Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

complem debeat , altera Prytaniarum series e regione disposita adhibenda foret, in qua primis quatuor Prytaniis 39. dies,

reliquis vero sex II. tribuuntur. Sin vero communis annus 3ssis

dies , atque embolimaeus 38 . dies complestatur , tunc quintae Prytaniae dies unus adiiciendus esset ; ut illa, quatuor praecedentium instar, in anno communi 36.; atque in embOlimaeo 39. diebus constare posset . Ubi vero non amplius X., sed XII. deinde Tribus Athenis institutae fuerant, perspicue apparet quod illarum quaelibet unius mensis spatio imperasse debuit; atque in embolimaeis annis primae sex Tribus 33. , sex vero reliquae 32. dies in imperio fuere. Ubi vero nova Tribus alia Hadriani Caesaris aetate veteribus adiecta fuit , ita sortasse Prytaniarum series contexta fuit , ut integrum civilis anni spatium tresdecim in partes dirimeretur; primisique quatuor Prytaniis 28. dies, ceteris vero novem 27. solum tribuerentur. Quandoquidem vero in contexenda Prytaniarum serie maximam quoque embolimaeorum annorum rationem

habendam esse iam diximus, illud hic obiter indicasse iuverit , quinam anni in Μetonis Enneadeeaeteride, adeoque in Callin i etiam Periodo, embolimaei esse debuerint; ut facile depre-iendi possit an propositus annus ille, cuius Prytaniarum series inquiritur, embolimaeus , sive communis haberi debeat. Qua quidem in re , quamvis Dod vellus ipse longe Petavio aCCuratior videatur , utriusque tamen hypothesim ita subiecto schemate expressi , ut embolimaei omnes, qui in integra En-neadecaeteride continentur , maioribus humeris designentur.

Dod. I. 2. III. q. v. 6. 7. VIII. 9. IO. XI. I Z. XIII. I . I s. XTI. IT. I 8. XIX. Pet. 1. 2. III. . s. VI. 7. VIII. 9. Io. XI. I 2. II. XIV. I s. I 6. XVII. I 8. XIX.

Sic , ut exemplo res clarior fiat, cum Enneadecaeteris anno

I. Olymp. LXXX PII. inceperit, annus 4. Olymp. LXXXIX' , qui in Μetonis Periodo undecimum locum obtinet , embolimaeus esse debuit; atque annus 3. Olymp. XIC., qui in secunda Enneadecaeteride tertius decimus esse conspicitur, embolimaeus fuit; unde optime in illo Posideonem I. a Ptolemaeo designatum esse iam diximus. Quantum vero splendoris, ac praesidii in obscuris quibusdam, perplexisque veterum Script

142쪽

rum locis feliciter explicandis exinde oriatur, tum ex superiori Thucydidis testimonios tum ex pluribus id genus exemplis aliis inserri poterit, quae sequenti numero,alibique saepius proferentur. XXX. Atque ista quidem de iis solum temporibus intellii. gi profecto debent, quibus lunares olim menses , atque Μeto. nica, sive Calippica quoque Periodus in civilibus Athenienosium annis adhibebantur. Μaximam nimirum varietatem tum in mensium ordine , tum in civilis anni sorma , principioque sequioribus aetatibus invectam esse argumenta plurima oste dunt, quae Petavius , & Dod vellus accuratissime prosequuntur. Ac primo, quod ad civilium mensium ordinem attinet, superius est observatum Μaemaeterionem ita in Pyanepsionis locum migrasse, ut Μaemaeterion ex quarto in quintum locum concesserit. Id vero ante Hadriani Caesaris tempora contigiose nitide ostendit Sponiana Inscriptio , in qua cum ceteris Atheniensium Tribubus Hadrianis etiam memoratur , atque Pyanemon ante Μaemaeterionem collocatur ; cumque Harpo- Cration, qui Antonini aetate floruit, diserte dixerit Maemae cterionem quintum Atheniensium mensem esse , perspicuum, fiet ipsius aetate iam mutationem illam obtinuisse. Neque enim facile Petavio concesserim Harpocrationem hoc loco de-Ceptum esse, ideoque Μae macterionem quintum Atheniensium mensem vocasse quod ille Alexandrinus foret, atque Μaemaeterionem Tybi , quinto nimirum Alexandrinorum mensi , r spondere deprehendisset. Siquidem , ut argumenta cetera Om, mittam , quibus illa mensium mutatio demonstratur , Har cration Lysimachidis testimonio innititur, qui de Mensibus Atticis scripsit ; longeque in Attica Hilloria peritior videtur, quam ut gravem errorem illum admiserit. Ceterum eX pertu bata eiusmodi mensium sede perplexus quidam Arriani locus antelligi mrtasse poterit, quem Petavius ipse o, aliique plurimi depravatum esse putarunt. Scribit Arrianus και αφίκετο ἐς

143쪽

ror Fas T. Ar Tre. PARs I. Κλεξανδρω, τὸν - γεν-m Alavander ad Thapsaeum flumen pervenit , Hecatombaeone mense, Archonte Athenis Aristopbane. . . magnaque Lanae pars eclipsim passa es . . . visumque Arinandro pugnam eodem mense Alexandro futuram , ipsique victoriam ab extis portendi ... . Hic finis ei bello fuit, Archonte Athenic Arristophane , maneo ae mense: atque Arisandri vaticinium impis tum fuit , eoaem ipso nimirum mense , quo Luna defecerat, Ade. xandra pugnam, victoriamque futuram Itaque, cum ecIipsis illa

ἀρχὴν circa Uneriorum , quae Athenis celebrabantur, inultim , ut scribit Plutarchus , contigerit, eademque vietoria II.

lum diebus eclipsi posterior fuerit , ut Plutarchus ipse testatur, manifeste apparet quod Pyanepsion mensis ab Arriano post Meis

dromionem proxime collocatur ; cumque id veteri mensium

ordini repugnet, fieri fortasse potuit ut Arrianus ipse qui Antonini Caesaris aetate floruit , qua mensium Atticorum ordiis nem mutatum fuisse iam diximus, non antiquiora illa tempora , sed sua respexerit ; cumque ex veteribus monimentis diadicisset eclipsim Boedromione mense , proximoque victoriam contigisse , nanc Pyanepsioni tribuerit, qui tunc in e civilibus Atheniensium annis Boedromioni proxime subiiciebatur. Quid vero si eundem illum mensium ordiaem ab ipso quoque Ρὶ tarcho usurpatum esse quis dixerit ρ Certe accuratissimus Α ehor ille Μetuitnionis medium eum Septembris Idibus Cori- tunsit u) ; alibi Pyanepsionem esse Novembrem asseris ;Posideonem cium Ianuario committit'; denique neomeniam Anthesterionis in Μartii Kalendas incidisse memorat anno V. C. 666. sive . Olymp. CLXXII. , quo Sylla Athenas eX- pugnavit. Ergo mensium Atticorum series ita ex Plutarchi hypothesi contexenda videtur , ut inter Μetagitnionem , ac Pyanemonem uni solum Boedromioni Iocus supersi , adeoque Μaemaeterioni non quarta , sed quinta potius sedes in mensium ordine concedatur. Quod si fortasse Plutarchus ipse non

Veterem, sed novum potius mensium Atticorum ordinem hic ustirpavit, mirari certe non possumus si Demosthenis mortem,

4uae sextadecima Pyanepsionis die contigit , brevi post imp

tum Μunichiae praesidium , vigesimam nempe Boedromionis diem s

144쪽

liger exscripserat , , ut veterem mensium onlinem a se consti tutum defenderet, atque Petavius etiam satis seliciter in veteri quoque mensium ordine explicaverat . . mamvis tamen novus ille mensum ordo Athenis invectus esset, adhuc tamen illorum singuli lunares erant , ideoque eadem prorsus civilix anai forma florisse videtur. Id perspidua certe Diodori, atque' Dionysii testimonia Numero XVIII. exposita ostendunt , quo crum uterque circa annum 746. V. C. , uve . Olymp. CXCII.

vixisse debuit. Idipsum quoque ex variis Plutarchi , Pollucis , Gemini, aliorumque locis aperte colligitur, quae paullo superius exhibui, ubi de civilis Attici anni forma , dierumque exemptilium sede agebatur ; quibus postremo addi poterit hanc ipsum dierum exemptilium morem adhuc Herodis disphistae aetate ; qui circa olympiadem CCXXIV. floruie , t Athenis

oblimnsse. Philostratus enim memorat quod i luctum ab H rode in filiae morte conceptum Athenienses lenierunt την , - ἐν - σοῦ in m , obicrat, anus ea mendam derementer a quod ita intelligi fortasi se debet, ut eius diei loco , quae ex Μetonime Periodsi legi 'hus eximenda fuerat, emortualis illa dies eximeretur. Itaque lane non video cur Dodvellus eiviles Atheniensium nienses ex aribus initio Aerae Christianae solares factos esse 'putave

xit U' , hoc est V. Callippi Periodo , quae certe anno I. Olba piadis CLXXXVVI. , sive xo. annis ante Christam tuitum in cepit. Perspicue id quidem Plinius innuere videtur qui ins . statuas Demetrio Phalareo Athenis positas fuisse dixis.set , repente subdit nondum anno hunc numerum oreum e

cedente: perinta quasi Plinii ipsius aetate eivilis . Atilammis 36o. dierum numerum excederem Sed ali, idestri . . Plinii auctoritas hae in parte Pollueis i mutare it, cernini'. aliorumque testimonio praeseret debeat, triis post munum imum vixere, atque Atheniensis annissimam sibcili descripsere . Cettes Plinii aetate menses illi selares fuissent, nullus in anno cliviali embolimorum mensium 4 ux osse iam ii poterat i cum lame

in Sponiana Inseriptione sub Caesar usi re sost, Plinii a et tem posita embolimus eiusmodi mensis oecurrat. Nequiori .

145쪽

tamen itemporibus: RIM es Vel Lilianos. annos , eandemque

mensium. formam , quae a R manis. adhibebatur, ab Atheniis ensibus' usurpatam Lesse perspicinis ille Aristophanici Scholi stae locuς ostendit , quem contra Dodvelli hypothesim Numero XU. exposui, ubi nimirum civili mensi aliquando gr. Hi quanta Io. aliquando a'. aliqu*ndo denique a 3 dies tribuuntur , quae certe mensium varietas .non in veteri Attico anno ,

sed in Iuliano solum haberi pote si . Quinetiam ipsum. quoque civilis anni principium quod Diodori, & Dionysii aetate

adhuc ab aestivo solstitio ducebatur , ad autumnale, deinde aequinoctium translatum esse conspicitur . Ita. Epiphanius Maemacterio nisi initium cum Ianuarii Kalendis committit; Μ tagitnionem- secunda. Novembris die, adeoque Hecatombaeonem tertia Octobris die incepisse memorat: ut proinde ipsius.aeta te Athenienses , Μacedonum , Asianorum , aliarumque finitimarum Gentium . instar, civilis anni principium ab aequinoctio autumnali durcisse videantur; atque Hecatombaeonem ab aestivi . solstitii sede , ad sequens aequinoctium transtulisse . Antequam tamen Hecatombaeon a solst i lii cardine ad aequinoctium migraret, suspic0r civiles annos, ab aequinoctio aut mnali incepisse, primumque illorum mensem Boedromionem aliquando fuisse. Certe in utraque Sponti Inscriptione post Archontis Epono mi nomen, qui eo anno imperaverit, recensentur illli , qui singulis eiusdem anni mensibus Gymnasiarchae manere, Masuncti fuerant , καθ' ωρ fecundum seriem P qua GI' -- sarchae imanμs obserunt. Ita vero mensiunia, ordo in utroque 'Μarmor contexitur , ut semper a Boedr mione mense incipiatur , 'ac Μetagit nion veluti mensium ultio in s .pestremo loco, meminetur , i quod argumento sertasse, vel conjecturae esse p*xerit Ociviὸν Anno tunc. ab lautumno. ince

pisse . Video quidem duistissimunt Sponium. existimasse non cibutio a imos, quos ille perperam ab aequinoctio verno cum He. catombaeone- mente uncepisse putat , sed gymnasticas solum

exercitatu ues Boedr0mione mense instaurari consuevisse; quemadmo um sere inquit i ille in Acadet mi is nostris non primo anni inense piDrsus studia instaurantur. Sed optime haec, ille qui miconiecisset, si gymnasticae exercitationes Mthenis , , ut studia in Academiis nostris, aliquando interruptae,

146쪽

DrssERTATIO ILiteritoque commodiori anni tempore instauratae fuissent; at illae singulis anni mensibus constanti, perpetuaque serie ierage-bsitur , ut in eatim ipsa Inscriptiohe conspicitur: 'adeoque non alia sertasse ratione Medromion hic veluti mensium prumus occurrit , nisi quod ab illo civilis anni principium tune ducebatur. Verum in re perobscura ubi nulla Veterum testimonia seppetunt, sed opposita quoque Simplicii, aliorumque Ioca occurrunt, nihil hic fucile definiri posse conspicio ; nihilque proinde de hac nuperrima civilis Attici anni serma nunc statuo ; cum praesertim illa ad Fastos Atticos non plurimum conserre possit , quandoquidem sequioribus eiusmodi temporibus rara Archontuni nomina, Artitaeque Histbrsata monumenta nobis. Occurrant, quae ad Fastos Atticos 'referri posse videantur.

147쪽

DISSERTATIO III

I. T T Niversa Albes iensium Cisium multitudo varias is Clas Misci , aut Tribur ita diritabata fuit, ut illarum quaeli.

bet aequali temporis spatio concionibus praesderet, aut Potaniae munere fungeretur. II. Hunc Tribuum ordinem , ac Potanimrum seriem Do elus omnium primus investigavit. III. Maxiama in Tribuum Atheniensium numero varietas variis subinde temporibus innituta ex Polluce demonIrratur. IV. Cliri benes omnium primus Obmp. LXVII. Tribuum numerum auxit, ut proquatuor , decem deinde forent. Pollucis, atque Plutarchi dissiadium a ceteris Scriptoribus indicatur ; simulque Meursi, Khuntiae Dodυelli error ostenditur. U. Pollucis locus tentatus , aut Ahunii coniectura resitutus . VI. Athenienses Tribur certo quodam , conriantique ordine interse conferebantur . Veterum , recentiorumque dissidium in describendo hoc Tribuum ordine demon. IIratur. VII. Unde dissidium illud prodierit , indicatur. Demo-Πhenis , atque ' naocidis locus illuriratur. 'Petiti, ct Latii emor ostenditur. VIII Dodvelli methodtis in explorando Tribuum ordine , aut contexenda Potaniarum serie exponitur. IX. Tribuum , aut Potaniarum series a Diauello inventa proponitur, eiusque argumenta proferuntur. X. Duabus novis Tribubus Ο-θN. CXVIII inmtutis connantem veterum ordinem perturbatum esse putat Dodvellus. XI. Dodvelli diligentia commendatur: sed ipsius tamen sententia in dubium revocatur. XII. Prima Dodvelli ratio confutatur. XIII. Demosthenis testimonium explicatur, atque argumentum exinde a Dodvello petitum refellitur. XIV. Accurata Phocenses belli bisoria ex Eschine contexitur. XV. Eadem remporum serier Demoshenis etiam temmonio confirmatur . XVI. Insegnis error in duobus Demonhenis locis , quia

148쪽

DissERT. III. SYMops Is . IIῖIus Dodvelius innititur, demonIrratur. XVII. Uterque locus ille emendatur , ac resiluitur , atque exinde Dodvelli sententia impugnatur. XVIII. Scaligeri , petavit, Palmerii , aliorumque erirer in definiendo Phocensi excidii sue 'ibiorum ludorum tempore demenseratur. XIX. Verum Phocenses excidii tempus ex Disum orienditur. Corruptus Dionfii locus emendatur. Phocenses -cladis annus etiam ex Eschine confirmatur. XX. Insignis Scaligeri , Perauit, inserit , Norsi, Do elli , aliorumque error in deseri-δenda Macedonicorum mensium sede , ac mutatione indicatur ;merumque Elataeenses , O Chaeronensis pugnae rempus demonstra. r. XXI. Celebris quidam Demonhenis locus depravatus semditur. XXII. Error idem in Theminoctis etiam Epimiis δε- mon Iratur; novoque argumento illas apoco as 6se concluditur . XXIII. Aiter DemoΠhenis locus tentatur , ac illuriratur. XXIV. Amph bonici Concilii tempus definitur: ac vera Asclepiorum , o Heraclibrum feriorum dies indicatur. XXV. DO elli argumentatio circa Potaniarum , Tribuumque seriem refellitur, eiusque sententia eximio Ulpiani resimonio confutatur. XXVI. Aliud DOGelu argumentum dirimitur, cae contra Dodvellum ipsum re-eorquetur.

149쪽

D OD VEL L , ALIOR tyΜ Π E SCRIPTORUM OMNIUM SENTEN ' TIA DE TRIRGUM ATHENIENstuM, AC PRTTANIARUM ORDINE EXPONITUR, ET CONFUTATUR.

I. M Uum plurima sapienter olim Athenis instituta

su ra fuerint , ut Reipublicae libertas , ac popularis iI- Ia imperii serma , quae sublatis iampridem Regibus , perpetuisque Archontibus invaluerat, se per incolumis servaretur, illud etiam in primis haberi merito solet, quod universa Civium multitudo varias in Tribus, ac veluti Classes distributa, ita regiminis, imperiique particeps foret, ut Tribuum illarum quaelibet perpetua quadam , constantique serie Populi caelibus , Ecclesiis , sive Concionibus praesideret ; ideoque tum in serendis abrogandi Lque legibus , tum in publicis rebus omnibus administrandis

omnia Tribuum suffragio committerentur. Eiusmodi verb supremum sere Athenis imperium summamque rerum potestatem ita variis Atheniensium Tribubus concessam esse iam di-Ximus , ut pro vario Tribuum numero civilis Atticus annus varias in partes divideretur , illarumque singulae sua anni parte Populo praesiderent. Hi ne illa civilis anni pars, aut temporis spatium, quo Tribus aliqua esse , vel imperare consueverat , Πρυτανεια , Potania dicebatur; Tribus illa , qua Prytaniae munere fungebatur , πρυτανευουμα ; denique Cives illi, qui ex Tribu imperante electi fuerant , Potanes UO-cabantur . Haec omnia sere perspicuis adeo Suidae , Pollucis , aliorumque Veterum testimoniis demonstrantur, ut Sigonio facem ceteris praeserente , Petavius , Dod vellus , aliique

plurimi ubique fere conspirent , ut superiori Dissertatione iam dixtis

150쪽

D IssERTA Tro III. 1 Is diximus , atque uberius etiam , & accuratius Dissertation VI. dieturi sumus, ubi universam hanc Prytaniarum , Pryta- numque seriem , munera , & funetiones omnes eX ponemus. II. Ac veteres quidem Scriptores illi sola plerumque Tribuum nomina , Prytaniarum tempus , ac numerum prodidere ;nihilque fere de illarum ordine , ac serie , qua singulis annis illae imperare consueverint , perspicue tradiderunt ; ut facile proinde fuerit in tanta rerum obscuritate , Veterumque Scriptorum silentio summis alioquin , doetissimis Viris Scaligero , Petavio, Sponio, Petito, Prideauxio , aliisque pluribus subinde falli, ut variis in locis oportunε ostendetur. Hinc exploranda , vel definienda supererat Prytaniarum series, & ordo ,3uo Tribus ipsae vel inter se conserri, vel Prytaniae munere uccessive fungi consueverant ; cumque saepissime in Graecis Scriptoribus Tribus imperantis nomen, aut etiam , suppressis Tribus nomine , prima , nona , decima , P tanta , veluti perspicua quaedam temporis nota, memoretur, quaerendum fuerat quaenam ex pluribus Atheniensium Tribubus prima, quae secunda fuerit, quaeve omnium prima , vel decima imperaverit. Itaque praeclare de literis , Atticaeque Historiae cultoribus meritus esse conspicitur Dod vellus, qui maxima ingenii laude , penitiorique Atticorum Scriptorum cognitione omnium primus de inquirenda Tribuum serie , vel Prytaniarum ordine cogitavit ; cumque plurima subtiliter ille quidem , ac ingeniose ex veterum monimentis accuratissime coa-

gessisset , veram se demum Atheniensium Tribuum , Prytaniarumque seriem deprehendisse existimavit . Cum tamen plurima doctissimo quoque Viro exciderint , quae perspicuis Veterum testimoniis adversantur; ac series illa, quae ab ipso constituta fuerat, levibus subinde coniecturis , aut depravatis Scriptorum testimoniis innixa, liberiori denique disserendi genere probata videatur , vera Prytaniarum , Tribuumque series adhuc obscura , vel incerta sore conspicitur ; ut operae proinde pretium me facturum putaverim , si haec omnia subtilius, atque accuratius exponerem ; cumque Dodvelli aliorumque Scriptorum omnium sententiam falsam esse ostendissem , veram deinde Prytaniarum , Tribuumque seriem Dodvello , ceterisque omnibus incompertam , perspicuis ipse, certisque Veterum testimoniis demonstrarem. P χ III. Ut

Diuiti sed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION