장음표시 사용
281쪽
M DE ORIGINE sunt, his ut querelis locum dare non potuerint i at Gothi in hae Urbe crudeliter grassati sunt, & ibi luctuosa suae immanitatis reliquere monumenta.Synesius cujus nomen his temporibus celebre suit, eadem queritur ; & quemadmodum ab Auctore nostro factum est, deplorat literarum occasum , atque exitium ab his barbaris huic civitati illatum, in qua cunabula olim dc sedem fi- Nerant . S. Hieronymus Synesio aequalis funestum deflet excidium, in qliod sua aetate Graecia ferocissimis Septentrionis Gentibus in eam late esservescentibus redacta suerat. Itaque dubitari non potest, quin ea praeci se sit aetas , quae nostrae Romanensis Presatione designata est, quaque ideo Lectori innuitur hoc aevo vixisse fabulator Λthenagoras . Sed cur diutius immoror in conjectan
da ea oditata, qua vixerit, cum non satis constet, utrum vixerit, unquam, & utrum opus ipsius nomine inscriptum, non sit sup- titium . , Et sane praeclara rerum earum
peritia, quae a veteribus in iis quae vel ad naturam vel ad artem pertinerent, inventa dc traditae sunt,tum exquisita praeteri torum temporum notitia, vetusti de falsa Rhade Borysthenis fluviorum conjun tione errores, in quos nequaq*im recentior impegisset; Graecae locutiones, quae vel inter ipsam interpretationis umbram translucent ;& ante omnia, quaedam antiquitatis gratia dc dignitas, quam non facile quis e Nnngat, qu*que in toto opere emicat, illud ab omni suppositionis suspicione vindicare terant Verum quis aliunde credat Pho-
282쪽
bus Romanensibus seipso antiquioribus ege. xit, de hoc silere potuisseλQuis credat in tot qui supersunt, libris neque de opere, neque de operis autore ullam extare mentionem pnullum hujus exemplar in Bibliothecis reperiri y dc illud etiam; quo, qui id vertit, usus est, pollea evanuisse λ Tot inter dubitandi rationes, si eo ma adducas, ut quid ipse sequar, aperiam, fatebor ingenuὰ ita mihi placuisse hoc opus, ut amore excaecari me facile passus sim . Ut enim quae optamus , ea facile credimus , antiqΗum de legitimum credidi, quia tale esse cupivi. Nec mihi deerat, uti quidem mahi fingebam, quod responderem ad ea, quae mihimet ipse objiciebam. Si Photius, ajebam , de eo siluit, quis nescit eum in sua Bibliotheca, non de omnibus autoribus , aetate sua vetudioribns, sed de iis tantum, quos in As Wria legatione legerat, meminisse. Si At nagorae & nomen & fabulam silentio presse
runt recentiores, ex argumento negante,
quaenam consecutio , deduei potest y Et si unum tantum exemplar nostris temporibus inventum est, quod exemplar postea fortasese perierit, quot alia exeellentissim 3 vel digum monumenta eodem fato periere Sic conabar mihi ipsi sucum facere , sed tandem veritati cedendum est, & candide confite dum , mihi post opus iterum & longe majori, quam antea attentione perlectum , per-1iianimum esse caepisse , falsum hunc esse &supposititium suetum. Mille in locis temporum horumce ulti orum agnosco mores
283쪽
41 DE ORIGINgΦc instituta antiquis incognita; quin A
gendi ratio Sacerdotum & puellarum Ham. moni consecratarum, tam similis: nostr . rum Μonachorum & virorum religiosorum conventibus, regiminique ita congruenS , Ionge dissentiunt ab iis rebus, quas historianos edocet de iis temporibus & locis, quibus vita Μonastica nata est & adolevit . Ea Cura, qam autor adhibet in explicandis qui-buidam priscis ritibus,qui a nostrisdifferant, in hominem tantum recentiorem cadit. Quis enim otio suo ita abuti . vellet, ut sui temporis consuetudines notas omnibus &usu quotidiano tritas describeret λ Verum
quidem est, a temporibus Pauli AEmilii ,
quae Romanensis fabulae usque ad Arcadium re Honorium, quae fabulatoris Epocha est , in moribus antiquis pleraque esse mutata; at non ita tamen , ut ad rerum explicationem opus esset hujusmodi documentis. Multa adnotat ad priscos autores, qui ex tant ad hanc diem, eosque illustrat, potis simum vero Herodotum, Plutarchum,
minium Curtium, Ianablichum Philos enum, & Heliodrum s ex quibus praecipue,
sic tanquam ex sontibus totam suae fabulae hausit materiam. Sed & observationes quinque alias addit illis contrarias dc adversas, quas priscus aliquis autor dc rerum antiquarum peritior haudquaquam protulisset. P ta, quum aEthiopum Theologiam eandem' ac illam Graecorum fingit; quum Ethnicis caerimonias dc locutiones plane Christianas attribuit; quum Romanorum, Graecorum, : Afrorum, aliartimque genvium mores saepe
284쪽
eonfundit: quum refragante hujus seeuntestimonio praeteritis seculis consentaneo , Brachmanaes nullos esse eontendit , nullosque in Africa Smaragdos reperiri , nisi ex Sabatiorum , aut ut rectius ic ut debile. rat.eκ Sabaeorum selicis Arabiae populorum regione illuc importentur : licet contra Pl nius dixerit in i Ethiopia, tribus a
Copto diebus , imo in ipsa Urbe Ppto,
quae Urbs AEgypti superioris ad Nili ripas sita est , SmaragdOS Inveniri licet contra senserit Ptolomaeus, qui in tertia Africae tabula montem Smaragdum consti . tuit, qui ex Smaragdis nomen traxit, aut iis indidit: licet denique contra repetat tinties Heliodorus Hydaspen Oroondati Per sarum Satrapae bellum intulisse , propter Smaragdorum fodinas , quae in ipsis essent
AEgypti & AEthiopiae confinibus . 9uid
plura y Idem Melangeniam dicentem indueit Romanos ornasse Μemphin quasi Μephis , tum cum viveret Melangenia , R manae ditionis fuerit. Idem in media Graeciae luce litem capitalem instituit eadem &serie & forma, ac si in ipso Lutetiae soroinstitueretur. Scythas pali supplicio utentes exhibet, quod apud Turcas Scythia oriundos sit in usu: cum caeteroquin Sene-
ea , Procopitis, & He chius id genus supplicii vetustissimum esse nos doceant . Brimgittariae nomen, quod famulae, cuidam Scrthicae impositum est, ad exemplum nomΘnis S. Brigidae, Scoticae virginis , quae centum circiter annos post istius Λthenagorae ortalem vivebat, poculdubio effictum est,
285쪽
DE ORIGINE aut ad illud S. Brigittae, quae in Suecia Scythiae vieina regione nata his temporibus ultimis claruit. Ιs haec, ni fallor, observatio, antiquitatis larvam plane detrahit quase supposititii foetus alitor tegebat. Neque tamen Fumaeo qui id operis vertit,technam de frandem imputo: etsi eruditione nori ca rebat, majoris tamen artificii opus illud est. Sed in eam me suspicionem adduci ultro paeterer, ut crederem doctissimos illos viros, qui Cardinalis Λrminiaci comites erant, Fumaeo homini simpliei hos casses praeterrdisse, ct Pronotario Lamanaeo, in Rep. Literaria nullius nominis viro, in quem tam erudita fraus , tamque ingeniosa nunquam caderet, ad illum decipiendum esse abusos, Quiequid sit, illud certe opus aeute & Ω-Ierter inventum est, artificiose deductum, eximiis sententiis, repraeclaris Ethicae praeceptis illuminatum, magna jucundissim xum imaginum, sapientissime dispositarum, varietate condecoratum . Ibi sunt verisimiles eventus , e re ducta episodia, distincta dicendi genera, honestas ubique religiosius observata ; nihil hic humile, nihil accersitum', nihil quod Sophistarum puerilitatem redoleat. Duplex hic argumentum : id
ι. R.mis. quod magnam moediis veteribus venust n/ψροι. tem conciliabat. Nam non Theogenis S
..,, tum & Charidis, sed Pherecydis quoque &a,s m n. Melangeniae casus comple 'itur Nec velor*m. tolerandus est Giraldi error multiplicem η- rationem ab Italis excogitatam esse
tradentis . Ante illos Giaeci & Franci nostri veteres id factitaverant. Et Graeci quidem au
286쪽
FABULARUM. A ab actione quadam praecipua caeteras omnes actiones juxta PoematisHeroici legem pendere voluerant: id quod scitis lime observavit supposititius ille Λthenagoras, dc in hac re Heliodoro dc Λchilli Tatio longδ praestitit, qui duplicem argumenti naturam non aspernantes , eam non satis explicuerunt. Franciae nostrae homines antiqui, multiplices quidem sed sine ordinatione , nexu , atque arte actiones ingesserant. Hos aemulati sunt Itali, sed ab illis dum accepere fabulas Romanenses, & earum vitia simul ac- .cepere. Et hic Giraldi error est priore pe-3or, quod non modo laudet hoc Vitium, em . sed& illud ut praeclarum quoddam inventum praedicet. Si verum est, ut ipse con tetur , Fabulam Romanensem eorpori perfecto assimilari, & ex multis partibus ii seque diversis aptaque proportione iuni capiti respondentibus constitui oportere,illud pro secto consequitur, actionem praecipuam , quae Romanensis fabulae velut caput est,uni cam S: praecaeteris illustrem ita esse debere , ut actiones reliquat' huic subjectae , velut
membra totidem , ad hoc caput referantur,
ipsique pulchritudine ac dignitate inferiores, huic ornando, huic sustinendo, huic
famulari quadam connexione subsequendo, comitandoque subserviant. Alioqui corpus erit multorum capitum , deforme atque monstrosum . Ovidii exemplum , quod tibi favere ait, dc aliorum quoque vatum clicorum. quos in rem suam citare potuerat , eum ab errore non vindicant. Quippeiabulae veteris Metamorphoses, quas inu inum
287쪽
4s D E o R I a I N Enum poema sibi colligendas proposuet i Ο-vidius; dc fabulae, quibus constant Cycli-Ca Poemata , quum sint actiones distinctae sponte sua , fere si miles, & aequalis propemodum pulchritudinis, tam nequit ex iis corpus perlaetum fieri, quam ex arena sola aedificium construi. Μinus etiam ad eum defendendum valet is quem tantum jactat sfavor dc plausus vulgi, quo vitiosae Italorum fabulae exceptae sunt. De libri alicujus praestantia, non ex approbatorum numero, sed ex doctrina statuendum est . Nemo non sibi Euinis Poeticis di de Fabulis Romanensibus judicandi licentiam 1 omnes Palatii
critic.ε. Forensis columnae . omnes cubiculorum se
cretiores circuli totidem fiunt tribunalia in quibus de nobiliorum operum eonditi ne , supremo quasi judicio pronuntiaturo Ex unius aut descriptionis aut eomparati nis lectione, de pretio poematis Epiet audacter statuitur . Versus paulo auribus asperior, etsi ita loeus & rei natura aliquando postulant , ejus famam in distri men vocabit. Fabulam Romanensem nobilitat assectus aliquis tenerior deprimit ac infamat locutio coacta aut vetusta te obsoleta dictio . verum hujusmodi operum scriptores talibus non flane judiciis. Norunt videlicet, eos tum demum , quod de eloquentiae operibus ait Longinus de hujusmodi scriptis posse prudenter judicares qui longa exercitatione in , eQ se genere exercuerunt. Μeminerunt effatum iIlud Ciceronis poematum famam ex paucorum
dicio pendere dc illud Horatii,non om nium.
288쪽
, FABULARUM. 67 esse eorum vitia notare:quin & similes huic Comoedae, de qua loquitur idem Horatius ;quae a plebe theatro pulsa, equitum appro batione contenta est, satis habent, si peritioribus rerum judicibus, liisque in alia trutina haec opera pendentibus placeant . Homrum regulae tam paucis cognitae sunt,ut optumi scriptionum illarum aestimatores, ut sis ras inter nos diximus, non mini,s rari sint, quam optimi aut Fabularum Romanen, itum, aut poematum autores; utque in exi.
guo eorum, qui non male de Versibus judicant numero vix unus inveniatur, qui do
poesi, ut par est, sententiam serat; aut quire versus & poesin inter se toto coelo distara probe intelligat . Hi probi aestimatores rorum , ex quorum judicio, velut ex certa regula de poematum & Romanensium Fabularum dignitate statui potest, Giraluo fatebuntur Romanenses Italorum fabulas multis celebrandas esse nominibus, sed in iis exactam legum observationem , dispositionem accuratam , & aptam descriptionis concinnitudinem requiri. Redeamus Athenagorae fabulam , cujus aditus adeoi dieiti,
mirabilis est, ut cum ejus sublimitare de magnificentia nihil conferri possit. In eo quasi in tabula depingitur superbus illo Pauli AEmisi triumphus , in quo inter tot
Tantasque res tam singulares , tamque memorandas, Rex Magnus cernitur catenis oneratus, cumque liberis, ante, Vinctoris currum raptatus. Illic autem Charis amore ardens, & quod in Romanorum v
aerit ξotestatem, 2 ab amatore suo divu
289쪽
Q. sit, incredibiliter moerens , inopina quidem voluptate tangitur, viso eo prae ter spem ; at viso eo inter captivos, acerrimis itidem premitur angoribus. Plurimum abest operis solutio, etsi Machina carens , ab hujus exordii praestantia. Non satis ea movet animum λ seseque offert, nondum fatis excitata & arrecta Lectoris curiositate &impatientia Subsultimque &abrupte procedit. Qui vero eam precedunt casus, etsi seliciter excogitati,neque satis inter sese,neque satis cum actione praecipua cohaerent . Hi animum paulisper commovent, sed tot interpositis intervallis ,ut non inflamment; de quae commotionem hanc sedare debet ope, ris explicatio, industrie accita, & semper aucta ingeniosa novorum eventuum indu sitie dc solerter dispositiorum connexiones eum frigentem reperit, languentem, omnis affectus & curiositatis expertem.Autor ipse
ad calcem operis, a prima illa & religiosa
regularum observatione ita deseneravit, multis ut in rebus eam legem unitatis, qua actio continetur, & ad quam totus liber decimus proprie referri nequit, infringat. Et in eundem errorem incidit, ac poeta ille temporum horumce , qui Epopoeae regularum inscius aeneidos argumentum imperfectum esse putavit; & quo AEneae conjugium & mortem subnecteret, supplemenium adjecit. Oeterum Teogenem non prinbo , fide Regi Scytarum data non stantem, atque hoc flagitio exultantem . Μinime id honestum hominem quemcunque, nedum 'heroem decet . Charis quoque suam heroinae
290쪽
FABULARUM. ἄρtiae personam non satis sustinet, in ea, quam seribit ad Octavium epistola dissimulationibus & mendaciis plena. Quin de ipsa suum
ideo tantum videtur celare conjugium,quod sua sibi eonscientia exprobret, ea omnia, quae decorum spectant, in hoc parum religiose observata . Praeterea in iis quae ab Auctore adnotata passini dc descripta sunt .& in personarum moribus . quas inducit, oppidanain quandam agendi rationem, earum S dignitati dc aetati parum congruam cerno. Sed quod multo gravius ab eo pe eatum est , tuam architectonicae artis peritiam ad fastidium usque ostendat. Quod hae de re scripsit, alio in loco omnium
mereretur admirationem . illic vero maxime vitiosum est, atque praeposterum . Palatia dc Templa , quae in Fabulis cuibusdam Romanensibus, selici penicillo depicta viderat. eum in hunc errorem videntur induxisse. Verum aliud est ea describere, ut Fabulatori Romanensi decet omnia ad argumentum suum reserenti, dc almonem suam
praecipuam semper intuenti, quemadmodum Montemayor Feliciae descripsit Palatium: aliud est ea describere Architecti more, S conssilii sui immemorem partes sin pulas dc artis minuta consectari, uti praestitit supposititius ille Athenagoras. Quod vitium adeo capitale est ut ne vitio quidem vertantur fabulatori aut poetae errores quidam,in leges artis non suae admissi.A Chro- nologia dc ab historia impunε possit vates aberrare, modo ne supinus cadat : &qui
