Explicatio dominicae passionis, a quatuor euangelistis descriptae. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ... Eodem item authore explicatio resurrectionis dominicae

발행: 1568년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

lecto, sc alibi omnes homines, etiam coniugatos pudorem,& honestatem , reduceretque nos ad eum statum,in quo nudi non erubescant, & ut hanc maximam poenam indicet. Propheta: cum quatuor Euangelistis diligenter inculcant Christo fuisse omnes vel es ablatas,quanquam & ibi alia poena fuit, nempe sustinere damnum omnium rerum, & extremam paupertatem , quam pallus est, ne nos essemus fures, et in furti iniuriis patientes essemus . GMilites ergo quatuor cum crucisixissent eum, acceperunt vectimenta eitu se fecerunt quatuor pamtes unicuique militi partem es tunicam. Videntur autem vestimenta suisse silperiora ex historia lotionis pedum , item ex illo Lucae: Ab eo qui aufert vestimetum,etiam tunicam noli prohibere. Lib. i. de sermone domini in monte dicit August. omnem tunicam esse vestimentum,non contra. Erat

autem tunica sicilicet interior) inconsutilis

desuper a silmmo contexta. Unica textura per totum. Dixerunt ergo ad inuicem: Non scindamin eam , quia non esset nobis inde

aliqua utilitas sed sortiamur de ista cuius fit,

ut scri 'iura impleretur,dicens Partiti seunt i vestimenta mea, sesuper venem meam

102쪽

passIDN I A smiserunt sortem . Habent hic aleatores p. tronos suos. Et si extrema Christi vestimenta sunt scissa in quatuor partes,non tamen interna tunica, quia et si Ecclesia adhaerens Chii stolaquam vestis per quatuor August in angulos terrae locis sit distincta, in fide ta h ης in

men interiori, & charitate Una est.

Scripsis autem es titulum Pilatus cim quo scilicet ad posteroru memoriam scriptum crat,quis esset ibi crucifixus,& posuit stipercrucem et Hic eis Isin Nazarenus Rex Iu daeorum. Flerat scriptum Hebraice, si cri se Latine. Hunc ergo situlum multi Iudae rum diuersis temporibus legerunt,cgia pro-F cIuitaIem erat locus ubi crucifixus eis I

ius,ic ita multi traserunt per locum illumeti mansit titulus Domini etiam deposito Christo. Scripsit autem istam causilm Pilatus,ne putaretur,sicut Iudaei cupiebat Credi , quod tanquam princeps latronum erat necatus, item ut per iocuni diceretur: Iam obedient Iudaei Romanis: no enim amplius e pectant aliquem regem,cuius fiducia rebellent : Nam Regem suum crucifixerunt. Aut potius quia Pilatus putauit eun esio Regem Iudaeorum no terrenum, sed Vt ipse arbitrabatur, secudum eorum religionem.

103쪽

EXPLIC TIO Deus autem direxit Pilatum ut siescribe ret, quia reuera in Christo nulla erat causa mortis, nisi ut ipse super Veros Iudaeos regnaret, veri autem Iudaei sunt in omnisus

mundi partibus. Vt igitur omnium gelium& linguarum Christus Rex agnosceretur, tribus praecipuis linguis titulus scriptus est. Et fortassiis etsi tunc essent plures linguae,

non erant tamen nisi Characteres harum

linguarum trium. & his linguis designabatur specialiter Rex Christus laudandus. In

Hebraea enim sanctitas, in Graeca sapientia, in Latina rerum dominium designabatur, quorum omnium Rex est Christus.Testabatur & titulus perpetuo Iudaeorii crimen. Pontifices autem Iudaeorum, acri turbati ityuidia , & quia agitabantur a propria conscientia, metuetes ne ipse Alet verus MeLsias, sicut sciebant satis scripturam sonare, plurima argumeta ex verbis &. factis eius pro hac re habebant, etsi ex malitia contrarium crederent,accedunt ad Pilatum,&diculo Noli scribere Sex Diuiorum,sed quia ipse dixis, Ne um Iudaeorum.O miseri curm uitis ne homines credant crucifixum

esse Messiam, nisi quia vobis conscij estis, quod quae prophetae praedixeriit de Messia, in hunc

104쪽

pas II 6 NI S. in hunc competunt ' Tunc completum est quod ait Christus: Non su pergaudeant qui Psal. 34.

aduersantur mihi inique , qui oderunt me .gratis. Non minus enim agitati sunt timore,Christo mortuo,ne crederetur Messias, quam vivo. Imo multo plus,praecipuὸ Pon itifices& Pharis es; scripturas utcunque in- telligentes, unde & hi petiuerunta Pilato custodiam sepulchri. P datus autem ressoπ-dit, diuo scripsi , scripsi, hoc est, manebit scriptum. quoci significat stabilitate regni Christi, etiam si nolint Iudaei. Non putetur autem superstitiose in prolatione huius tituli aliquid este plus virtutis,quam in ve bis aliis, quibus fidem de Chi isto exprimimus, aut quam in istis verbis: Iesu miserere nostri,& similibus. Et sedentes Centurio & milites sera

bant eum , donec esset completa executio iustitiae,& mortuus esset. Qua uis iam Christus crucifixus esset, non . tamen requieuit

furor, sed varijs blasphemiis, lingua percus serunt eum,quae ingenuo Christi cordi admodum graues fuerit t. Vnde toties in Psal. de his conqueritur: Ego ait)sum vermis,& r- non homo , opprobrium hominum & abiectio plebis. Omnes videntes me, dorise-

105쪽

E x P L l C A T I Oriint me,etc.locuti sent labiis & mouerunt Caput,& Zelus domus tuae comedit me , &improperia improperantium tibi ceciderunt super me: hoc est, quamuis ex nimio populi Dei amore absit merer in cruce, nihilominus sustinui adhuc m3xima impro-ε peria eorum, scilicet hominum , qui Deo maledicere audet:& operui in ieiuni js animam meam , & factum est in opprobrium mihi. Posui vestimetum meum cilicium,&factus sum illis in parabola; quod ego Verbo& opere poenitentiam praedicaui, Verterut mihi in derisum. Aduersum me loquebam

tur qui sedebant in porta. Iudices ait qui debuissent me defendere,irridebant me, dein me psallebant qui bibebant vinum , dcfactus sem derisio conuiuiorum , & poto'rum .Ego factus sum opprobrium illis, viderunt me & mouerunt capita tua. Et rursum: Quem tu percussisti persecuti stini, desii per dolorem vulnerum meorum addiderunt . Appone iniquitatem super iniquitatem eoru . Cum estem maxime afflictus ScVulneratus non pepercerunt mihi, sed lin-Pal. Ip. gua percusserunt. Et alibi: Lingua eorum

gladius acutus, & venenii aspidum sub la-bhs eoru . Sed videamus ipsas blasphemias.

106쪽

PASSIONIS. sPraetereuntes autem blasphemabat eum.

E vili plebecula, praetereuntes blasphemabant Christum, uenies capita sua, o dicentes: Vah,fi,fi, qui destruis templum Dei, se in trism diebus reaedificas, Saluum

teipsum fac, sendens de cruce, i Eius Dei

es. ID Hleminariit enim falsi testes suu testi- imonium . De hoc dicit Psalmus: Dicunt PnI.; . mihi ,euge,euge,quod Vertit Hieronymus,

vah, vah. Sed potius scriptura per hoc quod

praetereuntes blasphemabant, designat eos qui aderant ptaeterijse crucem, I ut Chri- is bene audire posset, venisse ante Cru-Ce vicissim , & lic improperasse ei persectὸ audieti blasphemias. Haec omnia pastus eth Christus, ut discerent Christiani semper compati miseris,& cobsolari eos,& ut ipse

nos in extremis consolaretur. dimiliter se Romani milites Aguserunt ei,dicent editues Rex Iudaeorum aluum te fac.Similiter se Principes Sacerdotum H dentes ad alterutrum cum Scribis,or Senioribuου , dicebant. Summi Sacerdotes,& Scribae,Senatores,&Phariset,longe vulgo peiores non aliquam speciem peccati,sicut vulgus improperauit ei,sed et opera Spiritus sancti peruertunt, dicentes: Moossaluosfeci se sum non po

107쪽

EXPLICAT Iotens saluum sacere. O scelerati, si alios saluos fecit, multo magis seipsiam potest saluum facere.Sed scio quid velitis: Ipsi Beelgebub

opera Spiritus sancti ascribere vultis. Si Rex Israel eu, descendat de cruce nunc, se credemtu ei . Mentiuntur, nam plus ςst a

mortuis resta gere et mundum conuertere, quam de cruce descendere: et tamen relu genti,et in omnibus gentibus regnati, non

crediderunt. Quanquam hoe dicant non proposito credendi, sed ridendi, tamen ad modum doluissent, si de cruce deste disset, et putabat se firmiter cocludere eum Christum non esse, et miracula per Beelzebubsecisse,quia non descendebat , sicut dicunt Sapient. r. Si vere Dei filius eis, suscipiet illum , & liberabit eum de manu contrariorum. Sed ne descendas domine de cruce,ut& nobis perseuerantiam largiaris . Libet omisiis Senioribus populi, Sacerdotes,&Scribas agitare. Quis o Scribae propheta, quae sacra doctrina, vel Psalmus, quae o Sacerdotes legis caeremonia, quae sacramenta

docuerunt quod illum filium Dei credere deberetis, qui se crucifigi non sineret, aut qui de cruce descenderet i Aliud praedicauit Dauidialiud Esiuas & Zacharias, aliud

hostiae

108쪽

. PA ON bostiae pro peccato , aliud Paschalis obseruantianos docuit. Ideo enim filium Dei agnoscimus,quia crucifixus est, quia in cruce mortuus est. Non standalizamur in cruce. sicut vos, quia pro nobis orauit Christus, dicens: Non erubestant in me,qui expectat te domine, tomine virtutum.Non confundantur super me , qui quaerunt te Deus Israel. Pergunt blasphemare: Considit in Deo, liberet nunc eum si vult,dixis enim,quia flius Deisum. Imponunt ei summam supe biam , quod diuinitatem sibi falso arrogas

set. Merito maxime superbus reputatus est, summe humilis,& siimmus,quia superbiam eradicare volebat. Haec blaspbemiataquam omnium sit inma, etiam nominatim a Daui- de praedrina est. Sperauit in domino,eripiat eum,saluum faciat eum, quonia Vult eum.

Cum enim homo est ab omnibus desertus,& appropinquat morti, undique afflictus,&numo potest ei succurrere , hoc adhuc habet relidui, ut spem sitam in omnipotentis Dei misericordia collocet. Hoc ipsi sceleratissimi quantum in ipsis fuit, abstuleruta Christo, tanquam dicentes: Stultissimὸ agis, ii in Deo confidis,nulla tibi apud Deus pes est. Unde in alio Psalm.dicit: M ulti di

109쪽

EXPLICATIO. Cunt animae meae, non est salus ipsi in Deo eius.Hanc illusionem Christus pati voluit, Vt nos in extremo Vitae speremus in Deo,& tunc non superem hir per tale improperi iam,ab immundo spiritia. Et Sapien .et .haec . Calumnia prophetata est: Erit ei respectus ex sermonibus eiu S. Erat autem hora fere rexta. Hora 6.pe- ' pendit Christus in cruce,& vixit tribus horis, usque ad horam nonam, scilicet tertiam a pradio iuxta copulum nostrum .Et quando ipse Dominus maxime infirmatus est Corpore, tunc nobilissimum omnium corporum sol,operate Christi diuinitate quo. dammodo luxit, & infirmatus est cum au-Yt obsi uratus eti Sol se tenebrae r uniuersam terram et Q in ho- , per tres illas horas quibus author solis in cruce pendebat. Hoc autem miraculum in coelesti corpore maius est, Iosueto. quam quod tempore Iosue in Sole contigi t,quando integro die quieuit. Item ma-4.Reg xo. ius quam tempore Ezechiae quando retro .cessit. Non est enim tunc mutatus Sol nisi quo ad motum. At nunc radii eius sitiat retracti, & lucem non emit tedo quodammodo interna & naturali qualitate est immutatus.

ram nonam

110쪽

Pas IONI S. solatus. Sed nihil mirum quod signo de coelo non sint mutati ad fidem, quia fides gratia est. Et in ipsas tenebris, tenebrosi homines ausi sunt etiam bus phemare. Sed nunc consideremus ipsa Dominica

Verba. Iesus autem dicebat: Pater dimitte illis non enimsciui quidsciunt. Scies Christus se iam agere sacerdotem in altari crucis sciensq; sceleratis hominibus imminere aeternam patris sui damnatione orauit pro

sceleratissimis se crucifigetibus &blasphemantibus, in typum omnium, qui sunt adhuc in sceleribus sitis, & tame Deo donante ad venia sunt peruenturi,& aiis ut ostenderet Esaiam de se locutum, dum pro tranς gressoribus orauit: Pater fac eos qui me Ri crucifigunt & blasphemant poenitentes, dc ignosce eis.hoc peto, ut tu tua singulari admodum gratia facias, quia nesciunt quid facitit, vel decepti ruditate, Vel qVia eo usq; excaecauit eos malitia, ut nesciant quod silium Dei occidant,vel malὸ faciat, imo putant se bene facere,& locum suum, & gentem suam hoc modo contra hostes tueri. Haec enim oratio etiam effusa est pro eis,

qui cognouissent Iesum esse Christum,nisi malitia excaecasset eos. Vnde vigore huius

SEARCH

MENU NAVIGATION