Explicatio dominicae passionis, a quatuor euangelistis descriptae. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ... Eodem item authore explicatio resurrectionis dominicae

발행: 1568년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Ex er ICATIO quaeras,cum nos sacerdotes, ec Scribae, NPharisei senatores omnes simus Uri bonae famae,et iustitiae Zelos , qui nunquam tradidissemus tibi aliquem occidendum , nisi

sciremus eum,et sceleratum, et malefactorem . Ad nostram igitur petitionem Coi

aminasse.Pilatus indignatus hoc resiponso, sciensque iudicem ipsium debere cognosce. re de causa,antequam condemnet.Nec alijs, quantumcunq; in speciem sanctis credere, nisi iuris ordine seruato. Dixit ergo eis Prilatus o Si vos scitis eius malefacta, accipite eum vos, ct secundum legem vesIram iudicate eum. Si lex Vestra etia hoc habet,quod incognita causa, aliquis in aliorum gratiam' occidatur . Indignantis est ista responso, magnaque irreuerentia Deum Efficilii Iu daei,dum rustior gentilis inuenitur, quam qui iactabant se habere Dei legem. Dixerisoluto Iudaei r Nobis non licet interficere quemquam,auserentibus scilicet nobis hoe Romanis,sioqui iam diu occidissemus eii.

Hi sermo Iesu impleretur quem dixit, signi

cans qua morte esset moriIurus do dixit Ioariri. se exaltandum a terra,sive sitis pendendum.

Nisi enim fuisset Iudaeis ablata potestas o

62쪽

cidendi,cum Christo imponerent blasphemiam, in Deum,Sc filiam doctrinam, Non patibulo, sed lapidibus eum oppressissent,

capite Iosue videntur, qui dicuntur Crucinfixi esse in veteri testameto, ante fuisse occis quam figerentur in patibulo,ita ut a veteris testamenti sanctis nemo fortὰ legatur

necatus crucis affixione:licet mortuus ante sit post suspensus ', de fortastu haec disponente Spiritu sancto in honorem Christia Sicut nunc nemo amplius inhonore Christi clauis affigitur patibulo. . Videntes igitur quod Pilatus vellet scire

causam, carperunt eum accusare, dicentes:

Hunc inuenimus subuertentem , siue sedu- Centem , scilicet a vera religione nostra,eentem noriam, o prohibentem dari tria buta Caesari,ct dicentem se Christum regem esse. Palatus tanquam gentilis qui nullius faciebat religionem Iudaeorum, Non curauit primu crimen:praesertim cum satis audisset ex fama,quod pia doceret Christus.Secundum autem, sciebat verisimili ter ex Herodianis qui cum dis pulis Pharisaeorum tentarant Christum, vel ex alijs qui ei Christi sesposium narrauerant,falsum esse.Tertium

igitur,

63쪽

igitur,quod honori Cesaris videbatur co-trartu, praesertam cum Iudaei semper unum regem sibi venturum iactarent, & inuiti subessent Romanis , & uuia satis ex fama audierat eum haberi Christum; & miracula, & sequela populi videretur aliquod huius rei signum dare,statuit examinare . In troiuit ergo iterum inpratorium Pilatus vocavit Iesum, qui intus erat, nec hostium suorum accusationes audierat, Et rixit Ta.es,aut arrogas tibi quod sis fiex Iudaeo mpQuia enim sciebat quod per inuidiam tradidistent eum, Nec verisimilis ei haec tertia accusatio videbatur,ideo simpliciter interis rogat,non calli id multum inquires. Respondit ei Iesus: A reipso hoc dicis,an alij dixero tibi de inesHabes tu inquit in me huius rei argumentum an alii dixerunt tibi hoc a me per inuidiam 'Scio enim quod dixerint tibi,etsi no audiui. si 'ondit Pilatus: Nun- id ego Iudaussam ἶ hoc est, ego non siim Iudaeus:ideoq; nescio quas phantasias apud vos habeatis. Ego quidem non inuenio in te signa veri Regis, sed vos Iudaei multa phalasmata habetis,& i. tatis nescio quem Regem. Gens tua se Pontifices iradiderunsie mihi: uidsecilii Zape nihi in quo eos

64쪽

P I o N I x et offenderis,aut unde imponant tibi, Quod te Regem dixeris' innocetiae Christi magnum testimonium est, iudice interrogare, Quid fecisti' Tam innocentis vitae fuit, ut nec apparenter suspicari potuerit vir sec laris scelus in eo. Elondis Iesus e Regnum meum non eis de hoc mundo.Si ex hoc mundo esset regnum meum niniuri mei et sate lites utique decertarent armis,ut non traderer Iudaeis.Nunc autem satellites non habeo,Quia regnum meum non eis hinc. Non metuas Pilate: Regnum meum non est aduersariu Romanis: Non habet milites,nec arma,no quaerit dominia populorum,quia non est regnum terrenum , & externum. Dixit itaque ei Pilatus,bene expendes eius verba; Ergo rex es tu Z saltem tu dicis te regem, etsi non huius mundi. fies onit Iesse tu diris,hoc est,fateberis quod sum Rex.Mut scias qualis Rex sem : Ego ad hoc natus

sum , ex natiuitate mea atque natura hoc habeo, Et ad hoc veni in mundum, cum an tequam in mundo homo essem,suerim, ad hoc,inquam,Vi testimonium perhibeam veritati,Dei:Testinionium,inquam,non tam Verbis,quam opere. Parum enim praedic

65쪽

Prosperin editio.

ne noua.

ius promissionis Dei impletione. Veni enim propter veritatem Dei in mundum, ad confirmandas promissiones Abrahae diali is patribus factas. Cyrillus paulo aliter: Natum aute inquit)se venisse in mundum, hoc est, hominem factum asserit, ut testimonium veritati perhiberet, id est,ut falsitatem e mundo expelleret,& diaboli tyrannide destructa, veritate,id est, Deu regna re faceret . Omnis qui ex veritate promiς sonum Dei, siue omnis qui Abrahae promissus est , siue omnis filius promissionis, promissionis,inqua, Abrahae factae a Deo,

dicente: Benedicetur in semine tuo omnes gentes audit Vocem meam,credens & obediens mihi tanquam Regi suomatque hoc modo opere comprobat, atq; sigillat quod Deus est verax in sitis promisiis, quibus

promisit Patribus couersionem hominum, sicut patet lib. i. de vocatione omniu gentium Ca. o. August.interpretatur de omnibus praedestinatis, quos dicit esse ex veritate,hoc est, Christo credere . Pilatus audiens philosophicam & sapientem sentemtiam,sed parulfaciens haec , more ciuilium sectantium res externas, dicit ei: Suidea Masret cum hoc dis seri iterum exivit

66쪽

adsidaeos,indicans Christum verbis philosophari more philosophorum speculatium multa,qui non solent dominis rerum faciusese opponere. Et dixit ad famnetes Sacerdotes es tarias Nihilinuenio causae in hoc homine . Exu Agi Sacerdotes & turbae inualescebant,veside in magna multitudine,dicentes Comouet, perturbat sua doctrinapopulum incipiens a Galilaea et que huc . Omnis regio & omnis populus per eum perturbatus est. Pilatus atite audiens Galiua;nactus,

Ut putabat,occasionem se liberandi, intem rogauit si homo Galilaeus esset. Et ut cognouit quod de Herodis ditione esset,at enim Tetrarcha Galilaeae remisit eum,ut subditum, ad Herodem, taquam eum qui Iudaeus esset,& melius ipsorii scita intelligeret qui etiam ipse Herodes celebraturus Pascha erat Hierosolymis illis diebus.Sic igitur Iesus ductitur a Pilato ad Herodem,crescente semper sine dubio turba inimicorum Christi. Herodes aute viso Iesugauisus est valde,

erat enim cupiens ex multo tempore videre

eum,eo quod audierat multa de eo , ct s erabat signum aliquod videre ab e eri.. Putabat enim magicis & secretis artibus Christum miracula facere, quas artes & ipse dis

67쪽

cere cupiui siet 3 Vtpote totus Vanus existens,sicut Nobiles,sunt,qui Deum non timent: qui pluris histrionem faciunt quam Dei sacer lotem;pluris ioculatores et V nos fabulones, quam Euangelii praedicatorem . Interrogabat aut Herodes Christum multis sermonibus, curiosis, Vanis, et se lassis impuris et immundis, et fortassis etiam simulate sanctis. Ieses nihil ei r spondebat, utpote quem sciebat ut vulpem agere,et pulchr4 Verba dedisse Ioani; stati dulenter simulasse se Ioannis discipulum, Vt eum necaret. Et quia liberari nolebat,et quaestiones indignae erat responsione Christi . Stabant aut principes sacerdotum OScribae contianter accusantes eum,& admodum diligenter & attente. Metuebat enim ne Herodem Christus miraculis & signis

electaret,ita ut nollet eum occidere.θυ-uit autem Herodes illum cum exeVitu suo, siue nobilibus.Qualis enim est princeps,t . les & ministri eius. In hoc autem eum contempsit, quod illusit indutu veste candida.

qua protterea eum induit, Vt ostenderet hunc esse qui ambiret Magistratum & resenum super Iudaeos. Solent enim apud Romanos,sicut Pilatus & Herodes bene sciebant

68쪽

bant,candidati ambire Magistratum Nnde& Pilatus, & milites eius, quasi tribuerunt ei illusorie regnum , quod Herodes iudicabat eum ambire.Candida vestis inscripturis diuitum & victorum esse describitur. Vnde in Apoc. Martyres dicuntur candi- Apoc.3- dis induti. & Iacobus dicit diuites candidis Iacobi a.

vestiri. Nihilominus si qua vetus historia

habeat,& fatuorum vestes candidas esse s lere, Non est inconueniens Christo seu fatuo esse illusiim. Solent enim nobiles religiosos seruos Dei pro fatuis habere . Sicut de Propheta dicebat nobiles ad Iehu: Quid 4. Res p. venit insanus i ste ad te. Et Festus ad Paulum: In sanis Paule. Et remi sit Iesum Hero- Actuu des ad Pilatum , ut ipse iudicaret eum, &cali dὰ Iudaeos placans, & Pilato honorem deferens,innocentem non defendens, sed vestis albae illusione Pilato significans , ut tanquam seditiosum & ambietem regnum occideret. Et factisunt amici Pilatin et Herodes ex delatione mutui honoris.Nam antea inimici erant ad inuicem.Tunc impleri coeptum est illud Psalmi Astiterunt Reges rata terrae,Herodes scilicet & Pilatus, & Principes Sacerdotum & plebis, cocordes factissent,in aduersando Deo , & Christo eius. i. . E 3 . Sicut do

69쪽

EXPLICATIO Actuu Sicut dicut Apostoli in Acti Ex quo etiam satis pater, quod Herodes concors fuerit Iudaeis,ut Christus occideretur, sicut Pilatus quoque remissione Christi, significauerit Herodi, ut eum occideret. Beda in Lucam, & Hilarius in Pses.secundum, nefandissimum s Herodes & Pilatus foedus in occidedo Christo pepigerunt. Videtur autem Herodes curtoibrum & vanorum hominum typum gessisse, qui cum delectetur Poetis impudicis, historiis vanissimis, idololatrarum & idolorum artibus curiosis, &

inutilibus libris, & inanibus philosophis &

colloquiis, de talibus libenter agunt & au diunt; imo eo usq; progrediuntur ut haereticorii colloquia,tiue libros legere audeat. Cum,inqua,tales sint, nihil audire possunt de Christo quandoquidem ea quibus de- lectantur,in Christo no inueniunt. Ideoq; christianam doctrinam parui faciunt. Oremus ne tales simus, dicetes cum Propheta: Viam iustificationum tuarum instrue me, & exercebor in mirabilibus tuis. Et: Auerte oculos meos ne videant vanitatem. Sili . quae porcorum, quae animam saturare non

70쪽

riosorum & Philosos rorum. Reduxerunt igitur dominii Iesum vestaeandida. indutum atque vinctum ad Praetorium Pilatio accusabant eumsummi sacerdotes , & seniores, siue primores plebis in valde multis. Examinabatq; Pilatus coram

populo testimonia, quae contra Iesum producebantur. Grauia quidem imponebant, sed testimonia idonea & conformia non erant . se autem Chrium laquam ouis sine voce Vihil res ondit. Tunc conina omnibus rasu interrogauit eum Pilatm: Non audis quanta aduersum te dicant tenimoniamide in qVantis te accusent. Iesus autem nihil res odit; ita ut miraretur Praestes vehementer,quod vir cuius in responsis erat expertus sapientiam, nihil responderet; cum tamen obiectiones eorum facile erant solubiles. Videns igitur patrocinio Christum de

stitutum, maxime quia ex fama miraculorum Christi suspicabatur aliquid eximii do Christo, nam simplicem etiam innocetem non sic defendi siet) Pilatus autem conuoca tis principibus sacerdotum, or magistratibus,o plebe, dixit ad Asos r Obioliuis mihi hunc hominem quasi avertentem popul m,

Crecce coram vobis interrogum , vel exa-

SEARCH

MENU NAVIGATION