Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

s6 FAset. ATTI C. PAR x I. ceret. Itaque unicus solum dies ex popuIati Tetraeteride eximendus erat ut quinti popularis anni principium cum quinti -lunaris anni principio conspiraret Exemptilem vero diem istam non aliam fuisse putavit Scaliger quam secundam Boedromionis, quae certe, Plutarcho teste , ab Atheniensibus exim batur , ut inserius ostendam Atque ista quidem fuit ingeniustissima , ut ait Scaliger , popularis Tetraeteris illa, quae se in per olim Athenis a Populo usurpata fuit: siquidem , ut mpinatur . ille , lunaris anni forma tantum ad Magisratur pertinebat , neque ea unquam Populus usus en , a quo menses τριακον- θ πιροι, oe Tetraeterides extorqueri nunquam potuerunt, ne tunc quidem cum annus lunaris ab Hipparebo emendatior editar esset

Haec ipsa quoque lunarium , α popularium mensium varietas , atque discrimen Petito probata fuit φιλ quippequi civilem Atticum annum 36O. diebus ita compositum fuisse dixerit , ut popularium mensium dies a Prytaniae , vel Μagistratuum diebus subinde plurimum dissiderent: quamvis ipsius hypothesis, atque Periodus, qua popularis anni principium cum lamaris anni principio iterum coni ungeretur, a Scaligeri sententia , sive Periodo distinguatur. Illustrandae vero, vel confirmandae sententiae suae plurima Scaliger , subtiliter ille quidem , ac ingeniose com gessit e atque illud in primis quod si popuIaris Atheniensium annus lunaris, adeoque populares etiam menses Iunares fuissent , semper eclipses lunae, vel plenilunia in mediam mensis civilis, ac popularis diem incidere debuissent; cum tamen a Diodoro , Plutarcho, aliisque Historicis plenilunia , & eclipses quaedam memorentur , quae a media civilium , aut popularium mensium

die aberraverint.

IV. Scaligeri hypothesim , atque ingeniosissimam Tetraeteridem illam acerrime exagitavit Petavius . perspicuis nimirum , certisque argumentis ostendit quod non selum ab Olym. LXXXVII. instituta Μetonis Enneadecaeteride , sive I9. annorum Periodo , qua peracta , inlaris anni principium cum lunaris anni principio conspiraret ; sed ab ipsa quoque Solonis

aetate , sive Olymp. XLVI. lunares omnino menses in civilibus etiam , ac popularibus annis ab Atheniensibus adhibebantur ;ut civilis proinde, ac popularis annus ex I 2. Iunaribus menta bus

92쪽

tur , mensiumque embolimorum ope, iuxta varias Cleostrati , Μetonis, Calippi, aliorumque Periodos tandem cum vero solari anno coniungeretur . Ut autem ostenderet ex testimoniis etiam

illis , quae a Scaligero proferebantur , ipsius hypothesim, atque lunarium mensium a popularibus discrimen impugnari , illud

etiam Petavius, velutii perspicuum certumque sententiae suae argumentum, arripuit quod circa diem I s. popularium mensium plenilunia, oe eclipses acciderunt , quae a Diodoro, Plutarcho. aliisque Graeciae Scriptoribus memorantur. Haec ipsa quoque

civilis , & popularis Attici anni forma subtilius deinde a Dod. vello demonstrata: fuit'; & quamvis ille post institutam Μ

tonis Enneadecaeteridem in civilibus annis non 3s . solum , ut volebat Ρetavius, sed potius 36o. dies numeratos esse putaverit ; Iunarem tamen hunc annum fuisse dicit, quod ablatis ni mirum s. aut 6. exemptilibus diebus illis , qui iuxta Μetonis hypothesim inserius exponendam singulis annis expungeban-inr, 3s . sive 3s s. dies in anno communi superessent, qui inta xx. menses distributi illos civiles simul , atque lunares emcerent . Ita vero lunares illi, Amulque civiles Atheniensium annito Μetonis Enneadecaeteride cum veris solaribus annis coniun. gebantur ut, peracta I9. annorum periodo, lunaris Hecatombaeo

nis initium ad idem solaris anni punctum , sive solaris Hecatombaeonis initium rediret. Siquidem 19. solares anni, quorum quilibet 36s.. dies , & quartam insuper diei partem contineat , 69 o. dierum summam conficiunt, quae in Σ3s. Iunares menses ita accurate distingui poterat, ut ago. ex illis alterne

pleni , cavique forent , & s. reliqui , qui suis in locis tanquantem bolimaei in I s. annorum serie insererentur , 3I. dierum , forent . At Metoni integram illam 69 o. dierum summam ita in 13s: lunares menses partiri libuit , ut ex illis ras. pleni , II o. cavi fierent. Etenim , si lunares menses illi a I s. omnes τριακονθέμενοι , sive pleni forent , 7oso. dierum summam conficerent; adeoque summam aliam ex r9. solaribus annis conflatam Tro. diebus excederent. Ergo , ut solares tandem anni cum tu naribus annis conspirarent , in integra Enneadecaeteride , sive 23s. Iunarium mensium serie, Goc dies eximendi, sive Do. menses excavandi fuerant; ut proinde reliqui Ias. pleni so-H rent.

93쪽

s FAs T. ATTr C. PAR s Ι.rent. Eiusmodi vero plenorum , cavorun ue mensium sed alternam esse non voluit Meto ; sed cum numerus I I . , dies nempe, qui in integra Enneade aeteride eximendi fuerant, sit sere sexagesima tertia pars numeri 69 o.., hoc .est dierum , qui ita tota Enneadecaeteride continentur , ita exemptilium dierum rationem instituit, ut dies illa, quae a Cycli , ves Ennead aeteridis initio 63. foret, exemptilis esset ; iterumque post 62. dies alios altera dies eximeretur: sicque deinceps donec proinde ire, integra Enneadecaeteride , sive 69 o. dierum serie, II . dies eXempti, adeoque Iro. menses excavati forent. Em limaei v ro menses ita in Μetonis Ennindecaeteride disponebantur, ut

s. s. 8. II. IIo I 6. I9. Enneade eteridis anni temper em Iimaei serent , tresdecim nimirum Iunares menses Continerent ,

quorum addititius ille Posideonis II. nomine distingueretur. Accerte civiles eiusmodi , ac populares Atheniensium annos lunares fuisse exinde quoque perspicuum fieri putat Dodvellus quod plenilunia , lunaeque eclipses a civilium mensium dimidio munime dissiderent lι .

V. Doctissimis Viris illis, atque DoJvello praesertim, facile assentior; nihilque, ut opinor, illustrius, ac certius haberi unquam poterit , quam lunares menses Athenis tum a Populo, tum a Magistratibus etiam usurpatos esse ; ut proinde ingenim sissima Tetraeteris illa , quae a Scaligero excogitata fuerat, simulque civilium mensium a lunaribus discrimen , quod Scaligeri vestigiis insistens Petitus etiam admiserat , manifestissime refelli debeat . Itaque tantum abest ut in definienda civilis Attici anni quantitate quidpiam subtilius , aut accuratius asserri a me posse nunc censeam , ut non aliam potius anni formam in Fastis istis contexendis adhibendam esse putaverim, quam quae a Dodvello proponitur ; eamque novis ocriptorum testimoni re confirmandam , variisque ambiguitatibus , quae ima illa supererant, eximendam susceperim. Ac certe, quod ad eclipsium , vel pleniluniorum sedem attinet, quamvis Diauel. Ius ipse eum Petavio nitide ostenderit lunares eclipses omnes , ae plenilunia, quae a Graecis Historicis memorantur , in med Fam fere civilium , ac popularium mensium diem incidisse ;Deile tamen suspicari quis poterit ex paucis exemplis illis, quae tum a Petavio , tum a Dodvello proferuntur , inferri non posse

94쪽

quod menses ipsi ab Atheniensibiis usurpati lunares esse debuerint. Etenim , quamvis illi curri Scaligero solares misi dicerentur, fieri tamen subinde poterat ut plenilunium aliquod, sive media lunaris mensis dies in solaris etiam mensis dimidium incideret; quemadmodum certe in solaribus mensibus illis conis tingit , quibus in Iuliani anni serma nunc utimur . Accedit

etiam quia plenilunia , & eclipses illae , quae tum a Petavio . tum a Dodvello contra Scaligerum proferuntur , si sertasse pie. nilunium illud exceperis , quod tempore Salaminiae pugnae .

sive anno I. Olymp. LXXXII. contigit recentioribus omnia temporibus, atque instituta iam intonis Eaneadecaeteride . contigerunt; ideoque ambiguum semper supererit an ante Μ tonis aetatem lunaribus , an vero potius solaribus mensibus in popularibus ipserum annis Athenienses uti consueverint. It

perspicuis testimoniis aliis ostendendum fuerat non aliquanis o solum , ct post Metonis Enneademeteridem ; sed ubique

Potius , atque constanter antiquioribus etiam ante Μetonem temporibus, plenilunia, aut eclipses in civilium mensium dimidium incidisset quod ex perspicuo quidem Gemini testimonio

Petavius , ex ipsa vero Μetonicae Ennead aeteridis natura deduxit Dodvellus. Sed, cum Metonis Enneataeaeteridem in popularibus annis usurpatam esse Petavius negaverit'; atque vicissim Dodvellus Gemini auctoritatem in suspicionem vocaverit , quippequi in describenda Graeci anni forma non Ath niensis, sed alterius sertasse Urbis mores exprimere , atque non antiquiora , sed sua , potius tempora respicςre videatur haec ipsa quoque pleniluniorum sedes , adeoque civilis anni se ma ambigua , vel obscurior essicitur , nisi clarioribus monumentis aliis ostendatur. Itaque e re futurum putaverim si communem hane Petavii , & Dodvelli sententiam illustri Plutarichi loco confirmem e quem ea quoque de caussa libenter hic proferam quod ipsius vis a nullo prorsus Interpretum explorata , sed mirifice potius perturbata sit; simulque depravatum

alium Plutarchi locum restituam. . VI. Primus ille Plutarchi locus occurrit in Libro Her inti mal nitate. Herodotus Lib. VI. commemorans Lacedaemonios ab Atheniensibus accitos esse, ut coniunctis omnium viri-

95쪽

6OFAsr. ATTI c. PARs I. bus in Marathone Persis occurrerent ait Lacedaemonios Athe niensium legato respondisse tunc nonam mensis diem esse , sibique proinde non licere tunc arma sumere , quippequi lege prohiberentur in praelium ante plenilunium exire αδ-απι δε σφιν

haec tempore facere quia violare legem nolebant: erat enim nona mensis ales , qua die exire sibi licere negabant , orbe lunae nunpleno: itaque plenilunium opperiebantur. Deinde vero narrat Herodotus quod Lacedaemones ipsi post plenilunium Athenas Celerrime tridui solius itinere convolarunt , ut Persarum proinde eadavera adhuc insepulta conspeXerint . Plutarchus Vero, cum superiora Herodoti verba exscripsisset , ut Herodotum ipsum aperti mendacii , ac malignitatis argueret, lasserit Lacedaemonios oc alias saepius , & tunc etiam, non expectato plenilunio, in praelium exiisse ; cumque Μarathonia pugna sexta BoedrO-ntionis mensis die contigerit, parum abfuisse quin Lacedaemones Athenas progressi praelium ipsum spectarent : tum ad Herodotum ipsum conversus repente subdit Σὰφ ταφέρω ον πανσέ

ψ τα πράγμtατα συνταρασσειe. Eximium hunc Plutarchi locum ita vertit Xylanderis Tu quidem , Herodote, plenilunium trans fers

in principium menses quando luna dimidio orbe fulget; unoque

conatu coelum , tempora, ct res omner conturbas. Cruserius vero di Tu plenilunium in initium tranfers dimidiae lunae ; quemadmodum voces illas ην γαρ ἰσαμένου - μηνος ενάνη &c. ita reddiderat ae Erat enim menses dies pνimus ἰ nova vero luna &C. Quae sane interpretationes tantum abest ut verum Plutarchisensum eXprimant , ut ne commodus quidem exinde sensus

ullus exculpi possit . Itaque primo in graeco Plutarchi textu

legendum existimo ην γἀρ μαμενου μηνος ενά m,eνάτη δε &c. erat enim nona menses dies. Nona sero: sive δε αυτν δε in ipse vero . Deinde vero Plutarchi verba sic intelligenda contendo ut sensum istum efficiant m Tu quidem, Herodote, transfers plenil nium in principium mensis , cum plenilunium ipsum in dimidio mensis esse debeat. Ac certe διχομηνίας nomine non aliud intelligere aut potuit , aut consueverat Plutarchus, quam mediam

mensis diem; illam nimirum, quae mensem bifariam divideret νDiuitigod by Corale

96쪽

ret, & quae ab Hesiodo , Polluce teste media ; ab aliis

vero πινακαιδεκατα α , sive decimaqui ta dicebatur. Ita Plutar. chus ipse in Dione lunae eclipsim commemorans , quae contigit anno T. Olymp. 'CU. ait ἀν μυ οὐν θήρα D. . , . έ-σε

λη,η δεχομηνί- ηγεν . . . ἐξέλιπεν η σελένη itaque . adulta a Ragerat ac luna in plenilunio reperiebatur . . lana defecit: Sic etiam διχοι ηνώα definitur a Suida , μηνους. Ei ἔμισυγ-πεν τεκαιδεκαπιIα τοῦ μηνὸς , i l me σελ ης 0 meos. medietas

est decimaquinta mens s , set tanae dies . Denique Achilles' Tatius in Aratum' alii πεντέκαιδεκα- ι γὰρ εσι πληρωθεισα , o ε ι μηνος uin decimaquinta enim Mna plena es , quod eri mens dimidium : quemadmodum' etiam Geminus

a Petavio, simulque Dodvello laudatus asserit quod plenilunia

tribuuntur 'κτι ,σν φερούσν εἰς illi MLII, quae tendit ad medietatem mensis atque πανσέληνος ωὐ περὶ diis

plenilunium circa dimidium mensis contingiti. Sed quid diutius hic immoror 2 Scalioer etiam ipse , ac Petitus , qui Plutarchi testimoniis uti 1 ubinde . solent , facile concederent ex ipsius hypothesi plenilunia in mediam solum mensis diem incidere potuisse , ideoque illa temere ad , initium mensis transferri.

Sed haec ipsa tamen non de civilibus illi , vel popularibus ,

sed de, lunaribus. solum mensibus intelligenda sore reponerent. Verum , si Plutarchi sensus , & ratio , eiusque argumentivis perpendatur . facile , ut opinor , constabit eiusmodi mensum discrimen Plutarcho ceterisque proinde Atticis Scriptoribus omnino incognitum , t adeoque commentitium habe dum esse . Etenim , . si Plutare lius ipse Atlieniensis historiae, atque Chronologiae cognitione mirifiee excusius deprehendisset populares aliquando menses a Graecis Scriptoribus , atque Atheniensi Populo usurpatos.a lunaribus diveris fuisse , illud etiam facile , ac neces1ario observasset, quod media aliquando Iunaris mensis dies aut luenilunium , in sextam popularis mensis diem incidere poterat; adeoque fieri potuisse intellexi L set ut Μarathonia pugna sexta Boedromionis popularis die , simulque tamen circa plenilunii tempus, vel lunaris mensis medium contingeret. Ergo, si Plutarchus Herodoto veluti mani-sesti mendacii crimen, opponit quod ille Marathoniam P gnam , quae sexta Boedromionis die commissa fuit , circa se

ni trὶ Lib. I. c. 7. c*ὶ In Dichomen. la ar. 4 Cip. 6. vid. Sehes. Pind. ad Od. III. Olym.

97쪽

nilunium contigisse dixerit, ipsumque proinde melum, temptrura , atque omnia simul conturbasse contendit, Manifestissime inserti debet quod Plutarchus illud mensium discrimen omniano ignoravit, adeoque populares Atheniensium Ilienses non He. rodoti solum , sed etiam Μarathoniae .pugnae tempore semper lunares fuisse putavit; cumque Μarathonia clades anno 2. olympLXXII , ide ue 6 o. armis ante institutam Metonis nea camteridem contigerit, ex x eiusmodi Plutarchi testimonio perspicuum fiet populares omnes Atheniensium menses semper Iunm res fuisse , veramque pleniluniorum sedem non ini lanaribus

solum , ut volebat Maliger , sed in popularibus etiam memsibus circa mediam ipsorum diem incidisse . Nee erit sane cur eiusmodi argumenti vim ideo. infirmari posse quis censeat quod immerito sertasse Plutarchus Herodotum reprehendi videatur , atque Plutarchus ipse in definiendo Μarathoniae

pugnae tempore erraverit, ut oportunius alibi inquiram'.

Etenim, sive Plutarcho , sive Herodoto potius hac in parte quis assentiatur, ex Plutarchi tamen hypothesi , & arginmento semper inserri debet ipsius aetate maximum illud linarium , ac popularium mensium discrimen , quod primus omnium Sealiger ex variis Plutarchi ipsius testimoniis invexit, Plutarcho incognitum fuisse , adeoque ex Attica historia , sive

Chronologia reiiciendum, ' . t

VII. Alter Plutarchi locus, mihi nune obiter corrigendus reperitur in Libro facie in ore Lunae. Ibi nimirunt Plutarchus ipse cum praemisisset ad Solis, Lunaeque eclipses efficiem das tria corpora , Solis nimirum, Lunae , ac Τelluris requiri, subdit ἐκλείπει γὰρ ρυπς H, σελη-ες , σελώου δὲ γλ ἐν

διχοτομia nam irie quidem Sol γ deficit ubi Luna , Luna vero ubi Tellus in medio trium reperitur: quorum illud quidem in coniunctione , vel novilunio contingit ; iriud vero tu dichoremia. Quo quidem loco Palmerius adnotavit: Plutarchus dum stri--at , aut aliud agebat , er hoc excidit ilii incuriose scribenti ; vel διχοπμIαν accipit alio modo quam accipiant omnes alii Scriptores , ct Astrologi; nam δεχήτορον λη- acci unt ,

verbum sonat , pro dimidiata ; ubi nempe facies illa , vel orbis lunae , qui a nobis conspicitur , dimidia sui parte illu

98쪽

stratur: quod non . in plenilunio', lunarisque eclipsis tempore, sed in quadraturis selum contingit. Ego vero, Palmerii pace, non video cur in doctissimo Viro , earumque rerum quamqui maxime perito aut oscitantiam , aut inconstantiam illam hic temere suspicemur. Itaque potiμs; Plutarcho olim scriptum , ideoque in ipsius textu nunc depravato rescribetidum existimose in plenilunis ,r vel dimiaio menses. Atque ita certe legendum esse duo superiora Plutarchi testimonia nitide ostendunt: sicuti vicissim ex hoc ipso quoque Plutarchi loco confirmatur plenilunia', & eetipses. lunae semper in mediam civilium Atheniensium mensium diem incidisse: cum Plutarchus ipse civiles eiusmodi menses a lunaribus distinctos nullibi agnoverit; sed. aperte potius, ut dixi , refutaverit VIII. Quemadmodum vero elarissimi Scriptores illi Petavius , atque nodvellus in definienda ei vilis Attici anni forma , vel quantitate a Maligerii sententia plurimum dissitant ; ita quoque illorum hypotheses ira contexenda' Atticorum mensium serie ,. MI Ipsorum ordine deseribendo a Scaligeri opinione disisdentes esse consIncimus. Siquidem Scaliger Gazam sequutus , qui omnium primus aureolum de Mensiu Auleis Libelluma conscripsit., Pyanepsionem ' mensem quarto, memaeterionem vero quinto loco collocaverat; Petaviuc autem Maemaeteri nem .vicissim unde Pyanepsionem constituit; atque Anthesterionem , quem cara memeterioni subiecerat , Petavius ipsc Maligeri ruestigiixl insistent post Gamelionem collocavit .. Itaque

duodecim Articoercita in um series hoc ordiae iuxta Pet vium contexi debet

6. Ποσειδεων Posideon December

7. Gamelion Ianuarius . A

99쪽

s. E λαφηβολιων Elaphebolion Murtius Io. Munichion . Aprilis

Haec ipsa quoque mensium Atticorum series a Dodvello rece. pla , novisque argumentis confirmata fuit. Φλ nisi quod ille Maemaeterionis , Pyanepsionisque sedem posterioribus demum temporibus ita permutatam. fuisse dicit , i ut Ρyanepsion ipse in Μae macterionis , sive quartum locum migraverit . Neque perspicuo solum Harpocrationis loco movetur Dodvellus , qui Μaemacterionem quintum Atheniensium mensem appellat, simulque variis , ambiguis tamen. , Plutarchi& Diodori testimoniis, quae Scaliger ipse laudaverat; sed plurisnis etiam Codicibus , in quibus Atheniensium mensium seriei ita contexitur , ut Pyanepsion quartum Μaemaeterion vero quintumis Iocum obtineat Illud etiam observat Dodvellus quod in duabus Inscriptionibus, quas Athenis Sponius exseripserat , Ρyanepsion ipse semper ante Μaemaeterion collocatur : snempe recte illas descripsi Auctor alioqui diligensi us ελ . Quo certe loco non video cur Sponii diligentiam Dodvellus in dubium revocaverit; cum praesertim eadem prorsus mensium

series , . quae in Inscriptionibus illis apud Sponium conspicitur,

in pluribus etiam monimentis aliis a DOdolla citatis occurrat ; & Sponius ipse varietatem hanc , qua Μarmora a Communi, receptaque Petavit sententia dissident , veluti .sbservatione dignissimam accurate notaverit . verum de . novo hoc mensium Atticorum ordine . atque etiam ' aetate , qua Athenis ille invaluit. , accuratius, atq- oportunius Uendum erit Dissertatione X. ubi duo Μarmora a Sponio deseripta proferentur ; quemadmodum etiam Disser. XII. perspicuis certis. que testimoniis ostendam qua rative civiles. Romanorum, aliarumque Gentium menses cum civilibus Atheni eqsium mensi. bus commiti' debant: in quo certe omnes 'sere veteres Grae-

Diuiti sed by Corale

100쪽

DI SsERT Ario II. 6scorum Scriptorum Interpretes deceptos esse conspicimus . Id uniim hic obiter observasse lassiciat quod civilis Atheniensium annus, ut num. XXII. mox ostendetur, ante Olymp. LXXXVII. a Gamelione mense , deinde vero ab Hecatombaeone semper

incepit ; ut Gamelionis proinde initium ab hyberno solstitio

duceretur ; Hecatombaeonis vero principium πις τροπας θερινἀς circa μinitium aenium contingeret. Itaque Hecatom-baeon maiore sui parte cum Iulio mente coniungebatur; quamvis ex variis Plutarchi , aliorumque testimoniis, quae num. XXX. roserentur, Hecatombaeonis initium in Augusti Kalendas a-iquando incidisse videatur. Sed haec Atheniensium mensium aberratio aut inconstans , aut sequioribns certe temporibus invecta fuit . Quandiu nimirum civilis Atticus annus lunaris . civilesque menses lunares fuerunt, cuiusmodi certe illos fuisse contra Scaligerum , atque Petitum ostendimus , Hecatombaeonis mensis , adeoque civilis anni principium circa aestivi Qlstitii tempora contigisse debuit, ut Petavius ipse , Dodvellus , aliique plurimi demonstrarunt. IIX. Quod si, civilis Atticus annus lunaris esse, adeoque lunaribus etiam mensibus ita constare debuit ut Is . dies ille complecteretur, manifestissime inferri debet quod Ιχ. menses omnes τριακονθήπιροι triginta dierum , sive pleni esse non poterant ; sed in illorum aliquibus dies aliquis eximendus erat,

qui vel me tuis appellabatur; mensemque ipsum,

a quo eximebatur, εξουρεσιμαῖον sive cavum efficiebat. In definienda vero cavorum eiusmodi mensium sede ita doctissimos Viros conspirare conspicimus , ut Ιχ. anni menses alterne plenos , cavosque fuisse illi velint ; ut sex nimirum anni menses diebus 3 O. , alii vero sex 29. solum diebus constarent. Atque alte nam hanc quidem mensium plenorum, cavorumque seriem Pe-tavius in popularibus annis, etiam instituta Metonis Ennead caeteride , semper usurpatam esse putavit . Scaliger vero.

ac Petitus illam non in popularibus quidem , sed in Pryta niae solum , vel Μagistratuum annis semper obtinuisse existimarunt. Dodvel Ius denique alternum hunc inaequalium mensum ordinem an re Μetonis Enneade raeteridem , sive annum

z. olymp. LXXXVII. floruisse , iterumque Olymp. CXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION