Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

FAsm A Tifc. PARs I. Magistratu functifuerant, aut munus aliquis publicum adminiηνα verant. Itaque Novemviros Hecatombaeone mense apud Logi. stas, sive Euthynas rationes reddidisse, simulque Areopagitis ad scriptos fuisse putaverim , ut citius eximio hoc honore , sancteque peracti muneris praemio fruerentur.

XXX. Sed gravior hic alia , longeque obscurior quaestio suboritur, an scilicet Archontes illi , qui lemel annuo magistratu defuncti, moxque Areopagitis adscripti fuerant, iterum Archontes eligi potuerint; ut unus idemque Civis , qui semel Archon fuerat, eodem iterum Archontis munere perfungi posset pquod certe illustrandis Archontum Fastis conserre plurimum p terit , ut oportuni us alibi ostendam. Quicumque maximam severitatem illam inspexerit, qua Areopagitae in moribus, silentio, iudiciis, aliisque id genus omnibus utebantur, facile, ut pinor , existimabit ab illa plurimum abhorrere ut qui in Sen tum ilium totius Graeciae honoratissimum, sanctissimumque , ut Aristidis verbis utar , adlecti fuerant , Magistratibus etiam aliis ,

aliisque honoribus frui possent; idemque proinde Civis , qui

arcanis Areopagi conventibus intererat , publicis etiam Populieoncionitas adesse posset : cum praesertim actiones, vel controversiae quaedam a Novemviris ipsis , vel Populo , sive Senatu diremptae ad Areopagitarum Senatum veluti supremum tribunal deferri solerent. Accedit etiam quod Solon duos Senatus illos

Athenis constituit ut unus alteri opponeretur: unde unus ἡ ανωβουλή superior Senatus , alius vero ἡ καπο inferior Senatus dicebatur: eiusmodi vero discrimen non adeo religiose, accurateque servari potuisse videtur si, quemadmodum Novemviri in A. reopagum admittebantur , ita vicissim Areopagitae Archontes iterum eligi, in Senatum alium transferri, vel utrique Senatui inseribi potuissent. Denique satis verisimile videtur ut qui sinpremam illam Novemviri dignitatem semel Athenis obtinuerat, ab illa iterum occupanda prohiberetur , ut Civibus aliis liberior ad ipsam aditus pateret, simulque maior inter Cives ipsos ae. Talitas servaretur ; quemadmodum certe bis Syndicum λ, aut L stynomum esse non licebat. XXXI. Altera tamen ex parte plurima subinde occurrunt, quae facile argumento esse possint Areopagitas omnes, aut saltem

72쪽

Novemviros illos , qui Arei gitis adiecti fuerant, iterum Archontis munere perfunctos este. Μeursus certe, quamvis id nublibi diserte. dixerit, variis tamen in locis innuere videtur unum eundemque Civem bis eodem Archontis Eponymi munere perfunctum esse. Ita in Archontum serie ad an. a. olymp. LXXX UIII Diotimum , Euclides sequitur, occurritque iterum infra Ο lympiade anno 2. Sus hoc , utro anno incertum , legem Ari-

sopbon tulit dic. paucisque interiectis ait Posi Euelidem Euth e-mus iterum magistratum illum cepit: quod nempe Euthydemi nomen anno a. Olymp. LXXXVII in Fastis habeatur, atque Archontum illorum uterque duobus diversis annis imperasse videatur. Ac, ne alia id genus exempla desideres , adiungi poterit Calliam anno T. Olymp. XCII. iterumque anno I. Olymp. XCIII. Archontum Fastis adscribi. Cephisodorus etiam anno 3. Olymp. CIII. simulque 3. Olymp. CV. Archon fuit; atque , ut cetera Ommittam, Archippi nomen anno . Olymp. CXIV. &anno I. Olymp. CXU. in Dionysii serie conspicitur: ut a vero Iroinde minime abhorreat quod unus idemque civis , Consulumbomanorum instar, Archontis Eponymi dignitatem semel iterumque obtinuerit: quod de Novemviris etiam aliis facilius intelligatur . Quod si fortasse eiusmodi argumenti genus ex sola nominiim similitudine , quae fortuita prosecto esse potest , infirmum, dirimendaeque controversiae impar videatur, ex sontibus tamen aliis non infeliciter id ostendi posse. putaverim. Aeprimo quidem 'eximia quaedam Inscriptio mihi occurrit Athenis. posita, atque, oportunius alibi proserenda qua filii

P. Herennium Dexippum honorarunt πν ἄρξαντα - , Βασίλε - ψ ἄρξαντα τῆν επώνυμον άρχην, qui inter Uninthetas Regis munere perfunctus eri, atque Epondimus Archon

fuit. imis hic aperte non videat P. Herennium istum Archo tis Eponymi , Regis . ac Thesmothetae munera obiisse λ cumque singulae dignitates illae amo , 3 eodemque anno obtineri non pos sent, de variis haec annis intelligenda fore ; ut aliquo nimirum anno Rex, alio Hesmotheta , alio denique Eponymus Archon ille fuerite θ

XXXIL Illustre quoque exemplum aliud in Demosthene deprehendisse videor, quodaccuratius in Dissertatione II. ac VII. α

73쪽

38 FAs T. ATTI C. PARs I. fusilis exposui. Perspicuis nimirum , certisque , characteribus demonstravi quod Chaerondas ille, qiu derte Eponymus Archoci fuit anno 3. Olymp. CX. Archontis etiam. nomen , ac munus obtinuit anno I. & a. eiusdem Olympiadis ; adeoque , nisi fortasse quis temere suspicetur non unum prorsus eundemque Chaeis rondam in singulis annis illis memorari , manifestissime in serridebet Clinerondam istum duobus prioribus annis later Novem. viros electum fuisse, atque postremo Archontis etiam Eponymi dignitatem obtinuisse. Ita Aristides anno . Olymp. LXXII. E. ponymus Archon fuit, iterumque post Plataicam pugnam, paulloque ante mortem Archontis munus obtinuit , ut Demetrius Phalereus apud Plutarchum testatur. Itaque cum Aristidis nomen post Plataicae pugnae tempora, sive an. a. Olymp. LXXV. in Fastis minime occurrat , ut optime Plutarchus ipse observavit ; atque altera tamen ex parte Phalerei testimonium gravissimum censeri debeat, non alio proseeto sensu Demetrii dieiunia intelligendum esse putaverim , quam quod Aristides ille , qui iam pridem Eponymus Archon fabarum sum agiis, atque sortito electus fuerat, iterum virtutis caussa, non sortito, ted Populi plausu inter Novem viros vel Regis , vel Polemarchi, vel The Lmothetae nomine adscriptus fuerit. Atque ista quidem non , obscure , ut opinor , innuere videntur Novemviris omnibus in Areopagitarum Senatum iampridem cooptatis ad Archontis dignitatem iterum obtinendam aditum patuisse. Cum tamen ex Veteribus nullus hac in parte mihi splendor affulgeat, atque argumenta singula in incerto posita videantur , nihil hic temere definire velim: cum praesertim P. Herennii exemplum , quod ceteris omniόus illustrius censeri merito poterit, de sequioribus solum temporibus intelligendum esse videatur , quibus insignis illa Areopagi severitas , atque , Atheniensis Reipublicae' facies mirifice labefactata iam fuerah tu Maligmtates omnes non eae veteri Solonis instituto, legumque, formulis; sed Proconsulum potius, Caesarumque arbitrio, atque autoritate conferebantur si . XXXIII. Neque post subactas solum a Romanis Athenas vetus illa Novem virorum dignitas, ipsorumque libere eligendorum ratio paullatim sublaea fuit ; sed longe etiam prius ab A. theniensibus i psis maximo cum dedecore perturbata. iam fuerat . Cum enim Antigonus , atque Demetrius Μacedoniae Reges

74쪽

die 16. Τhargelionis anno a. Olymp. CXVIII. Athenas repente, atque insperato adveniment, praesidiumque a Casi andro. Muni. chiae impositum expulissent, tanto honore, tantisque plausibus ab Atheniensi Populo sunt excepti, ut Μunichion mensis Demetrion, atque Dionysia Festa Demetria vocata fuerint ; extrema mensis dies , quae Solone auctore νε α dicebatur, Demetrias appellari coeperit ; duae novae Tribus Antigonis , atque Demetrias decem veteribus adiectae suerint; Archonte Eponymo, ac Novemviris etiam aliis, ut videtur, sublatis, Μagistratus alius electus sit, qui τῶν Σωτηρων Sacerdos Servatorum Vocaretur , quod nempe Reges illi Atheniensium Servatores , ac Dii viderentur. Haec, aliaque id genus plurima assentantium Atheniensium deliri a Plutarchus enumerans ait ius,οι δε Α'θηνα

ἐπὶ πιν-,κ τῶν συμ βολαων προεγραφον s in Soli Atheniensex Servatores deos in acta retulerunt, abrogatoque veteri magisratu Archonte, a quo denominabatur in Fasis annus , Servatorum Sacerdotem quotannis creaverunt , quem Plebiscitis , contractibusque praescripserunt. XXXIV. Sed brevi tamen est renis illa, atque mirifice impudens Atheniensium in Reges illos assentatio deferbuit; cumque Demetrii fortuna variis casibus labefactata , atque postremo excisa propemodum videretur, Athenienses ab illo defecerunt , Diphiloque in ordinem redacto , qui tunc Servatorum Sacerdos

erat, veteres Novem viros,& Archontem Eponymum iterum

fer ab illo defecerunt , ac Diphilum , qui in acta relatus Ser

vatorum Sacerris erat , ex Fasis expunxerunt , sciverynique tit Arcbontes denuo, quod de more iis erat , crearentur. Ac Μeursus quidem id optime ad annum I. Olymp. CXXIII. reserendum alicubi existimavit ; quamvis alibi opinionis huius immemor, sibique non constans Diphilum hunc unum eundemque sore putaverit cum Philippo, qui in Dionysii serie anno 4. Olymp. CXXI. Fastis adscribitur: eundemque prorsus

75쪽

o FA's r. ATTI c. PARs I. sus ei rorem a Lydiatio so , Dodvello ceterisque omnibus admissum esse conspicio . Sed doctissimis viris tenuis illa , ut opinor, nominum similitudo profecto imposuit ue Diphilum istum cum Philippo confunderent , ac Servato- rum Sacerdotes anno 4. Olymp. CXXI. sublatos esse putarent; cum certe Diphilus ille nonnisi anno T. Olymp CXXIII. imp raverit , ideoque a Philippo distingui debeat, ut oportunius aliis bi ostendam D . Id unum hic obiter indicasse iuverit quod Athenienses non prius a Demetrio desecerunt quam ille a Pyrrho, aliisque foederatis Regibus Μacedoniae regno spoliatus ecset, postquam septem annis regnum illud occupaverat: Μακε

δονίας επταετίαν ὐπo Δημητριου 'λ. Itaque cunis

Cassandri Regis interitus in annum 3. Olymp. CXX. inciderit, atque post illum Philippus filiorum natu maximus annum unum imperaverit, moxque Demetrius ipse Philippo , & Alexandro sublatis regnum invaserit, Demetrii imperium nonnisi anno I. Olymp. CXXI. incepisse potuit; ideoque septimus Demetrii Regis annus, ac Diphili principatus cum an. 4. Olymp. CXXII. seu I. Olymp. CXXIII. coniungi debet. Primum vero Archontem Eponymum , qui Sacerdotibus illis in ordinem redactis imperaverit, Dioclem illum fuisse opinor, qui temere prorsus a Μeursio ceterisque cum Philocle confundi solet, quem an. 3. Olymp. CXIV. Fastis adscriptum conspicimus; ut accuratius alibi ostendam'. XXXV. Eiusmodi vero Novemvirorum , atque Eponymorum Archontum dignitas Olympiade CXXIII. iam restituta per aliquot etiam secula perseveravit, ut ex Μarmoribus illis, atque Scriptoribus inserri potest, qui in Dissertatione IX. & X. oportunius proferentur; donec Στρατ γοὶ Strategi supremum Athenis honorem occuparunt ac vetus illa Novem virorum dignutas circa IV. Ecclesiae Seculi initium aut omnino sublata fuit , aut obscurior saltem evasit. Quo certe loco plurimum fallitur, sibique non constat Μeursius dum Archontes Eponymos Plutarchi aetate iam sublatos esse contendit. Eximium ille Plutarchi locum exscribit 3ὶ , qui in Praeceptis Politicis ait των

γε τουν βαρυπρων s ἀρχῶν ) σιος Στραυνγιάς Α'θηνησι Πρυτανείας εν Bo ταρ Γας παρ' ημιν atque maiorum dignitatum, qualis en Athe

76쪽

'Athenis Praetura, Rhodi Potania, e apud nos noeotarchia. Sed ambiguus iste Plutarchi locus id unum ostendit quod Plutarchi, sive Traiani Caesaris aetate, qua floruit Plutarchus, Strategi digni. tas Athenis ceteris gravior, illustrior, atque honoratior etiam , si velis , haberi consueverat ; non vero quod Archontes Eponymi sublati forent: quemadmodum Romae vel Imperatorum . vel Tribunorum dignitas βαρυπρα vocari merito poterit, neque exinde tamen inferri quod Consules etiam minime eligerentur suoque munere in Romana Republica fruerentur . Philostrati quoque testimonium a Μeursio deinde proserri video , qui de

εῖ praefuit oe Atheniensium Populo Praetoris apud eor munere fungens. Huius vero Magisratus olim quidem erat delectum facere militum , ct ad bellum eos educere I hodie vero annonam, o, qui in foro venum exponuntur, cibos curat. At ex eiusmodi

quoque Philostrati loco id unum , ut opinor, in serri poterit quod Lollianus ille , qui unus idemque videtur esse qui L. Egnatius Victor Lollianus Atheniensium Rhetor in veteri Inscriptione ab Areopagitico Senatu Athenis posita nominatur , Strategi munere perfunctus fuerit , ideoque hae in parte, aliqua ratione, Atheniensi Populo praefuerit ; non vero quod Lolliani , sive Hadriani Caesaris temporibus Arachontes Eponymi sublati, vel a Strategis superati serent; cum antiquioribus etiam temporibus Strategi , simulque tamen Novemviri Athenis eligerentur. Quod vero Philostratus addidit ipsius aetate, anno nimirum Christi Σ39. vel 2 r. quo Sophistarum Vitas ille edidit , annonam solum a Strategis curatam esse, viderint alii quam vere., accurateque dictum censeri debeat. Ego certe eiusmodi munus Strategis aut nunquam, aut non coninstanter saltem iis temporibus concessum esse putaverim. Philostratus enim ille, qui sophistarum vitas edidit, sub Severo Caesareusque ad Philippum vixit, ut Suidas testatur , iisque proinde temporibus, quibus , Meursio ipso teste, & Archontes Eponymi , & Στραν γοι ἐπὶ Uς οπλίπις eligebantur , ut mox ostendetur. Quinetiam Constantinus Imperator , qui 3 o. sal-F tem

77쪽

ac Dominus , ducem se nihilominus illorum appetiari voluit; primusque Atheniensibus concessit ut Μagistratus ille μέγας Στρααγος vocaretur quemadmodum a Constantio Constantini ipsius filio Proaeresio concessum fuit ut Στραππεδάρχου copiarum Praefecisnomine appellaretur . Quis vero fieri potuisse existimet ut a Constantino fuscepta , aliisque etiam collata dignitas annonae solum administrandae munus complecteretur λ Itaque omnino fallax, & dubia Μeursii coniectura censeri debet, qui Strategos illos, cum annona sudiose procuranda obnoxium sebi Populum fecissent , paullatim summam autoritatem in se callide derivasse , ct Archontes evertisse putavit . Ut enim hic argumenta cetera nihil morer , Strategi supremam , summamque autoritatem illam Athenis obtinuisse videntur cum dignitates omnes , ac munera non Populi suffragio, sed solo Caesarum, aut Romanorum Praesidum arbitrio conserrentur. XXXVI. Denique eximius Auctor ille, ut ostenderet Strategos imperii summam, primumque honoris gradum Athenis occupasse , Archontesque Eponymos , verum bonoνario solum titulo inrines , aliquandiu mansisse, Inscriptionem hanc exhibet, quae Iegebatuν in Arce in vestibulo templi Minervae πις πολιάύος, ibique a Cyriaco Anconitano anno I 37. eXscripta fuit, atque inter Inscriptiones alias ab eodem Cyriaco collectas numer. edita Romae anno 16s . quamvis iampridem a Grutero Pag. Ios. num. s. aeterni operis, diversa tamen versuum dispositione, vulgata foret, atque exinde Μeursius illam desumptisset . Ea vero de caussa Cyriaci potius textum hic exprimam quod accuratior ille videatur, eiusque liber, cuius mihi copiam doctissimus Gorius perhumaniter fecit, eximiae raritatis sit. O ΔΗMΟΣ ΘΕΑΙ pnMΗΙ ΚΑΙ ΣΕΒΑΣΤΩΙ ΚΑΙΣΑPI TrPATHΓΟΥNΤΟΣ ΕΠΙ ΤΟΥΣ ΠΟΛITALITAMMENΟΥ ΤΟΥ ΖΗNΩΝΟΣ MAPΑΘΩNIΟΥ ΙΕΡΕΩΣ ΘΕΑΣ PnMΗΣ ΚΑΙ ΣΕΒΑΣTΟΥ ΣΩTHPoΣ EN AXPΟΠΟΔEI Em IEPEIΑΣ ΑΘΗNΑΣ ΠΟΛΙΑΔΟΣ

uDissiligod by Coosl

78쪽

Megisse Asclepiadis Hala ei

filia. Archonte Areo filio. Morionis Paeaniensis Plurima hic tamen eruditissimo Μeursio fraudi fuisse suspicor ;atque illud in primis quod hic ςρατεγος priori loco ante Archontem Eponymum memoretur, & Pammenes etiam ille πατηγὰς επι ας πολίτας dicatur, ac si Civibus ille singulis , atque universo Atheniensi Populo, iuxta Philostrati hypothesim , imperaverit. Sed quolibet hic ego pignore contenderim non πολίτας , verum O,λμας legendum esse; idque ex veteribus Inscriptionibus aliis facile ostendi posse putaverim, in quarum plurimis τρα-

occurrit ; nullibi vero πολιτας legitur: sicuti nullo veterum te stimonio probari unquam poterit dignitatem illam παπιγη, reem ς πολιτας tunc Athenis fuisse . Itaque solo scriptoris , vel quadratarii vitio hic πολίτας non ο πλείτας expressum fuit ;quemadmodum certe apud Gruterum , & Μeursium error hic etiam alius irrepsit ut θυγ- τρος legeretur, cum dubio procul θυγατρος , sive θυγά ρος scribendum soret e sicuti in alia quoque Inscriptione legitur isi i ερείας Κλαυδιαe I ειμι, θέας πις Τει-ειοθεου Γαργηττιου atque de eiusmodi seminis , quae Μ inervae Poliadis Sacerdotio fungebantur , apud Strabonem , Athenaeum aliosque plures mentio subinde occurrit. QuoAvero Strategi nomen ante Archontis Eponymi nomen collocetur, argumento esse non poterit Archontem ipsum honorario δε-

Ium titulo insegnem fuisse ; cum in pluribus Inscriptionibus aliis , F α quae

79쪽

FAs T. ATTI C. PA s I. quae Novemviris supremam adhuc dignitatem occupantibus excitatae sunt , Strategi nomen ante nomen Archontis Eponymi collocetur; ut Dissertatione X. ostendetur, ubi de Nicia, atque Themistocle Eponymis Atheniensium Archontibus agendum erit , quorum uterque ante Hadriani , & Gallieni tempora, ideoque ante sublatos Eponymos imperavit.

XXXVII. Sed haec leviora sortasse videri poterunt, quaeque in eruditissimo Viro ad alia properante merito dissimulentur. Illud certe gravius quod opinioni huic confirmandae Inscriptionem illam attulit, quae Augusti Caesaris aetate posita fuit: Iis nimirum temporibus, quibus Archontes Eponymi supremum adhuc honorem Athenis obtinebant, ut Meursius ipse fatetur; simulque Plutarchi , & Philostrati testimonia produxit , quin rum tamen uterque, Meursio ipso teste, florentibus adhuc Novemviris vixisse debuit. Perspicuum est enim, pluribusque in locis a Μeursio demonstratum quod Hadrianus Caesar Archontis Eponymi dignitatem , veluti Athenis omnium supremam obtinuit ; atque , Eponymorum aliorum instar , Dionysia

Sacra celebravit. τα τε Διονυσια τὸν μεγίς ην παρ' ἀυπις

ἀρχην Hadrianus Dion quoque supremum apud ipsos Athenienses maysratum gerens splendide celebravit . quemadmodum Phlegon Hadriani ipsius libertus scri

δε'φρικα νοῦ Archonte Athenis Hadriano , qui postea fuit Imperator, Consulatum Romae gerentibur Imperatore Traiano sextum,

oe Tiro Sectio Africano , hoe est anno 4. Olymp. CCXXII. sive V. C. 86s. Christi vero 111. Μaerinus etiam Olympiadis CCXXIII. anno 4. Iason Olymp. CCXXXIII. anno . & Philinus anno I. olymp. CCL. Archon fuit. Denique Gallienus etiam, Hadriani Caesaris instar, tanquam Eponymus, a Μeursio Fastis adscribitur: Ultimus , inquit, omnium, quem invenio, GGLlienus ; is enim cum Imperator a militibus crearetur , magiri tu hoc fungebatur. Narrat Trebellivi in Gallienis: Cum tamen sibi

milites dignum Principem quaererent , Gallienus apud Athenas Archon, idest summus Magi stratus, erat. Idque factum , ut ex Fariis Capitolinis , Siculisque observare es , OIIN. CCLX. an. 1.

80쪽

mira nemo . aut perpauci; ct Στρατηγοὶ invasere, ut supra dixi Li. Jro I. cap. 9. Ergo, si Hadrianus Caesar olympiade CCXXII. ct Gallienus Olymp. CCLX. Athenis Eponymus Archon fuit, paulloque post olympiadem istam, sive annum Christi Σ33. ,sumatis Archontibus, Strategi invasere, manifestissime inferri debet, quod Archontis Arei, Plutarchi , Lolliani, ac Philostrati aetate , qui Gallieni Caetiris imperium longe praecesserant ,

nondum supremam Athenis dignitatem Strategi occupaverant , secus ac Meursius laudato loco demonstrandum susceperat. Sicuti vero Strategi dignitatem Constantini Caesaris aetate maXimam, omniumque primam fuisse Meursius, Danhemius, aliique plurimi demostrarunt, quod eam Caesar ipse susceperit; ita quoque fatendum erit Hadriani, & Gallieni temporibus Archontis E-Ponymi dignitatem ceteris omnibus nobiliorem adhuc fuisse , quod Caesares illi non Strategi , sed Archontis potius munere spersuneti fuerint ; eamque dignitatem , veluti τη, μεγDην παρδε'θνναιοις αρχην apud Athenienses maximum , ut Xiphilinus diserte dixerat , summumque Magistratum , ut Trebellius loquietur , Occupaverint. At neque Eponymus soliun Archon , sed Polemarchus etiam iis temporibus eligebatur , eademque mune-xa obibat, quae prius ab illo peragi consueverant Id ex Philo st rato durehendo , qui, memorat Philiscum Sophistam circa Olym CCXLVIII sepultum fuisse ἐν V A'καδημὼ is τίθησι πν

Academia ubi certamen super iis, qui in bello occubuerunt, P Iemarchus disponit.

XXXVIII. Quae cum ita sint i Archontum Eponymorum dignitas , ac Novem virorum Senatus ineunte IU Ecclesiae SN culo, atque praesertim Constantini Caesaris aetate sensim excidisse videtur. Translata nimirum in Orientem Romani Imperii sede, abolitis Ethnicorum Sacerdotiis, novaque regiminis sorma in Orientis Urbibus instituta , facile Athenis etiam novus Magistratus nuper invhetus invaluit, qui Caesaris auctoritate Praetoris, vel Strategi nomine praesideret; quamvis ille, Novem-

virorum instar , Atheniensis Populi sustragiis eligeretur . Utrumque mihi perspicuus ille Hesychii locus ostendit , querris paullo superius exscripsi. Ubi nimirum dixisset Hesychius Ecclesias omnes , atque Comitia antiquitus in Pnyce celebrata fuisse ν

SEARCH

MENU NAVIGATION