Explicatio dominicae passionis, a quatuor euangelistis descriptae. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ... Eodem item authore explicatio resurrectionis dominicae

발행: 1568년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

EXPLICATIO orationis, etia aliqui de pessimis sunt coimuersi. Non ergo Christus eorum peccatum extenuans,hoc dicit, nesciunt quid faciut)sed desperatos esse ostendens, ni si diuina gratia succurrat,quia nec not tiam quidem peccati habent. Sicut Sc Paulus desperatis simum se sui sie docet, quia eo Venerat Caecitatis , Ut putaret se obsequium .praestare Deo , Volendo nomen Christi delere . et propter hoc, ut Dei misericordia in eo magis eluceret , dicit se misericordiam constaculum. Sic August. sermone 3.et '. de Vese bis Apostoli,et Leo serm .i s. de pass.domini. Certe hoc loco multum dormitat com-

mentarius Bedae. O suauissimum Christi peetus erga tales hostest Quis no timebit teo Rex Gentium ' Imo quis non sperabit in te,et amabit sic amantem Si pro crucifi- sentibus te exorasti, quid facies pro inuo

cantibus nomen tuum, et quaerentibu se

uire tibi r An piissime Pater pro hostibus

tuis talia passus, & talia orans, rei ciens in nocantes te,& cupientibus spiritum tuum, ut te semper laudent, spiritum tuum negabis Non negabis, sed eum copiola misericordia effundes in illos . Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per

112쪽

P A s S I O N I s. rimortem Gi eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita illius. Sed & hic magisterest eius quod ante omnia curandii estinui videlicet ante omnia inimicos ditio mus,& peccatibus in nos ignoscamus: San lnondum ab aliquo inique crucifixi sumus, tales blasphemias non iustinuimus. Certum est si nec rogati veniam iniuriantibus nobis largiamur, non posse Christi dilectori,

inimicorum sitorum nos fieri participes . Imitemur igitur Christum, & eum in hac re audiamus, qui tata pro nobis pertulit,Vt sincero corde ignoscamus omnes iniurias nobis factas. Vnus autem de his qui pendebat latron bm,blashemabat eum,dicens: Si tu es Christus suisum fac teipsum se nos. N on orado, sed ridendo hoc dicebat, in quo fuit maxima Christi assii istio, & maximus coteptus, quod pessimus homo & miserrimus, in eodem malo cum eo costi tutus, qui totus occupatus erat suis poenis, adhuc delectaba, tur maledicere Christo cum alijs impijs.O quo descendit propter nos Deus Nunc,in- Iob.m quit, terident me i uniores tempore , quorum non dignabar patres ponere cum Cambus aregis mei . At Christus poterat di-H cor

113쪽

EXPLICATIO cere : Nunc deridet me latro in cruce moriens,laquam Vita indignus.Se n istis malis Christus constitutus non selum in lepotestatem sitae diuinitatis os edit, sed ma xime in eo quod inimici eius ad ignominia eius ordinauerant. Conabantur enim per latrones obscurare gloriam Christi,& hinc maxime procurata est gloria eius. Ostendit enim hic Christus virtute crucis suae, dum Ioan ii. incipiens ia ad seipsum trahere omnia,conuertit unum latronem, & dedit ei fidem,&promi sit paradisum, in quo maior fuit gloria, quam in Concussione petrarum, et obscuratione solis.et ex eo opere,vsque ad finem seculi, grauati sceleribus concurrunt ad Christum, sicut grauati aere alieno con- .RU currebant ad David, contemptum a Saul. Operatione igitur crucifixi, conuersus ad Veram poenitentia latro,increpabat socium suum,dicens: Neque tu iam quidem times

Deum, quod vel qui) in eadem damnationees,eodemque crucis supplicio constitutust Videtur tollerabile quod illi qui adhuc reputant se diu victuros,innocente insectemetur:at te decebat timere Deum,utpote statim iam moriturii, & Dei iudicio praesentandum . Hoc opus erat misericordiae increpa

114쪽

crepare sceleratum & hortari ad Deum timendum ; & confitetur deinde scelera sitar Et nos quidem sinquit) iuste cruces patimur , Utpote qui homines occidimus, Mideo dignufactis recipimus: Hic vero Iesiis nihil mali gessit, quantumuis imponant ei

multa crimina. Et dicebat ad Iesum mento mei Domine,dum veneris in regnum

tuum Sed quis 4 latro, qui soles in desertis& homicidiis versari & omni nequitia,quis inquam) te docuit hunc Iesum esse inno

centem,quem tam nocentem diciat omnes

principes Hierusalem Quis te docuit eum

esse Dominum & Regem , qui possit post

hanc vitam tui meminisse,qui tanta scelera perpetrasti' Quis te docuit post hac vitam aliquid superesse Qtiis te docuit spem tam sceleratis ibi esse, & hoc per Iesum, quem tibi regem futurum comemorast Cur huic seipsum no iuuanti, supplicas ut tui meminerit' An aliquid cum latro esses obseruasti ut ad istud postea peruenires' Respondeat latro & dicat: Me potissimum spiritus Iesu maxima gratia illustrauit, ostedit mihi scelera mea , & damnationem,quam etiam an futuro seculo pro illis expectare debebam rterruit me & cor concussit, ita ut omnia H a scelera

115쪽

EXPLICATIO

icelera quae quondam mihi placebat,displiceant,dixitq; mihi spem veniae esse in isto, qui non pro suis, sed pro sceleribus meis,& aliorum mecum crucifixus esset,& dixit mihi hunc Regem elle et domi nun qui suturi seculi omnem damnationem, etiam a

me per crucem esset paratus auertere, donauit mihi haec omnia, donauit ut orare auderem,et dicere : Memento mei domine,

dum veneris ex ista miseria in regnii tuum. Gratia Iesu Christi crucifixi haec omnia habui ego, lignus omnibus suppliciis, utpote qui nihil ante obseruaui quod Dominus reopiceret,nisi ad malum. Iesus iterum memor sacerdotalis officii sui, non solum pro non poenitentibus orauit, sed etiam poenitentem consolatus est,& absoluit,& multo plus quam postulauit ,promisit.Ei dixit illi dico tibi,Hodie mecum eris in paradisodStatim a morte mecum eris in perfecta felicitate,qualis erat Adae in paradiso praeparata, Vbi ostendit se eundem esse qui Adae paradisum donauerat et peccantem inde expulerat, dum nunc peccatorem eo reducit,sicut peccatori fidem maiore quam tunc habebant Apostoli,dedit,ita etiam adacternam felicitatem perduxit. Etsi enim

anima

116쪽

P a s s I ο N I S. 'panima latronis cum anima Christi descenderit ad inseros, in visione tamen diuinitatis Christi paradisum habesat .Quis desperet ' Latro in extremis poenitens sit sceptus est. Ideo hoc secit Christus, Ut nunquam

quantumcunque peccauerimus, nec in extremo quidem vitet desperemus,sed Sc tunc ad crucifixum cum Vera poenitentia COn- iuertamur, non dubitates & tunc nos suscipiendos in gratiam . Sed unum tantum est exemplum in scriptura eius qui in extremis poenitens sitsceptus est. Neque certum est latronem non fu i si e conuersum antequam crucifigeretur. Plurima fiant autem ex epta paenitentium cum sani essent receptorum in gratiam,vi Dauidis, Manassis, Matthaei, achaei, Magdalenae, Publicani,Pauli, Petri, etc. ut scilicet non disseramus co

uerti ad dominum de die in diem, quia saepissime c6tingit,& fere semper, ut qui dum

sanus esset, Dei gratiam in vacuum recepit , dum est in periculo mortis non agat poenitentiam veram. Percutitur,ait Augustinus in sermone de Innocetibus, hac animaduersione peccator,Yt qui dum Viueret, oblitus est Dei, moriens obliviscatur sui.

Intelligite haec ait Psalmus) qui obliuisci

117쪽

Psal. 49 Lucae x.

mini Deum, ne quado rapiat,& non sit qui eripiat. o domine Iesii Christe qui in cruce positus latronem ad fidem & poenitentiam traxisti tam dulciter , & ei paradisum donasti, precamur ut nunc regnans in regno tuo, ad dexteram Patris nos ita dirigere digneris,dum sani stimus,ut et ia,et in hora mortis, Cum vera poenitentia ad te crucifixum confugiamus, et audiamus a te: Me. Cum eris in paradiso. Stabat autem iuxta crucem Iesu, fide fi ma , mirabili constantia corde & corpore, nobilis virago Maria mater Iesu, transsexaquidem gladio doloris ex passione tanti fi- iij, & improperijs inimicorum, quae audiebat, Iuxta Prophetiam Iusti Simeonis,nilia tamen impotentis animi ostendens nec capillos lacerans,nec in terram decidens,fide redemptionis, & resurrectionis, & consci-pntia conceptionis,et natiuitatis huius fi- lis fulta. Abusa est intueri morientem et crucifixum filium et stare in medio hostium iuxta cruce . Forte omnes noti atque mulieres a longe steterunt, sola Maria et Ioan ne exceptis , Magdalena vero et Maria Cleophae potuerunt intercurrere et internuntiae este. Ioannes certe non dicit Christum Vi-

118쪽

p b I o N O. .stum vidisse alios ex amicis praeter matrem et se.In ipsa iam operabatur crux Christi, sicut et in latrone et in Petro operari incipiebat.Sic crux Ioannem fidentem fecit,et Mariam Magdalena, et Mariam Cleophae

matris Dei sororem,ut constanter accederent crucem. Protegebantur autem verbo

illo Christi Sinite hos abire.et si post a lo- Io n. 8gὸ steterint cum reliquis notis, tamen iam ita propinqui erant, Vt eum exaudire poLsent.Christus igitur cum certo ordine, Ut par erat,sacerdotio in eorum qui magis indigebant cura sunctus esset, curam etiam Matris tanquam bonus filius gessit, Et ait AB UMulier Cissi siue virago, de me viro sumpta,secundum spiritum pietatis. Ecce, pro me,qui tui cura sicut bonus filius gessi, Ioannes erit sitim tuus. Et deinde dixit disicipulo, Ecce mater tua . Felix Ioannes qui locum Christi suppleuit,in tam nobili matre custodienda. At dura commutatio Mariae,pro filio creatoris habere filium peccatoris,pro iusto, peccatorem: grata tamen matri haec commutatio,quia voluntas erat filis. Mysticὸ autem Christus costituit matrem suam,matrem omnium habentiu gratiam Dei, omnium diseipulorum Christi,

Ha. Omnium '

119쪽

E X P LIC ATIO omnium liabentium integritate fidei; quorum typum Ioannes tenebat. Sicut enim Euas ib arbore scientiae boni & mali facta est mater omnium peccatorum, ita Mariasiib arbore stultitae omni u Christianorum, ita ut in ea instituerit Christus secundum genus intercedentium pro nobis. Ipse enim solus perfectus est mediator, & intercessor primo genere intercessionis,propter quem pater ita placatur, Ut nulli alteri inniti debeat.Sane Ioannes ex illa hora deuotus impleuit voluntatem Christi,& accepit Mariam, gesiitq; curam eius, M. Omnia sua quae

in communitate Apostolorum communia habebat, & suam curam & tutelam contulat Mariae,usque ad mortem eius.

Qiiarto denique loco de se locutus est

Chris tus, licens circa horam nonam, VOCQmagne: Dein mem, Detu mem,ut quid δε- reliquissi me.Qua Voce docet Psalmum et t.

de se dictum , qui totus iam in eo complebatur, ερ est sensus: Deus meus,quem ego prae caeteris colo, quare non subuenis mihi in omnibus tribulationibus & improperiis meis & morte iam Ventura ζ quare non liberas me, vel saltem consolaris interius Sicut enim patet in sequentibus versibus

Psalmi et

120쪽

P a S s I ο N I S. Psalmi, Ipsemet se non consolabatur , nec exterius liberando, nec interius conseiando: quomodo martyres & sancti patres veteris testamenti liberati suerunt & consolati, per redundantiam rationis in partem inferiorem. Quo ad liberatione eorum dicit: Ad te clamauerunt, & salui facti sunt quo ad consolationem: In te sperauerunt,&non sunt consuli, scilicet etiam Esitas, Urias, Hieremitas, & Zacharias occisi . Et prolata est haec querela a Christo ex parte naturalis volutatis, dolentis de tot malis,&. Correspodet orationi illi: Transfer calicem istum a me, in qua non fuit exauditus. Ex

quo etiam colligimus tristitiam illam durasse Usque ad mortem , quasi diceret iam

Christus; Cur no exaudis me orantem protra situ calicis istius Interrogat autem Causam derelictionis suae voce magna,non impatiens, nec murmuras in suam ipuus quae

semper in eo masit diuinitatem,sed ut omnibus indicet, se non fuisse huius derelictionis causam , sed in nobis quorum peccata sic debebat abluere, sicut consequenter declarat Psalmus et Longe a salute mea, scilicet feceriit me, verba delictorum meo - . 1 um, quae scilicet voluntaria assiimptione

SEARCH

MENU NAVIGATION