Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

326 FAs T. ATTrc. PARs I. Callimachi editione, quam illa adornaverat, ceteris Poetae Fraumentis minime adiectum esse, ita a Khunio latine redditur Nondum eras Celmium opus, nempe smulacrum ex ligno p

litum, sed ad legem

Recens politorum asserum, o regina Dea, asser eras. Ita enim tum temporis Deos dedicabant: nam etiam Minervae In Lindo Danaus levigatum posuit simulacrum . Ibique se liciter, accurateque Κhunius observat Schelmium , vel Celmium opus vocari, quod arte, ferroque elaboratum sit,

postquam Celmis ex Idaeis Dactylis unus ferrum invenerat ;simulque sub indicat Σμίλιον εργον Smilium opus hic legi posse, ut Callimachus ipse cum Pausania conspiret, qui Samiae Iu. non is simulacrum Smilitim , vel Smiliis opus fuisse dicit. Denique Κhunius ipse adnotavit Samiae Iunonis imaginem, quae prius asser erat, in statuae forrnam, sub Praetore Proeseo, Cl mente teste, effetam esse: nihilque tamen de Pioclis huius

imperio, aut aetate commemCrat.

At , si dissidentes illae Callimachi, Aethlii, Pausaniae.

que sententiae rite componi, simulque coniungi possint ; sive, quod verisimilius existimo, Pausaniae aut Oritas ceteris omnibus sit ante serenda, dubitari certe non poterit quin Samiae Iunonis stat tu Thesei temporibus effeta fuerit; adeoque Procles ille, quo Archonte id contigisse scribit Aethlius, ad illa tempora spectasse debeat, quibus Athenis Eponymi instituti certe non fuerant; ut proinde Procles ex Eponymorum, vel Atheniensium Archontum Fastis expungi debeat. VLEpaenetur.

Antigonus Carystius in Libro de Mirabilibus Narrationi

. . . Hippo Rheginus de locis, quae res incidentes perdunt,

sic scribis: Atheris regnante Epaenero, Obmpiade XXXVI. qua

362쪽

DissERTATIO VIII. 317 Aotamas Laco navium vicit, kn Sicilia apud Pallelas locum

exaedificatum fuisse , in quem fi quis ingressus se reclinasser ,

mortuus fuerit; sn obambulasset, nihil mali passum esse. Μeursius, qui elegantem hunc Antigoni Libellum perpetuis observationibus illustravit, admonet olympiade XXXVI.

non Aotamantem Lacedaemonium , sed Pbononem Atheniensem veluti stadio victorem in Eusebii Chronico memorari, atque Epaene tum nunc improprie regem ab Antigono vocari, eum Archon ab illo appellandus esset. Itaque Epaenetum, istum Eponymorum Archontum Fastis inseruit , quamvis in Scaligeri, vel ut Meursius appellat, Anonymi serie desideretur. Petavius etiam, Lydiat tus, ae Dod vellus Epaene tum ipsum , laudato Antigoni testi ino uio, ceteris Eponymis adiunxere, incertumque fore putarunt an Olympiade XXXVI. Ar ι- tamas, aut potius Pbono stadio victor haberi debeat.

At, nisi plurimum hic eg3 fallor, ambiguus ille Antigoni locus obscurior est certe, quam ut ipsius praesidio Epae ne tus iste veris Atheniensium Archontibus adiungi possit. Quis enim nitide, certoque dixerit Epaenetum illum Athenarum lius, quam Siciliae, vel alterius regionis, Principem, vel Regem fuisse, cum Hippo, vel ut doctissimi viri Vossius , ac Fabricius opinantur, Hypis ille hic ab Antigono qui dem, aliisque Scriptoribus Rbeginus; sed ab aliis tamen, Metapontinus, atque ab aliis etiam Saappellatur λ Itaque cur Siculus, aut Italus, aut Samius Scriptor Athenarum potius , quam propriae regionis Principem, veluti perstricuam temporis notam, expresserit λ Cumque praesertim rem in S, cilia gestam commemoraret, illam Atheniensis potius, quam Civium suorum Regis nomine coasignaverit λ Quod si Samius etiam, vel Siculus Scriptor il Ie, Atheniensis anni characteis rem, Diodori, aliorumque instar, adhibuisse dieatur, adeoque Atheniensium Fastos prae oculis habuisse, divinari certe vi κpoterit cur Epaenetum nota Archontir, sed Regis nomine d coraverit , quamvis Hippo, vel Hypis ille circa olympiad. LXXV. , adeoque ipsa sere Epaeneti aetate floruerit. Video quidem Ieviori s conieehuris istis facile reponi posse Epaene tum improprie Regem appellari; sed persincuum tamen certum

363쪽

que fore quod Athenis ille imperavit, cum Antigonus, a Hippo diserte dixerit φησ- ὼν επὶ βασιλεως Eπωνε- , quod Volfius, Μ eursi usque reddidere Athenis Epaeneto regnau-υ. Sed haec ipsa verborum series . dicendique sermula inducto esse poterit Antigoni textum fortasse vitiatum esse; atque insistens illa verborum textura vix patitur ut Antigoni locus latine reddi possit regnante Athenis Epaeneto. Certe, si Scriptor ille innuere voluisset Epaenetum hunc Atheniensium regem fuisse, nativa, solemnique formula dixisset επὶ βασιλ-eA-, vel εν Α θήναις, επαινε,ου regnante Athenis Epaeneto ;adeoque voces illae εν Athenis hic temere in alienum lacum irrepsere, vel certe mendum praeseserunt. Itaque primum suspicor in Antigoni verbis post φησἰν lacunam irrepsi Dis , in qua Scriptoris illius nomen exciderit, ex quo historiolam hanc Hypis exscripserat. Deinde vero non ἐν A θηbale Athenis , sed εν Κιτμίοιο in Aetnaeis, vel quidpiam simile rescribendum esse coniicio; ut operis nempe titulus, vel a gumentum eX primatur, in quo Scriptor ille historiam hanc exposuerat. Suspicionem hanc mihi iam pridem iniecerat Stephanus , qui de Palice urbe disserens, ac de Palicis, unde civitas illa nomen obtinuit, citat Silenum in II. Αἴτνης Aetnae . atque Aeschylum εν Αιτναίοις in Aetnaeis: quemadmodum etiam Μacrobius qui accuratissime, uberrimeque de Palicis agit , Aeschylum 8ν Arrνε & ipse veluti auctorem inducit; asseritque quod Deos Palleos primus omnium Aesch lus tragicus, vir utique Siculus , in literas dedit ; ut ipsum proinde Cicero δ) non modo veluti Poetam , sed etiam ut Pythagoraeum quoque Philosophum laudaverit. Q aemadmodum ergo Silenus, atque Aeschylus, qui anno 4. Olympiad. LXXVII. Athenis digressus in Siciliam concessit ,, Palicos Deos N Hote carminibus celebravit, ita quoque facile vel coaevus; vel antiquior Scriptor alius eodem prorsus operis argumento, titudoque de Palicis disseruerat, ut ex illo proinde Hippon exscribere potuerit, quae de Palicorum Fano, ac graveolantibus, nomisque in illo crateribus memoravit: quo plane fieret in Antigoni textu pro is Α'εινας Albenis longe commodiori, chiriorique sensu rescribi pota εν ωαν-- σn .Aetnaris. Nihil hic tamen levioribus coniecturis istis innixus te.

mere

364쪽

DissERTATIO VIII. 3 et mere definire nunc velim; atque illa solum complecti libuit, quae indicio fortasse esse possint ambiguum plane, obscurum que fore an Epaenetus ille Athenis imperaverit, atque Eponymorum Archontum Fastis solo Antigoni testimonio repente, certoque inscribi debeat. id vero si & errorem alium, qui in Antigoni textum irrepserat, eodem ipso coniecturae genere ostendam , simulque rationem exponam, qua leviter ille corrigi, sanarique possit Olympiadis XXXVI. victor ab Antigono Ardit as Lacon fuisse dicitur; cum tamen Μeursio ipso teste , Olympiadis eius, dem victor ab Eusebio nominetur Αθηνήοe, ὸς Πιττακῆ μονομαχων - εθη Phom Atheniensu, qui fingulari certamine cum Pittaco rongresus interemptus eri. Itaque dubitari non poteriequin alteruter ex Scriptoribus illis in exprimendo victoris nomine 'erraverit. At error iste Io e facilius in Antigoni, quam in Eusebii , textum admitti poterit. Siquidem Phrynonem Atheniensem ante Olynis. XLIII. ex Olympicis ludis palmam retulisse, moxque cum Pittaco singulari certamine congressum interiisse nitide , diserteque Laεrtius etiam testatur; adeoque Phomnis nomen in Olympionicarum Fastis iis temporibus ad mitti debet; cumque aliarum Olympiadum victores ab Euse. bio, aliisve Scriptoribus memorentur, nullus omnino locullextra Olympiadem XXXVI. Phrynoni esse poterit. Itaque nullus error in Phrynonis nomine apud Eusebium facile inimii potest; Iongeque verisimilius in Antigoni textu supponi ille

Poterit; neque tamen accurate, certoque corrigi nisi aliundetplendor accedat. Si quis tanaen in tanta rerum obscuritate

coniecturae Iocus hic esse potest, suspicor quod Astamas ille facile cum Chofamaxo confundi possit, qui Olymp. XLVI

stadio vicisse dieitur; cum uteique Lacon fuerit, simulque is maxima in nominibus assinitas, adeoque erroris occasio videatur. Ergo in Antigoni textu fortasse rescribi poterit πιάδος εκτης ψις τεσσαρακοςῆς, ἐν Xρυσαμαξοε Λ-ων νικῆ σάλον Olmpiade XLVI. , qua Chr amaxur Lacon sadium vicit; nisi fortasse vicissim verum Olympionicae nomen fuerit Astamax, ut ab Antigono nominatur,. adeoque in Eusebii textu pro χρυσάριαέος Λακων Choamaxus Lacon rescribendum sit Α'ρυτα ιασῶ Λωλω Aotamas Lacon . Quod si vel in Antigoni, vel in Eusebii textum error irrepsit, atque alteruter ex illis ex abi T t ter

365쪽

tero est corrigendus , perspicuum exinde fiet quod Epaenetus ille, quicumque demum is fiterit, non ad XXXVI. , sed ad XLVI. Olympiadem referri debet, atque in illa anno I. , si Drtasse ita libeat, Atheniensium Fastis inscribi.

Thucydides Libro VI. c. s : de Pisistrati Tyranni postm

σώνομα : o cum alii ex ipsis. annuam ιmperium .apud Atheniensereubtinuerunt, tum Pi ratus Hippiae eius, qui Drannus fuerat, flius , avi nomen fereng. . ' ,

Ex eiusmodi Thucydidis testimonio deduxit inursius Lib. IV. c. χα quod Pisistratus ille Hippiae filius , tyrannique a Pisistrati. nepos, Eqnnymus Athenis Archon fuit; adeoqui Pisistratum ipsum vastis adscribendum esse putavin .i Haec ipsa quoque Μe sit opinio non Dodvello solum, sed etiam Lydiatio probata fuit; cumque ilIe arbitretur Pisistratum hunc Archontis munere pers et una esse dum Hippias. ipsius pater Athenis tyrannidem exercuit, Pisistrati Arehontis annus inter Olympiadem LXVI. & LXVII. incideret, cum Hippia*Hipparcho fratre e vivis sublato anno 3. olymp. LXVI. tDTannidem occupaverit, atque anno I. Olymp. LXVII. Ath nis a Clisthene eiectus fuerit - . Ego vero Pisistratum hunc inter Eponymos habendu esse non dixerim neque ex superiori Thucydidis testimonio id satis feliciter, & accurate deduc, posse putaverim. Si qui dem accuratissimus Auctor ille de Pisistratidarum tyrannide loquens, quae 3 s. annorum spatio viguit', haec habet τὸ

366쪽

In ceteris vero Civitas legibus antea latis utebatur, praetem

quam quod operam provide dabant, ut semper aliquis de suo

ipsorum numero Magiseratum gereret et o cum alii ex ipsis ananuum imperium apud Albenienses obtinuerunt, tum m HsLIratus Hippiae eius, qui Drannus fuerat, filius, avi nomen ferens ;qui cum esset Archon aram duodecim Deorum in Foro dedicavit , ct illam, quae en Apollinis in 'thii templo . . . . ct illius , quae in Apollinis 'thii templo erat, etiam num tota extat inscriptio literis evanidis pene in haec verba

'thii Phaebi Pisi iratus aede locavit Imperii Hippiades haec monumenta sui. Itaque, si integer ille Thucydidis contextus observetur, id unum inferri fortasse poterit quod inter Archontes, Novem viros, aut Μagistratus alios semper Pisistratidarum, aliquis cooptari consueverat; non vero quod Archontis Eponymi dignitatem singulis annis illis Pisistratidarum aliquis o cupaverit . Ac certe, si principatus ille , vel ἀρχη de supremas lum dignitate, atque Eponymo Archonte intelligenda foret; Archontes omnes, qui Pisistratidarum tempori bilis in Fastis occurrunt, ad Pisistratidarum genus. referri deberent; cum tamen Hegesseratur, qui inchoata iam Pisistrati tyrannide, anno scilicet r. Olympiade LV. Archon fuit ad Pisistrati genus minime spectaverit; neque Euthydemus ille , qui anno olym. LVI. aut Heraclides , qui anno 4. Olym. LXI. aut denique Miltiades , qui anno I. Olymp. LXIV.. Archon fuit; ut ex ipso Pisistratidarum stemmate facile cognoscit potest.. Ergo Pisistratus ille inter Novemviros quidem , sve Archon. tes , aliorum instar, haberi sortasse poterit; sed Pseudeponymus tamen censendus erit, adeoq ue in Eponymorum Fastos

minime reserendus; alioquin, si Pisistratus ille Hippiae filius

tanquam Eponymus habendus esset, definiri certe vix P terit cur Hip archus etiam , Thessalus , atque Hi ias Pisistra. ti maioris filii veris. Eponymis accensendi non fuerint, cum uerte ipsoruin .quilibet ex . Thacydidis testimonio annuum Albinis imperium obtinuerit.

367쪽

v III. Cebris Cebridem istum inter Eponymos Atheniensium Archom

tes enumerat , incertaeque simul aetatis fuisse dicit Me sius Lib. IV. c. et O. , Meursiique vestigiis insistens Dod vel Ius . Uterque vero Cebridis nomen, ac principatum ex Hesychii testimonio collegit, qui in Αγοραῖοe haec habet: Eρμης ωτωροντως, ἀφιδρυτο Κεβριδος αρξanoe, ως μαρτυρει Φιλόχοροοι, τοῦ ἔτει. Forensis. Mercurius ita vocabatur; erectusque fuit C bride Archonte, ut tectatur Philochorus in tertio. Ac Cebridis quidem Archontis huius mentio nuspiania alibi, quod certe ego noverim, nobis occurrit; sed Mercurius tamen ille Αγοραῖος, sive Forensis , a variis Scriptoribus memoratur, ut exinde colle Archontis ipsus aetas fortasse coniici possit, simulque definiri an inter Eponymos haberi itinie debeat. Ita Pausanias in Atticis: I'ύσι δε πρὸς.τ- Στωαν,

quae a picturae varietate Poecile, seu varia, dicitur, Mercurius aeneug in consipectu eu, quem Forensem vocant; er prope en Porta. Demosthenes etiam in oratione adveUM' Evergum Μercurii prope Portulam meminit: περὶ τον τον πρὸς τῆπυλίδε ad Mereurium qui est prope Portulam e quem Demosthenis locum ita Harpocration exponit: E'ρμηr o τη πυλ .

nes in Oratione adsessus Euergum , ct mobulum. Philociarus in quinto Atrbissis Libro dicit quod novem Archontes Mercurium prope Portam Atticam tribubus erexerunt. Eiusmodi vero Harpocrationis testimonium totidem plane verbis Suidas e seripsit; nisi quod ultimae voces illae νω Α,νικου Atticam in Suida desiderantur: quemadmodum fere Μeursius ipse Harpocrationis locum hic proferens illas omisit, sive quod temere , alienaque manu insertae viderentur; sive quod in ipsis vitium aliquod irrepsisse suspicaretur. Αe certe, si voces illae ad

368쪽

ad τὸν πυλωνα Portam reserantur, immerito prorsus, temer

que adiectae censeri illae poterunt, cum nulla Athenis Porta fuerit , quae peculiari quadam ratione Attica diceretur , ut ex illarum numero , ac serie deprehendi potest , quam Μe- ursius in Athenis Atticis Lib. III. c. I 2. accurate conteXuit. Sin vero ad Μercurium ipsum referri illae debeant, quid Mercurius illa prope Atheniensem Portam erectus hic Atticus nominatur: perinde quasi vel Boeotii, vel Corinthii quo- , que Μercurii statua Athenis extiterit λ Itaque mendum i vocibus illis agnosci debet. Ac initio quidem conieceram rescribendum esse τον Lγοραῖον Forensem, ut nimirum exprim retur Mercurium illum, qui prope Portam erectus fuerat , unum eundemque sore, qui Fore is etiam appellabatur: quo plane fieret ut Harpocration cum Pausania mirifice conspiraret. Suspicor tamen etiam νον Λ κτιον, sive νον Α'κταῖον Litoralem legi posse; ut nempe exprimatur Portam illam , cui proxima Μercurii statua visebatur, eam fui sie , quae litori finitima foret, atque ex Urbe in litus deduceret. Certe Lycurgus in oratione adversus Leocratem Portulae cuiusdam

meminit, quae litus respiceret: ουκ εκ ακτῆς καταε οἱ κατ εμποριαν πλέον ες , αλλ' εκ του λιμένοe non e I rore iuxta Portulam ingrediuntur qui mercaturae exercendae graria adnavigant, sed e portu . Sed accuratius hic tamen inqui- Tendum seret an Pausaniae , aliorumque testimonia de Por tuta eiusmodi intelligi possint : quod eo fortasse loci diligentius exsequar ubi de Atticae Populis, ipsorumque ritu subtilius disseram. Interim vero mihi de Cebridis Archontis a late agendum intelligo. Μeursius in Athenis Atticis Lib. I.

C. s. superiora veterum testimonia commemorat, atque unum

proinde eundemque sere arbitratur Mercurium, qui & Α γ ναῖοι Forensis , & προς prope portulam, α παρα τὸν πυλωνα prope portam dicatur cumque ignoraverit aetatem , qua

Mercurius ille Forensis dicatus Athenis fuerit, Cebridis quo-Τue Archontis aetatem incertam reliquit, plurimamque nobis uspicandi occasionem exhibuit, an Cebris ille iis temporibus imperaverit, quibus Archontum Fasti pleni sunt, ideoque Pseudem nymus solum haberi debeat. Illustria tamen hic duo Scriptorum testimonia ego proseram, ex quibus plurima ee te lux anulgere videtur, ut statuae illius antiquitas , sim que

369쪽

334 'FAs T. ATTrc. PARs I. que Cebridis Archontis aetas deprehendi possit: cum praeser-.tim utrumque ex testimoniis illis doctissimi Μeursii, qui cetera laudato loco diligenter exscripserat, indultriam effugerint. Itaque Pollux Lib. VII. c. h. seeh. I s. De mercatoribus agens ait: τουτων θεοι ιδιοι , o E'μπολαῖος ohorum vera peculiares Dii fuere Mercurius Mercatorius ct Forenses: atque Aristophanes ipse in Acharn. Αeh. III. Scen. I. Μegarensem quendam mercatorem inducit, qui Mercurium εειπολαῖον Mercatorium invocat; quemadmodum in Equit. Adh. I. Scen. 3. Cleonem, atque Agoracritum ita colloquentes

inducit

Cle. Fiateor esse furem : an θ tue Ag. Nae per Mercurium Forensem.

Peiero, visus licet sm . Quo certe loco nullus hic dubito quin Aristophanes Mercu

rium illum Forensem respexerit, cuius statua Cebride Archonte , ut testatur Hesychius , erecta fuerat: cum praesertim vetus Comici Scholiastes ad illa verba notaverit: ismi ἀγορῶ ιδρυται ἀγοραίου ἄγαλμα in medio Fori Mercurii Forensis natua eresia eri . Itaque, si Aristophanis aetate in eurii Forensis statua erecta iam fuerat, Cebris ille ante olym P. LXXXVIII. annum 4. , quo Equites in Scenam prodier , , imperasse debuit; non tamen Eponymus esse ille potuit, nisi ipuus principatus ante Olympiadem LXXI. transferatur: cum

ab eiusmodi LXXI. Olympiade Archontum Fasti pleni sint.

At, si Μercurius ille Α'γοραιος Forenses unus, idemque fuerit eum Μercurio qui πρ τν πυλίδι prope portam vocatur, ut Mein ursius olim existimavit, tunc Cebris ille, quo Archonte erectus fuisse dicitur, Pseude nymus certe existimari, adeoque ex Fastis expungi debet. Id perspicue nobis ostendit eximius alter Harpocrationis locus, quem a Μeursio vel ignoratum, vel dissimulatum esse conspicio; cum tamen superiori, quem Μeursius exscripsit, longe hic clarior, & accuratior videatur . Siquidem Harpocration in πυλδι haec ait:

370쪽

ρεα οἱ Dνέα Α'ρχοντες τουτον ανεθίντες επεγραψιανάρξαιμενοι πρωτοι τειχιζειν

De menes in Oratione aduersus Euergum. PhἰAehorus iis quis-ro Libro Atheniensium de Mercurio prope Portam ait quod M. .em Archonter Piraeeum aedificare incipientes Μercurium sum dedicantes inscripserunt Deipientes primi aedificare hi dedicarunt

Senatus , ac Populi Decreto obtemperant .

Quo certe loco facile rescribendum putaverim εν πεμπτη Κτθίδοι in quinto Atthidis tibro, ut in superiori Harpocrationis ipsius testimonio , aliisque Scriptoribus aperte conspicitur, qui Philochori Libros-άτθίδοι Atrbidis citare solent: quem-ud modum in Hesychii textu pro τριτω tertio facile rescribi debet 'πεμ πτω quinto , ut Hesychius ipse cum duplici Harpocrationis textu conspiret. Itaque , si Μercurius ille πρὸς prope Portam a Novemviris erectus, dicatusque fuit dum Piraeei

constructio primum suscepta fuit , idque anno 3. Olympiade LXXV. , quo Eponymus in Fastis Archon Adimantus repexitur, contisisse debuit, ut sequenti numero demonstrabitur, Μereurii ipsius dedicatio ad Olympiadem LXXV. referri debet ; ideoque, si Μercurius ἀγοραῖοι Forenses Archonte Cebride dedicatus unus idemque dicatur esse cum Mercurio τω DArii qui erat prope Portam Cebris ille eadem Olympiade imperasse debuit, adeoque cum Fasti pleni sint, Eponymus esse non potuit; sed ad Pseudeponymos omnino referri ille debet. Video quidem Forensis , aereique Mercurii dedicati nem ita a Luciano describi perinde quasi post Epicuri, Stoicorumque tempora contigerit . At festivus ille Deoruntia. irrisor facile tempora sussieque invertie , ac plurima locis , temporibusque mire dissidentia confundit et adeoque cum pedispicuis Seriptorum aliorum testimoniis Lueiani autoritas , quaecumque illa fuerit, conserri certe non potest. ti Ia Iove IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION