Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

nunc vero semel quando Strategum eligunt. Itaque cum Hesychius ineunte ΙU. Ecclesiae Seculo obieriis λ, perspicuum fiet ipsius aetate Novem viros non amplius Athenis electos fuisse , aut veterem certe eligendi ritum in desuetudinem abiisse ; solumque Strategum in veteri , solemnique Comitiorum loco tunc eligi consuevisse , qui veluti supremus ini Urbe Μagistratus tenuem quandam Veteris imperii , ac dignitatis speciem exhiberet..inetiam postremis illis temporibus , quibus Athenis Nove viros adhuc floruisse diximus , ipsorum potestas mirifice labefactata iam fuerat; ut plurima proinde , quae ad Novem viros ipsos , vel alia Atheniensium tribunalia spectaverant, ad Gramciae Proconsulem veluti iudicem deferrentur λλ. Philostratus certe in Hadriani Sophistae Vita memorat ipsum , cum homucidii crimen Athenis perpetrasset , ad Graeciae Archontem de .larum esse; quippequi, licet Phoenicius genere, Atheniensi tamen Civitate donatus, Atticae Tribui , Populoque inscriptus fuerat:

δῆριος Α'θήν- ιν quae Cl. Fabricius Iatine se reddidit: C gnati autem defuncti apud Achaiae Praesidem caedis accusarunt Sophisam , ut Atheniensium unum , quandoquidem oeTribus ipse erat Athenis , ct Pagus. Quod si circa Olympiadem CCXLII. sive annum Christi is I. , quo Hadrianus ille e vivis

excessit, Novem virorum dignitas a proprio splendore adeo exciderat, mirari certe non possumus, si Strategorum potestas , qui tibialis Nove viris, tandem electi sunt, angustis veluti finibus circumscripta fuerit, quamvis illi supremam Athenis dignitatem occuparent. Ac certe quod Strategi nomine non alius quam supremus Urbis Moderator , vel Praeses intelligatur perspicue, ut opinor , ostendit Modestinus , quem adi Gordiani Caesaria tempora, sive annum Christi a o. vixisse constat. Siquidem iule libro X XUII. in Digest. Tit. r. de Excusation. leg. Is . ait

Magistratus , hoc en Strategus . Quod autem eiusmodi Strategi dignitas post Gordiani tempora Athenis etiam suprema fuerit, Strategique nomine, Archontis Eponymi instar , a

82쪽

ni, vel tempora distinguerentuρ ex sequenti Inscriptione colligi fortasse potest, quae inter aliasia Cyriaco Anconitano collectas num. 97. edita fuerat; iteriimque ex Cyriaci Schedis a Clariis. Μuratorio Pag. 47 r. numer 8., omisib tamen titulo, exhibetur. Athenis ad Urnam in P a dis ac de marmoream.

Aurelius Pacta si moliris filius Phliasius dicavit . . et Stratego P. Aelio Alcidamo Cheslide. Praecone Senatu, Aelio Chos filio Sphenio. .

Utrobique tamen rescribi velim ut X.ολλει gati Atticae Populus exprimatur, quem Μeursius quidem Aegeidi, sed Harpocration Leontidi Tribui adscribit. Phliasius vero dicitur Aurelius ille quod ad Atticae Populum spectaverit : minus enim feliciter latinus Inscriptionis interpres apud Μuratorium adnotavit: Phliasus , ides ex Phliunte oppido Siooniae , aut Peloponnes. XXXIX. Quamvis tamen illa Strategorum dignitas omnium

suprema evasisset , nihilo tamen minus vetus etiam Archontis nomen subinde occurrit 2 non ut Archontem Eponymum , aut aliquem exl Novemviris significet; sed potius ut Μagistratum alium , quicumque ille fuerit, exprimat. Ita Theagenes quidam δε ρχων A'λωῖοι a Mida memoratur ; illudque nomen Meur-sium abripuit ut Theavnqm istum, veluti Eponymum, Archon- tum Fastis. adiungeret si et cum tamen Theagenes ille circa .aa. num . Christi s so.' floruerit, ut Dissertatione VII. fusius ostemdam , adeoque ex Epooymosum Fastis expungi debeat . Sic etiam Flavius Prulades ille . qui in altera Inscriptione apud Cyriacum Gruterum Sponium M ,&Μuratorium is δια-i ιμο Κομίτων vocatur , ad IR Ecclesiae Seeuluin spectasse debuit , quo Comitum dignitatem institutam esse erudimur , ut readem Dissertatione accuratius eXponam . Itaque Presades Eponymus Archos esse non potuit , ipsumque

83쪽

43 FAsr. Affrie. P Ακs I. 'merito Μeursius in Archontum serie minime enumeravit: quod a Dodvello tamen, aliisque factum conspicimus. Neque sublatis solum Novemviris , Strategisque institutis, Archontis nomen Μagistratibus omnibus exprimendis adhiberi eonsueverat ; sed florentibus etiam Novemviris , ipsorumque dignitate adhuc incolumi saepissime adhibebatur: ut facile exemplis innumeris mstendi posset , quorum plurima subinde in Dissertationibus istis loccurrent . Eximium tamen hic locum exscripsisse iuverit,

quem doctissimo, humanissimoque Viro Leopoldo Guadagnio in

Academia nostra Pandectarum Interpreti , Graecarumque rorum cognitione mirifice exculto debeo. Paulus in L. Pars lite. rarum 48. Dis. de Iudiciis et Pars uterarum D. Hadriani Σως A ἐν ω ἐνιαυσg μη re ἐισιέναα δίκην ἰδίαν , μη re δε-

σοις προς ἀυάς ἐισαγωγίμουμ εDαι ἀς gram . Archontes , seu Μagistratus , quo anno cum imperio sunt, neque eorum , n que quorum tutelam, vel curam gerunt , causam in iudicio vel

agendo , vel defendendo , funinento. Simul ac Oero magi iratus dies exierint , non ipses tantum adsersus reos suos ; sed etiam aliis aduersus ipsos litem intentare ius fasque eLD . Ad legem

istam Alciatus Dispunctionum Lib. IV. c. 6. oc Cuiacius in Librum III. Respons Iulii Pauli & ad tit. Dig. de Iudiciis haec

adnotavit m Ait Κς Γρπντας : non eri specialiter accipiendum de Atheniensum Maginratisus ; accipe generaliter Magiriratur, vel Praesdes. Frequentius tamen post Hadriani Caesaris tempora Strategi , quam Archontis nomen, supremis Urbium Μagistratibus exprimendis, adhibebatur; ideoque Strategi nomen in Nummis frequentissime deinde occurrit, ut. est ab Harduino observatum : Blud dignum notatu ante i Antonini Pii , qui Hadriano Caesari in Imperio successit , tempora Στραπιγου nomen in Nummis vix semel occurrere ; quia ab illius principatu passm offendas'; quamvis eiusmodi Strategi nomen a Domitia, ni quoque aetate incepisse Uaillantius atque Spanhemius existiment. Nullibi tamen , quod noverim ,' in Atheniensiunia Nummis Strategi nomen occurrit . Uaillantius quidem Nummum ex libet Commodi Caesam aetate percussum , in quo

diis

84쪽

diserte legitur Crρα. Ηρακλε δου. Ομ. Αθηναιων. Cμυρναιων. Stra tego Heraclide. Concordia Atheniensum , & Smrnaeorum; ipsumque ceteros inter Atheniensium Nummos enumerat sy . Sed smyrnaeorum potius Nummis hunc accensendum esse plurima ostendunt, quae Dissertatione XI. oportunius proferentur. Id uonum hic obiter indicasse iuverit eadem Commodi Caesaris aetate, eodemque, ut videtur, anno Nummum alium c um fuisse,

qui apud Uaillantium ipsum describitur , ct in quo legitur

cordia, Smmaeorum , & Lacedaemoniorum . Ergo Heraclides

ille , qui utrobique Strategus fuisse dicitur, non ad Athenienses, aut Lacedaemonios ; sed ad Smyrnaeos potius, qur cum utrisque societatem iniverant, spectasse debuit; ideoque Nummus ille non Λtheniensium, sed Smyrnaeorum potius censendus erit : ut optime Nummum alium eadem epigraphe insignitiuna Smyrnaeis percussum fuisse Uaillantius existimavit . 3 XL. Quandiu vero Strategi Athenis imperaverint, quibus que deinde imperii sermis, ac vicissitudinibus obnoxiae illae mearint, Μeursius, Sigonius, aliique innumeri demonstrarunt. Nihil est tamen cur in exponendis illis hic immorer ; cum praesertim Strategorum series omnino incerta sit , atque civiles Atheniemsium anni non Strategorum, Ducumque nominibus, sed characte. ribus potius aliiν distingui, vel numerari solerent ; ideoque Stra. tegorum nomina ad Fastos Atticos spectare minime videantur. At Regum, Archontumque series ,-Novemvirorum institutio , atque Eponymi praesertim Aresontis dignitas accuratius explicanda nunc fuerat, quod a primis usque temporibus civiles Atheniensium anni ipsius nominodistingui, vel munerari solerent; ideoque ex eiusmodi Archontum serie . nominibusque maximus Atticae Historiae splendor accedat. Nec alia certe de caussa , Archon ille appellabatur, nisi quod anno nomen imponeret I suoque nomine certo veluti charactere annum ipsum a ceteris omnibus distingueret; ut diserte docet Libanius in Argumento orationis contra Androtionem: εις lKγχων E'πώνυμος , εξύ eνια ne ἐπωνυμος ωνομάζετο Archon unus Epoumus erat , in quo annus ipse denominabatur; quemadmodum Etymologus etiam ait εον ουν o ών ἐπωνυμον μρχων , - ου ψ

85쪽

so FAIT , ATTIC, PAR s. l. τος ἐμετρειτο es igitur Epondimus Areboa , a quo annus nume-tur. Hinc ille a Polluce o ἀ εμια o, ἐπώνυμος Κρχων voc tur , Archon annum denominans; ab illo nimirum tempus numeratur ,-άφ' ἀντευ ο χρονος ἀριθμεῖθM 3 : ut a Philone quoque dictum eonspicimus Λ'θη in σιν o E a, με , ruat e νια Λ'ρχόν-ν-αφ' οὐ oi-κ θαριθμούνται 'in: est Archon Albenis Eponymus , atque Archontum novem praecipuur , a quore ora numerantur. Itaque nihil in Atticis, ceterisque Graecis Scriptoribus frequentius occurrit quam Eponymi Archontis nomen , ut certus aliquis annus deugnetur: quod in sequentibus

Dissertationibus, Atticisque Fastis exemplis innumeris ostem

detur.

86쪽

I. N Athenis um temporibus rite digerendis veram essUD Archontui anni principium connitui debet. II. Maxima Scaligeri, Petavit, ac Do elu diligentia in exploranis ais , describendaque civili3 Attici anni forma elimmendatur. III. Scaligeri , ac Petiti sententia de civilis Attici anσι forma , oequantitate k duplicique mensium Atheniensum genere exponitur . IV. Petaui utque Do elis lapotheses, ipsorumque argumenta contra Scaligerum indicantur- V. Petavit . tamen , ac Dodvelli ratio ex pleniluniorum sede deducta in dubium revocatae. v I. In-sgnis Plutarchi loctis corrigitur , ac illuseratur ; ipsoque confirma-etur civiles Atheniensium menses semper lanares fuisse , or plenilu-

ωia in mediam. civilis men sis lem , etiam ante Metonis Enneade- caeteridem, incidisse . m.I. . Ater Plutarchi locus emendatur. VIII. Atheniensium mensum ordo describitur , obiterque cum R mianis menssus illi comparantur. IX. Petavii , aliorumque opinio de mensium cavorum ordine, ac loco proponitur. X. opinionis ipsius ambiguitas declaratur . Antiphontis tamen te limonio demonstratur Hecatombaeonem aliquando plenum fuisse , ideoque pares menses semper cares esse non potuisse. XI. Variae Auctorum sententiae circa exemptilium dierum sedem proferuntur. XII. Petiti sententia de exemptilium dierum sede Antiphontis , atque Aeschinis testim nio confutatur. XIII. Eiusdem Petiti Periodus , atque sententia de duplici mensum Atheniensium genere, ct exemptilium dierum fe-ae Antiphontis etiam tesimonio refellitur ; oe obscura quaedam Demo thenis loca contra Petitum ipsum, Meursum, aliosque Fasorum

Scriptores explicantur. XIV. Dodvelli argumenta contra Pelavium pr feruntur , eorumque ambiguitas demonstratur. XV. Peistavit opinio circa exemptilium dierum se em altero Demonhenis te-nimonio confutatur. Scholiaries Arsophanis contra Petavium , ODod vellum exponitur. Scali eri , Petiti, aliorumque opinio de diebus

ἀνάρχοις impugnatur . XVI. Dodvelli is them de exemptilis G x diei

DISSERTATIO

87쪽

diei sede exponItur . XVII. Eadem Dodbem sententἰa Geminιtenimonio confutatur. XVIII. Plinii quoiae, FD Ondisii Hul

earnasset tesimonia contri Diapellum proferuntur. XIX. Etiam Pollucis auctoritas a Dodvello usurpata contra Doduellum ipsum exponitur. XX. Alter Pollucis locus contra Doavellum afertur. XXI. Gemini doctrina contra Petauit, inique Dodoelii H tbesim explicatur. XXII. Ciuilis, ct Archanticus annus ante Olmp. LXXXVII. Gamelione mense incipiebat. Maligeri error aemonsratur. Civilis , ct Archonticus annur post Ob LYXXVII. ει

catombaeone mense una cum Olmpico incepit . Embolimaeus tamen

mebis post Posideonem inserebatur. Dodvelit opinio notatur. XXIII. Obscurus Thucydidis , eiu ue Scholianae locus indicatur. XXIV. Verum civilis , simulque Areboniici anni principum ex Demosthene confirmatur . XXV. Antiphontis etiam testimonio probatur . XXVI. Idem eiuliis anni principium ex Potaniarum ordine ris ritur . XXVII. suid Potaniae nomine intelligatur . Scalixerierror orienditur. xx VIII. Petavii , O Petiti sententia refellitur; utque inpiani traetimonium contra Petiti, o Prideauxit Mnthe- explicatur. XXIX. Protaniarum series iuxta Dodissit hv thesm contexitur; iterumque civilis, ct Archontici anni forma iuv-.ta Diat etiam describitur. XXX. Maxima perturbatio indicatur , quae in civilibur Atheniensum annis , mensum Orixe , aiet rumque numero tandem invecta fuit.

88쪽

DISSERTATIO IL

I. Iviles illos , ac populares annos , qui ab Athenim ' ensibus adhibebantur , Archontis Eponymi nomiau . ne desgnari, ipsoque veluti charactere distinguia consuevisse , singulosque Novemviros integro civialis anni spatio supremam dignitatem illam Athenis obtinuisse superiori Dissertatione demonstravi. Itaque nativus rerum disserendarum ordo iam postulat ut de civilis miusmodi, veI popularis anni forma, quantitate , principioque nunc loquar ; ut Archontici simul anni principium , vel mensis ille ostendatur , quo Athenis Novemviri magistratum illum susceperint. Incredibile est enim quantum exinde splendoris , atque praesidii in Atheniensis Historiae temporibus rite digeri

Tendis oriatur,. ut res quaedam Archontis alleuius nomine ab Historico designata ad annum illum olympicuin , quo ipsa vere contigerit, reseratur: cum praesertim civilis Axticus annus non ab uno , eodemque mense semper inceperit , ut inserius ostendetur; sed aliquando quidem a Gamelione , aliquando vero ab Hecatombae - mense processerit: ut sex proinde mensium intervallum inter utrumque civilis anni principium intercesso Tit. Sic , ut exemplo res clarior fiat , cum Peloponnesiacum bellum Pythodoro Athenis Archonte, ac Munichione mense eXarinserit , ut testatur Thucydides , ipsius initium ad annum I. Olymp. LXXXVII. manifestissime reserri debet, quod, instituta iam Metonis Enneadecaeteride, civilis, dc Archonticus etiam Pythodori annus una cum olympico a superiori Hecatombaeone

procederet. Quod si Pythodorus ipse , praecedentium Archon-

tum iὶ Lib. I. Duili od by Cooste

89쪽

s FAset. AT Ttc. PARs I. tum instar, Gamelione mense magi stratum iniisset, Pel ponnesiaci belli principium ad praecedentem annum 4. OlympLXXXVI. referri deberet. II. Atque in illustranda quidem civilis Attici anni forma plurima dicenda mihi suppeterent ex optimis quibusque Scriptoribus. derivata, quibus re anni quantitas, di mensium ordo.& exemptilium dierum sedes, & alia. id genus plura subtilius exponerentur , quae a doctissimis Viris maximo opinionum

dissidio , ingeniique gloria disputata fore conspicimus. Sed il-Ia Fastorum Atticorum series , quam contexendam suscepi , subtiliorem istam, accuratioremque civilis anni cognitionem minime requirit, quae singula ad vivum resecet, atque incredibilem varietatem illam, quae in Graecis Historicis, atque Astr momis etiam Libinde occurrit , i gentium oculis longa Tabularum serie subii elat. Accedit etiam quod argumentum illud a summis , doctissimisque viris Maligero, Petavio , ac Dodvelisto subtiliter adeo , erudite , copios ue perrractatum fuit, ut tres illi maiorum gentium Chronologi materiam omnem exta sisse , eamque immortalibus, aureisque operibus illus use ni rito existimentur: ut nihil proinde asserri nunc posse videatur, in quo Scriptores illi vel ingenii acumine, vel ipsa temporis msortunitate ceteris pone sequentibus palmam non praeripuerint laque , ne ab instituto deflectam, simulque tamen eam civilis Attici asni cognitionem in ipso Fastorum Atticorum limine exponam , quae Atheniensium temDribus .este digerendi stisque ipsis accurate illustrandis par esse suprema solum hic rerunt earta complectar ; atque ubi singulas opiniones illas expressero , quae de civilis Attici anni finia a clarissimis Vi ris illis inventae fuerant, meliori quo poterit ordine plura se, inde prostram; quibus: ipserum hypotheses innando corrasi, si sal e it Iste fuerint'; aliquando confirmarit si ambiginae sinit; aliquando den ire novis observati Znibus , veteremque tessimoniis illustrari commode possint. Cetera siqvidem diligens earum fertim perscrutator ex hberrimis sontibus illis , atque laodvel

lo praeiertim, haurire, poterit : simulque etiam plura nequet, iniucunda , neque inutilia/seligere , quae variis in locis, prouererum oportunitas tulerit, in Fastis istis , praecipue vero in Dissertatione III. & X. i proserenturo.

90쪽

- III. Vt vero a Scaligero exordiar , qui primus in imaxima obscuritate ficem extulit, primusque veram Chronologiae in. saurandae rationem posteris demonstravit , accuratissimus Auctor ille civiles , ac populares Atheniensium annos semper solares fuisse existimavi e cor cumque perspicuis veterum testimoniis lunarem etiam annum ah Atheniensibus usurpatum esse intelligeret , hanc anni lunaris formam a Μagistratibus solum, adhiberi consuevisse putavit , cum Populus constantissime solaribus mensibus uteretur. Hinc . duplex etiam mensium genus ,

ut Maligero videbatur , Athenis obtinuit ; quorum alii quidem

lunares , atque alterne pleni, cavique forent, ideoque Iunarem annum 3s . diebuα conitantem componerent; alii vero solares ,

iidemque civiles essent , quorum singuli , si ve triginta alerum forent , adeoque civiles annos 36o. dierum efficerent. Duodecim tamen civilibus mensibus illis , sive Poside ni solarium mensium olim postremo singulis annis duo ανκpχψι dies adiungebantur , quibus nimirum, veteribus Μagistr cibus in ordinem redams , iuniversa demam potestas uni Popa, Io concessis fatet , atque Comitia novis creandis Μagistratibus haberentur xsti ideoque civilis, M. popularis annus 36 a. dies

complecti debuit. Qiandoquidem veho Athenietises Apollinis

oraculo , atque Solonis, instituto ad Solis , t simulque Lunae rationes tempora disponere , festosque dies peragere iubebantur , duplex illa lunarium, solaciumque mensium series hoc tandem veluti foedere coniungebatur, ut selaris anni principium, sive prima mensis Hecat0mbae inis solaris dies , peracta populari Tetraeteride , save 4. civilium annorum spatio , iterum in primam Hecatombaeonis lunaris diem, sive neomeniam incideret; ideoque lunaris anni principium cum civilis, ac popularis anni principio iterum coniungeretur . Siquidem Tetraeteris illa civilis, aut 4. Civiles anni , 48. populares menses octoque dies, sive dierum I 48. summam conficiunt; lunaris vero Tetraeteridis, sive Olympiadis spatium 49. lunares menses, sive I 47. dies complectebatur , cum olympici ludi peracto 49. mensium spatio redirent quorum 48. communes essent; ultimus vero , ΡΟ-sdeonis II. nomine designatus , insititius, ac embolimaeus foret, adeoque postremum Tetraeteridis lunaris annum II. mensium eH-

SEARCH

MENU NAVIGATION