장음표시 사용
151쪽
. III. Ut autem omnia meliori , quo poterit , ordine de monstrentur , illud in ipso veluti limine inquiri , clarisquo
Veterum testimoniis ostendi debet , quis Tribuum numerus, quaeve proinde Prytaniarum series , atque divisio variis olim temporibus Athenis floruerit ; quibus nominibus Tribuum illarum singulae appellari consueverint , quibus denique temporibus institutae illae fuerint , ut cetera exinde facilius veluti nitido , uberrimoque sonte di manent. Id vero facile praesta,ri, vel definiri prosecto poterit, cum varius ille Tribuum numerus , ipsarumque nomina ab innumeris fere Scriptoribus memorentur: quorum plurimos in superiori quoque Disserta. tione, prout ipsa rerum , locique opportunitas postulavic , eX-
posui. Ceteris tamen omnibus aut clarior aut accuratior haberi facile poterit Pollux , quippe qui varium Tribuum numerum, nomina , simulque tempora , quibus illae institutae fuerint , diligenter adeo nobis expressit ; ut ipsius testi inonium, aliorum omnium instar haberi merito possit. Itaque Pollux ubi de Tribuum Atheniensium numero, origine, & divisioni
λεμαiM . Tribus quidem usque ad Cecropem quatuor fueruης, Cecropis , Autochthon , Actaea , Paralia . Pori Cranaum vero adnominatae sunt Cranais , Atthis , Mesogaea , Diacris. Sc post Erichthonium Dias, Palladia , Neptunia , Vulcania . Verum ab Ionis liberis , Erichthone , sit Leonte , Hoplitae, Aegi Ores,cer Cades. Ab Alemaeone vero , Apolline interrogato , multa ηο 'mina in decem relata sunt , Erechtheis , Cecropis, Aegeis, Par' dionis, Acamantis , Antiochis, Leontis, Oeneis, Hippothoontis, Aeantis . His vero addiderunt duas Anti niuem , ct Demς-triadem , quas posca Attaliaem, oe Ptolemaidem nominaverunt.
152쪽
I U. Eximius iste Pollucis locus , qui facile ex Herodoto Pausania , aliisque pluribus vel confirmari, vel illustrari etiam posset, perspicue nobis ostendit, quod initio quidem Athenis quatuor solum Tribus, seu Civium classes distingui
consueverunt ; quamvis illae variis subinde nominibus appellarentur ; donec ab Alcmaeone decem numero sunt institutae.
Ac eiusmodi quidem Pollucis verba Μeursius de Alcmaeone perpetuorum Archontum ultimo, qui anno I. Olympiadis VI. Imperium obtinuit , intelligenda fore putavit: cumque ab Herodoto scriptum videret, quod Tribuum numerus a Clisthene viro Alcmaeonida auctus fuit , intricatum hunc nodum dirimere nesciens vides , ait , dissensum , quem non facile est componere'. Dissensum ipsum notavit eruditissimus Κhunius , nec illum alia ratione componi posse putavit, quam si in Polluce pro ε --b Alcmaeone legatur επι δε των νοι sub filiis Alcmaeonis. Certe a Clisthene Tribuum numerum mutatum esse innuit Aristoteles si , idque post exactos Athenis Pisistratidas contigisse non Herodotus solum , & qui Herodoto assentiri se dicit, Pausanias sed Plutarchus etiam
ostendit , qui Clisthenem ipsum eiectis Pisistratidis Athenis
imperasse, novamque Reipublicae formam instituisse comm morat. Quinetiam Plutarchus ipse civilem illam discordiam , quae Solonis aetate Athenis exarserat, describens, confusam quidem minusque , ut opinor , accuratam', sed Veterem tamen Tribuum seriem expressit, dum Pisistratum Dimcriorum, Lycurgum Pediaeorum , Μegaciem denique Alcmaeonis
filium, Clisthenisque patrem Paraliorum principem fuisse dicit. Itaque dubitari certe non poterit, quin novus ille X. Tribuum numerus a Clisthene olympiadis LXVII. anno 3. , quo Clisthenes ipse Athenis excelluit , atque Archontis etiam dignitatem obtinuit , ut Plutarchi verba , simulque superstites Arundelliani Μarmoris laciniae praeseserunt , sit institutus: ut mirari proinde subeat, cur ambigua Pollucis verba de Alcmaeone perpetuorum Archontum ultimo intelligi posse Μe. ursius existimaverit, cum longe sane verisimilius de Alcmaeo
ne τὸ Lib. V. e. 6ο. ix In Atticis 3I Ulpun. in inmosth. Timoerateam , strabo Lib.
153쪽
ne Μegaelis patre, Clisthenisque avo intelligi potuissent, quamvis ad Olymp. LXVII. tempora vitam protraxisse a doctissimo Κhunio prorsus immerito existimetur. Quid vero , quod Dodvellus ipse , qui alicubi certe Tribuum numerum a Clusthene olympiade LXVII. institutum esse diserte iam dixerat , alibi tamen asseruit Solonis etiam aetate , qui olym. LV. anno I. e vivis excessit, decem Athenis Tribus fui si di V. Quandoquidem vero perspicuis adeo Veterum testimoniis erudimur X. Atheniensium Tribus a Clisthene institutas esse , Pollucis locus feliciter a Khunio restitutus censeri faciis Ie poterit; nisi fortasse Clisthenes ipse avi nomine, tum a Polluce , tum ab aliis etiam Scriptoribus Alcmaeis aliquando si eappellatus. Scrupulum hunc mihi , vel suspicionem olim iniecerat Plutarchus ipse , qui cum in Vita Arsidis Observassee Aristidem ipsum Clisthenis necessarium fuisse , ideoque Thomistocli Neoelis filio adversatum esse, in Praeceptis gerendae
Reipublicae principes viros illos enumerans , qui cives alios aetate minores praesidio , ct auctoritate sua ad summam rerum gloriam evexere , ait : Arinidens quidem auxit Clisbenes ; aliosque commemorans , qui invidiae stimulis spectatissimis etiam V iris sunt adversati , ait αι Λ'λκμαιων Θεμ ιτοκλεῖ: ut Alcmaeon Themistocli: quo fieri poste conieeeram, ut Clisthenes ille, qui Aristidi susthagatus , ideoque Themistoeli Aristidis aemulo adversatus fuisse dicitur , unus idemque fuerit ac Alcmaeon , quem veluti Themistoclis adversarium Plutarchus exhibuit ; cum praesertim Clisthenis huius, Themistoclis, vel Aristidis aetate In Alcmaeonidarum familia
nullus omnino alius fuerit, qui Alcmaeonis nomine vocaretur, ut in aecurato Gentis illius Stemmate apud Palmerium conspicitur s3Τ; nec plurimum fortasse abhorreat, ut idem ille, qui materni avi nomine Clisbenes vocabatur, paterni quoque avi nomine Alcmaeon diceretur. Cum tamen Plutarchus ipse commemorat Themistoclem iam exulem a Leo te quodam Alcmaeonis Agraulensis filio accusatum esse, facile superiora Plu- tarchi verba non de Clisthene , sed de Agraulensi potius ΑΙ- cmaeone intelligi debent ; ideoque , aut Pollux erravit , aut ipsius contextus antea depravatus ex optima Κhunii coniectura restitui debet. VI. .
154쪽
Drs sane Ario III. II 'VI. Ceterum sive Pollux in exprimendo X. Tribuum au.e ore prorsus erraverit, sive cum Herodoto, aliisque Scriptoribus aliqua ratione conciliari ille possit, perinde est. Gravius id certe, ae illustrius censeri ; ideoque subtilius hic a nobis , di accuratius inquiri debet, an saltem in contexenda Tribuum ipsarum serie ordinem illum servaverit, quem Tribus ipsae Α-thenis habuerunt. Quod enim aliquo aut dignitatis , aut vel satis ordine inter se conferri debuerint , ideoque Tribus una Certa quadam , constantique praerogativa aliam praecedere consueverit , dubitari vix posse putaverim. Illud fane in Pluta cho iam pridem observaveram, quod in disponendis Tribuum Atheniensium Choris Aiacis, vel Aeantis Tribus nusquam p
stremo omnium loco collocabatur: εἰν τὴν a δέποτε την φυλὴν ἀυτῶ A.αντος καταβάλλam . Aeant idem , vel Aiacis Tribum postremo loco nunquam colueant . Herodotus etiam inidescribenda Μarathonia pugna, quae anno I. Olymp. LXXII. Contigerat, diserte nobis expressit, quod Callimachum ducem , seu Polemarchum , Atheniensium Tribus eodem prorsus ordine sequebant ut, quem inter se habere , sive servare consueverant et
τω μεν δεξιῶ κερεως ἡγεετο o Πολεμαρχος . . . ἡγεο νουδε τουτου εξ δέκοντο , ωο ἀριθμέοντο αἱ dextro cornu preaerat Callimachus Polemarchus hoc duce
sequebantur deinceps caeterae Tribus eo, quo inter se ordine recensentur. Exinde vero non immerito prorsus , ut opinor , Conieceram, quod Tribus ipsae tum belli, tum pacis etiam tempore certo quodam , constantique ordine numerari , sive disponi solerent ; neque ordinem tamen illum ab ullo tum Veterum , tum Recentiorum nitide , certoque nobis expressum , vel demonstratum esse videbam ; cum praesertim Veteres ipsi , ac Recentiores in contexenda Tribuum Atheniensium serie mirifice dissideant Si quidem , ut Μ eursium , aliosque plures ommittam , qui nihil de vero Τribuum ordine tradidere , Pausanias ipse , qui in rebus Atticis exponendis ceteros Scriptores omnes longissime superavit , eam Tribuum Atheniensium seriem comtexuit , quae a Pollucis serie plurimum dissidet. Ulpianus etiam Demosthenis enarrator in exponenda Tribuum serie non a Pausania solum, sed a Polluce quoque maxime aberrat. EN recentioribus vero Sigonius 'λ Athenienses Tribus alio prorsus
155쪽
FAs T. ATTr C. PARs I. ordine, quam qui in veteribus illis conspicitur, enumeravit. Ita propemodum Sponius in explicanda veteri Inscriptione plurimum fallitur , Tribuumque ordinem fortuitum , atque incertum fuisse arbitratur . Prideauxius Heroas Tribuum, Eponymos, a quibus nempe Tribus illae nomen acceperant, ais deoque Tribus ipsas alio prorsus ordine recenset. Denique, ne ceteros etiam hic persequar , Dod vellus ipse, ut mox ostendetur , qui veram Tribuum seriem se deprehendisse , certisque Veterum testimoniis ostendisse gloriatur , eam Tribuum serier exhibuit , quae tum a Polluce, tum a Pausania, tum a ceteris quoque Scriptoribus dissideat, perspicuoque Plutarchi testimonio repugnet ; quippe quae potiremum semper locum Aeantidi Tribui, Pollucis ac Sigonii instar , concesserit. Uarias eiusmodi , maximeque dissidentes tum Veterum tum Recentiorun sententias hic una subiecisse iuverit, ut ex ipsa quoque illarum varietate maxima hac in parte rerum obscuritas, ac perpl altas ostendatur.
Pollux Pausanias Ulpianus Sigonius Prideauvius Dodvellas
Pandio. Cecrop. Cecrop. Pandio
Cecropis Antioch. Erechth. Erechth. Pandion.
Aeant. Cecrop. Pandion. Erecbib.
Aegeis Aegeis Aegeis Oeneis s amantis Erechth. Oeneis Oeneis
Leoniis Oeneis Aeant. Leontis Antio. Acamas
VII. Qui varias eiusmodi tum veterum, tum Recenti rum hypotheses accuratius inspexerit, facile, ut opinor, intelliget veram ex illis Tribuum Atheniensium seriem exculpinon posse , cum facile coniici , vel divinari certe non possit , quaenam alteri palmam praeripiat, ceterisque accuratior nabenda sit. Quinetiam suspicor Pollucis, Ulpianique seriem omni
156쪽
Diss BRYArro III. no temere, & inconsulto contextam esse, quod nempe Script res illi solum Tribuum numerum hic exprimendum susceperint, nihilque de vero ipsarum ordine cogitaverint. Prideauxius vero in contexenda Tribuum , vel potius Heroum serie solum dignitatis rationem habuisse videtur; ut ille proinde Cecropem prius , aliosque Atheniensium Reges ex pris erit, tum Α- Camentem , caeterosque numeraverit , qui non regia quidem dignitate , sed eximia tamen & heroica virtutis gloria hune Athenis honorem obtinuerunt, ut illorum nomine Athenien sium Tribus insignirentur . Quod vero ad Pausaniam attinet , Heroas ille Tribuum Eponymos eadem fortasse serie, vel ordine numeravit , quo ipsorum statuae Athenis positae ipsius aetate conspiciebantur. Ubi nimirum ille quingentorum curiam ,& Tholum descripsisset, repente subdit ανωτερω δε
paulA vera superius Heroum illorum saluae positae sunt , a qμμbus recentiora nomina Atheniensium Tribus acceperunt. . . . Ex
Emvmis autem csc enim illos appellant unus est Hippothoon . . .mOXque ceteras '. Eponymoruin statuas recenset, ipsasque demum Attalum , Ptolemaeum , atque Hadrianum Caesarem adiungit, quorum nominibus tres novae Atheniensium Tribus Pausaniae aetate distinguebantur. Ergo Pausanias in contexenda
Tribuum, vel Eponymorum serie illum fortasse ordinem adhibuit , quem in ipsorum statuis Athenis ille conspexerat. Quod vero Pausanias addidit Atheniensium Tribus ab Heroibus illis recentiora nomina desumpsisse , non ita intelligi prosecto debet, ut illarum statuae tunc temporis erectae fuerint cum Olympiade LXUII. decem Athenis Tribus institutae sunt. Antiquioribus enim temporibus, atque ipsa quoque Solonis aetate , qua Athenienses cives omnes quatuor Dolum in classes , seu Tribus distributi fuerant, erectas illas fuisse perspicuo Demosthenis testimonio deprehendi, qui cum veterem Solonis legem
157쪽
mologo solum, sed ab Andocide quoque demonstratur ; qui
eandem ipsam Solonis legem, ut videtur, innuens ait:
quantum autem desideretur Nomothetae a Senatu electi describant in tabulis , atque ad Epoumos proponant , ut qui velit in
spicere possi 3λ. Itaque merito notatus a Prideauxio Petitierror qui superiorem illam Solonis legem de Eponymorum Archontum statuis explicandam sere putavit , quod fortasse intelligeret Solonis aetate Eponymorum quidem Archontum statuas haberi potui sie ; nullas vero Heroum statuas Emvmas , aut Heroas ipssis Eponmor vocari potuisse; cum nondum Tribus institutae forent, quae nomen ab Heroibus, vel statuis illis acciperent. Ac certe Heroes illi a Solone Emvmi vocari non poterant , sed Eponmorum nomen a Demosthene solum adiectum fuit quod nimirum ipsius aetate Heroes illi etiam Eponymi vocarentur . Itaque Petiti error levior est certe quam ut acerbius a Prideauxio notari, stupidissmeque admissus vocari ille posset ; longeque gravior error ille censeri poterit , quem a Vol tango Lagio admissum esse conspicio , qui cum saepissime in Graecis Scriptoribus Leontidas , Acamantidas , Antiochidas memorari vidimet, illas Eteobullaartim, & EumoLpidarum initar , illustres quasdam nobilioresque Athenien mfamilias existimavit; cumque vix ullam Archontum cogniti nem habuisse videatur , Leonem tamen quendam Fastis omnibusisnoratum , veluti Atheniensium Archontem nobis obtrusit . Sed, ut ad Athenienses Tribus revertar , satis, ut arbitror, ostensum fuit illarum seriem, quae a Polluce, Pausania, Ulpiano , & Ρrideauxio, contexta fuit, omnino sertuitam , atque incertam esse oportere , quippe quae non verum, constantemque illarum ordinem exprimat , neque perspicuis Scriptorum testimoniis innitatur , sed aliis potius ex sentibus proflixisse merito videatur. Atque utinam quidem Dodvellus ipse , qui optime, sapienterque viderat veram hanc Tribuum seriem ex solis Veterum testimoniis eliciendatre esse in testimoniis illis explorandis accuratior fuisseti Facile nimirum acerrimus Auctor ille errores, ac vitia, quae in seriem a se contextam
158쪽
Diss BRTATIO III. I 2IIrrepserant , deprehendisset, quaeque ego nune primum perspicuis, ut opinor , argumentis ostendam , ubi prius elegantem illam Dodvelli sententiam ingenue , suisque veluti coloribus exposueri .
VIII. Itaque Dodvellus observat quod a Demosthene in
oratione contra Timocratem exibetur Ψόφισμα , sive decretum , quod factum fuisse dicitur eνδεκάτη τοῦ Ε κατομβοειωνος μ1νδε vindecima Hecatombaeonis menses die & in quo legitur .aei νῆe Πανδιονίδει πρωτης , δεδεκάτη rite πρυτανείοις 'sub Pandionide Tri buum prima, undecima die Potaniae: paucisque mox interiectis iterum dicitur ἐπὶ τῆς Πανδεοίδορ πρώτrae πρυτανείας, δωδεκάτητων Προέδρων , ἐι φαεν-Mυρμνήσω 'sub Pandionide Po- Onia prima , duodeeima Proedrarum die, decrevit Arimeles μν--inustus . Denique Demosthenes ipse in oratione de Corona aliud decretum exibet editum επὶ Miησιφίλου E κατομβα-εωνοε νίφ , πρυτανευ- Πανδ ονίδος'Archonte Mnesphilo, triae a Hecatombaeonis die , Pandionide Tribu Potaniae munere fungente. Itaque, concludit Dodvellus, cum in variis decretis illis, quae Hecatombaeone mense omnium primo edita, prima
Prytania , primusque locus Pandionidi Tribui semper tribua. tur , eademque Tribus , ac Prytania semel, iterumque prima dicatur, manifestissime inferri debet quod sedes illa , primus. que locus in Tribuum, aut Prytaniarum ordine ita Pandioni. dis proprius fuit, ut illa quolibet anno omnium prima imp xaverit: cumque eadem prorsus ratio de ceteris etiam Tribuisbus habenda sit, ut nimirum ipsarum quaelibet, Pandionidis instar, in civilibus annis certo quodam , constantique Ioco praesederit, Prytaniarum sedes , ac Tribunm ordo omnino constans admitti debet. Nec alia certe de caussa Dodvellus ipse fieri potuisse putavit ut εοάτη , δεκάτη , πεμπ , nona, decima, quinta Prytania, suppressis plerumque Tribus, aut mensis nomine , saepius a Demosthene , aliisque Scriptoribus memore tur , nisi quod Atheniensium Tribuum ordo semper ubique constans, invariabilis , adeoque civium singulis ita perspectus erat, ut cum eX. gr. prima Potania dicebatun, repente intel. ligi , veI definiri etiam posset qua Tribu Prytaniae munus Oobeunte, quo. anni mense lex quaedam edita , sive decretiun alio quod eiusmodi Prytaniae numerum praeseserens sancitum fura v rit.
159쪽
rit. Quod si Prytaniarum series, aut Tribuum ordo sertuitus, aliquando varius , inconstans fuisset , ambiguum prorsus , ignotumque Atheniensibus civibus fuisset, re quo tempore lex edita fuerit: cum tamen eximia lege, quam eadem ipso loco ex Demosthene excripsit Dodvellus, cautum fuerit, ne leges ullae vim sortirentur , nisi ab illa die , q'a editae fuerant ;ideoque scribis imperatum , ut cuilibet Psephismati, sive legi certos diei , temporisque charaeteres adstriiarent. Nullus donique , ut opinatur Dodvellus in Prytaniarum Ordine designando sortium usus effingi potest. Siquidem sortes ipsae adhiberi facile poterant cum es et inclarum aliqua disparitas , quae
caussa esse posset alterum alteri esse anteferendum par autem erat ubique ius Potaniarum ; nec pauciores Tribubus Potaniae . Quod si Scriptores aliqui Tribus ipsas s nito electas esse dixerunt, ut in illis proinde series adhibitae vide. antur , id de solis Prytaniarum Proedris , atque Epistatis , sive
Praefectis intelligendum esse putat Dodvellus, qui certe sortibus eligebantur : at Tribus ipsae, illarumque series non sertulta , vel inconstans, vel denique sortis arbitrio commissa; sed ubique potius eadem , constans, ct invariabilis haberi debet . IX. Ubi vero Prytaniarum ordinem, Tribuumque seriem Dodvellus superioribus argumentis, & exemplis etiam ubique fixam, & constantem esse ostendisset, suam cuique sedem tribuere vel definire nititur; eamque certis veterum testimoniis se deprehendisse arbitratur. Quemadmodum ergo superioribus decretis illis , quae ex Demosthene protulerat , Pandionidem Tribum Hecatombaeone mense imperasse , ipsamque omnium primam fuisse dixerat, ita quoque decretis aliis innixus Hippothoontidem Tribum in Boedromione mense, vel tertio loco collocavit. Etenim Demosthenes ipse in eadem oratione de
Corona decretum exibet ἐπὶ Κρχοντος πολυκλέους ριηνὸς ἐπι δεκα πρυτανευέσης rπποθοωντίδοι Archonte Phil
cis, Boedromionis mensis sextadecima die , Hippothoontide Tri
Potaniae munere fungente, iterumque decretum aliud επὶ Νικο- Βοηδρομιῶνος ἔνη νέα , πρυτανεία rπποθοωντίδος Arachonte es Doris , trige a Boedromionis dis , Potania Tribus Hippothoontidis deinde vero , cum in eadem ipsa oratione d cretum aliud habeatur μὶ Α'ρχοντος Ε'υθυκλέους Πυανεψλιωνος ἐπάτα
160쪽
dem decretum aliud occurrat επι Κήρωνιδου Irγεμονος Γαμηλιωνοθεκτη απίοντος, φυλῆς πρυτανευώσης Λεοντίδος , Archonte Chaeronaia Hegemonis filio , vige a quinta Gamelionis die , Leontide Triba Potaniae munere fungeate Leontidi Tribui sextum locum concessit . Erechtheidem vero Tribum octavo loco reposuit quod ibidem orator decretum aliud exhibeat factum ετὰ Α,
σχς-Archonte Hero the fige a quinta Elapbeb Iionis menses, Erechtheide Tribu Potaniam gerente Aeantidi vexo Tribui decimum , sive postremum locum attribuit , quod in laudata saepius Demosthenis oratione decretum aliud memore
Alantide Tribu , sexta decima Scirrriphorionis die . . Postremo , eum in Thucydide ubi de induciis agitur , quae anno 3. Ο-Iympiadis LXXXVIIII. inter Athenienses, ac Lacedaemioni
sancitae sunt, habeatur δύκαμαντia e πρυτανευει .... εδοξε αρχαν τη-δε ἐκεχειμαν την ἡμιεραν τετράδα επὶ δέκα του Eλαφηβολιωνοι. . . H1νος εν Λακεδαίμονι rερατίου δωδεκατη , Acamantis Tribus Potaniae munere fungebatur . . . placuit.inducias inas incipere decimaquarta Esaphebolionis mensis Atheniensis die . . . . duode
cima vero Gerasit Lacedaemoniorum mensis, atque Dodvellus eiusmodi Thucydidis locum depravatum esse Hispicaretur , ne- ue commodius sanari posse quam si numeri ab imperito ex criptore transpositi ita restituerentur mὶν ἡμέραν δωδεκατην τῆ E -
duodecima Elaphetillanis mensis Atheniensis die , quanadecima vero Geranti . Lacedaemonii menses, Acamantidem Tribum septimo loco collocavit; ut solae proinde Antiochis, Cecropis, & Aegeis superessent, quarum sedes adhuc ignota foret, quamvis ad secundam , quintam , vel nonam sedem , quae vacuae sup Terant , illae referri debeant. Itaque constans illa Tribuum, ac Prytaniarum series ita ex Dodvelli senrentia, qui menses etiam alterne plenos , & cavos supponit, disponi debet. I. Pandi