominum operibus iudicari facile potest, eos de amore potius, Philosophorum more, quam my thologorum aut historicorum disputasse. Si. Eroticae Aristonis Dissertationes, de quibus loquitur Diogenes Laertius, eaedem sunt, . ae illae Similitudines amatoriae autoris cu- jusdam cognominis, quas citavit Athenaeus; ut nonnulli credidere; ex hoc ultimo titulo

conjici potest, fuisse id Parthenii compilationi non absimile. Ad summa de veterum Eroticis, quorum A uctores recentiores satis frequenter meminerunt, hoc statui potest, ea aut Philosophica, aut Μythologi- ca fuisse, pauca historica, Romanensiave ro longe pauciora.

Λntonius Diogenes, qui ex conjectura

269쪽

2s DR ORIGINE Photii paulo post Alexandrum vixit de eruroribus & amoribus Diniae ac Dercylliais , ad Odisseae Homericae, & errorum Ulyssis

imitationem, veram Romanensem Fabu- ' 'lam contexuit. Id opus, etsi in multis re V bus vitio non caret, refertumque est nugis ac narrationibus parum verisimilibus & ne in poeta quidem serendis, dici tamen potest ad Romanensitum. fabularum legem .eXR

.ctum . Id Photius in Bibliothecam suam transcripsit, & de eo tanquam ex sonte mavname ait quicquid Lucianus , Lucius, Iamblichus, Achilles Tatius , & Damascius in hoc genere scripserunt. Ibidem tamen addit Antonium Diogenem meminisse Antipha nis cujusdam ipso antiquioris , quem histo Tias prodigiales suis similes in lucem protulisse memorat. Ita hic alter exemplum Fa-'Bulatotibus Romanensibus , dc materiam non minus, quam Antonius Diogenes Po ituit suppeditare. Eum loqui arbitror de An tiphane Poeta comico, qui Stephani Geo .graphi, aliorumque testimonio, ex narrει tionum incredibilium atque etiam nugat.' riarum farragine librum contexuit Berge , ι quae Urbs Traciae est, ortus erat, ejusqu mendacia locum fecerunt Graecorum Pro Verbio, hominem, quum nihil veri diceret,

Bergaissare dictitantium. Quod ad Antonium Diogenem attinet; cujas fuerit , inre

sertum est.

Neque etiam certo asseverare possΘm,qu aetate Aristides Milesius, de quo egi antea, viXerit. Certum tamen & exploratum illud β est , eum ante Mariana &Syllana bella vi, 'xisse

270쪽

FABULARUM. 2b Sisse. Nam Sisenna Historicus Romanus, qui liliis temporibus florebat, hujus fabulas Μilesias latinitate donarat. Hoc opus mul tis scatebat sordibus, & tamen illud deinceps in deliciis habuere Romani; adeo ut

Surenas, hoc est Parthorum imperio Praes eius, qui Romanum exercitum, Crassumque Ducem delevit, quum eas inter ipsam Roscii supellectilem reperimet,inde arripue- rit occasionem speetante SeleuciaeSenatu ,

insultandi Romanorum mollitiei, qui vel - in ip bello ab hisce ludicris avellere anil nium non possent. a Lucius Patrensis, Lucianus Samosatem Lἱ ἰuus.

sis, & Iamblichus iisdem fere temporibus ,

Antonino.&. Marco Aurelio imperantibus claruerunt is Primus, homo simplex, dc rebus a se narratis credulus, Μetamorphoses 'tantum & magicas bestiarum in homines, &hominum in bestias transformationes colle gerat . Lucianus vero magis emunctae nari , harum partem, ut pro suo more irrideret , i in suo retulit libro, quem Assinum vel Lucium inscripsit, quo hoc figmentum ab illo depromptum esse significaret. Et re quidem ipsa in hunc librum velut in epitomen reda cti sunt duo priores Lucii Metamorphoseoni libri, quibus inerat vera fabulae Μdesiae forma. Ex quo specimine satis liquet, quanto jure Photius, iis sordibus, quibus scatebat, offendatur, deque iis conqueratur. Asianus ille tam ingeniosus, tam belle instructus, cujus historiam hi Λutores descripsere, non Mimilis esse videtur asino alteri ejusdem dijegantiae, de quo post Damaicium mominis

SEARCH

MENU NAVIGATION