Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LITURGICAE

2O3nem dici statuistis. Cui ego respondi, quia in nullo eorum aliam ecclesiam Secuti SumuS. Nam ut alleluia hic non diceretur, de Hierosolymorum ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatae me-s moriae Damasi papae traditur tractum; et ideo magis in hac re illam consuetudinem amputavimus, quae hic a Graecis fuerat tradita. Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit. Sed quid placuit cuidamio nostro pontifici, nescio, qui eos VestitoS procedere praecepit Nam vestrae ecclesiae nunaquid traditionem a Graecis acceperunt λ Unde habent ergo hodie, ut subdiaconi in eis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre Sua Romana ecclesia perceperunt λis Κyrieleison autem nos neque diximus neque dicimuS, sicut a Graecis dicitur, quia in Graecis omnes simul dicunt, apud nos autem a clericis dicitur, a populo respondetur et totidem vocibus etiam Christe-eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur. In cotidianis autem mis-ao sis alia quae dici solent tacemus, tantum modo hyrieleisonet Christe eluison dicimus, ut in his deprecationis vocibus paulo diutius Occupem Ur. Orationem vero Dominicam idcirco mox poSt precem dicimus, quia mos apostolorum fuit, ut ad ipsam solum

3. Iuxta OG. Rom. I, Allequia

in missa Romana dicebatur tantummodo tempore paschali usque ad Pentecosten. Gregorius iussit ut etiam extra Pentecosten diceretur, ut nunc fit. 8. Iuxta morem Ecclesiae Romanae vetustissimum subdiaconi alba tantummodo induti procedebant, ut ex Ord. Rom. J: α induunt si se subdiaconi) tonicas albas qua- siles habento. Gregorius morem ab ignoto quodam Pontifice praetermissum restituit. IS. De serie eleison dicendum est Gregorium hac in re tantummodo usum Ecclesiae Romanae antiquum csse. Conc. VaS. c. 3. an. Sa93 Sua auctoritate confirmasse, de alterna invocationis modulatione inter sacerdotem et populum 23. Ante Gregorianam reformationem in Lit. Rom. Ambr. Gall. MOZ., pOSt canonem statim fractio

262쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

modo orationem oblationis hostiam consecrarent, et valde mihi inconveniens visum est, ut precem quam ScolaSticuScompoSuerat super oblationem diceremus et ipsam traditionem quam Redemptor noster composuit Super eius corpuS et Sanguinem non diceremus. Sed et Dominica oratio s

apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos Vero a

solo Sacerdote. In quo ergo Graecorum consuetudines Secuti sumuS, qui aut vetereS nostras reparavimus aut novaS et utileS constituimus, in quibus tamen alios non probamur imitari Θ 1 oErgo Vestra caritas, cum occasio dederit, ut ad Catenensem civitatem pergat, Vel in Syracusana ecclesia eos quos credit aut intellegit, quia de hac re murmurare potuerunt, facta collocutione doceat et quasi alia ex occasione eos

panis eucharistici sequebatur; at Gregorius orationem Dominicam ante fractionem iussit recitari, cum inconveniens ei visum esset loco illius, precem re a Scholastico ncompositam dici. Oratio haec scholastici, iuxta GRISAR, Not. ar h. loc. cit. illi respondet quae Liturgiae Basilii et Chrvsostomi ante Pater collocant; et iuxta ΡRΟ-BST, Die Abendluudische Messe, i 896, oratio Libera nos et signum

cruciS cum patena, quod fit a sacerdote, vestigium sunt orationis

illius super populum et populi

benedictionis quae ante et post Pater a celebrante fiebant. Quoad si morem apoStolorum B, optime clar. DUCHESNE, Origi res, p. I 84, not. ait: si On n 'est passi oblige de croire, malgre I autΟ-u rite de ce texte, que la liturgiet apostolique n' ait connu d 'aut resis orna ule que te Pater; mais ilu est dissicile de contester que Saintu Gregoire l'ait pense M.

stionem oblationis v legendum est: et ideo, intelligendum est Ap stolorum tempore solummodo precem illam et non Pater dictam fuisse super hostiam; iuxta GRISAR, l .cit., si oblationis hostiam η legendum est: et ideo, vocabulum illud consecratio non est intelligendum sensu stricte theologico de transubstantiatione specierum sed potius Sensuliturgico antiquissimo de specierum commixtione; quae commixtio fractionem sequebatur, et etiam uossicium consecrationis v interdum appellatur. Cis. verba canonis illa: Haec commixtio et conse

cratis . . a

Demum est dicendum in hac de Pater transpositione Gregorius

263쪽

LITURGICAE

2OS instruere non desistat. Nam de Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam Θ Quod et piissimus domnus imperator et frater noster eiusdem civitatis episcopus adsidue profitentur. ue Tamen si quid boni vel ipsa vel altera ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab inlicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat, ut bona quae viderit, diScere contemnat.

LXXII.

io Gregorius I papa Sereno, episcopo Massiliensi, oriacum abbaton, latorem praesentium, ad Θagrium, episcopum Augustodunensem, euntem commendat. Comperisse se scribit eum in ecclesiis imagines confregisse atque proiecisse. De imaginum cultu addit.

GREGORIUS SERENO EPISCOPO MASSILIENSIQuod fraternitati vestrae tam Sero Scripta tranSmittimuS, non hoc torpori, sed occupationi deputate. Latorem Vero praesentium dilectissimum filium nostrum Cyriacum in ao nasterii patrem vobis in Omnibus commendamus, ut nulla hunc in Massiliensi civitate mora detineat, sed ad fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium cum sanctitatis vestrae solacio Deo protegente proficiScatur. Praeterea indico dudum ad nos pervenisse, quod frateras nitas vestra quosdam imaginum adoratores rapicienS ea

I 6. De Sereno V. P. II, not. 8, p. I M. I9. De Cyriaco V. P. I, not. 9,

p. III.

9 I. Syagrius Augustodunensis episcopus iussu Papae Synodum

collegerat, ad abusus ecclesiae Francorum extirpandos. Cyriacus eo, ut Papae legatuS, Se contulit. Cis. ep. IX, 2I .

264쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

dem ecclesiis imagines confregit atque proiecit. Et quidem Zelum Vos, ne quid manufactum adorari possit, habuisse laudamus, sed frangere easdem imagines non debuisse iudicamus. Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur, ut hi qui litteras nesciunt saltem in parietibus videndo legant, squae legere in codicibus non valent. Tua ergo fraternitas et illa servare et ab eorum adoratu populum prohibere debuit, quatenus litterarum nescii haberem, ramis scientiam historiae colligerem, et populus in picturae adoratione minime peccaret. ΙΟ

LXXIII.

Grexorius I papa, Serenum episcopum Massiliensem, de imaginum eversione, a se iam dudum vituperata, reprehendit hortaturque, ut consteruationem iude hortam compescat et malarum hominum societate Mstineat. Quod de scriptis suis per Cyriacum quondam abbatem translatis dubita- Is

verit, miratur. 6OO, Oct. Ed. Η: lib. XI, ep. Io II, p. a69 . Ed. M: lib. XI, ep. I 3. Jasse, Reg. I 8 i 36i .

GREGORIUS SERENO EPISCOPO MASSILIENSI Litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse zobenivolentiam demonstrabant, ut maior nobis fieret de fraternitate tua laetitia. Sed tanto eorum finis a suis dissensit initiis, ut non unius, sed diverSarum esse mentium talis crederetur epistola. EX illo autem, quod de scriptis nostris, quae ad te misimus, dubitasti quam Sis incautuS, apparuit. a SNam si diligenter ea quae fraterno amore monuimuS attendi SseS, non solum minime dubitasses, sed immo, quid te sacerdotali gravitate oportet agere, cognoViSSeS. Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui Scriptorum noStrorum

19. De Sereno cis. P. II, not. 8, 29. De CVriaco V. P. I, not. 9,

265쪽

LITURGICAE

207portitor extitit, istius disciplinae vel eruditionis fuit, ut vel ipse aliud facere, sicut putas, auderet, vel tu de eius tibi persona suspicionem falsitatis adsumeres. Sed dum monita salubria pensare postponis, contigit, ut iam non Solum actu, 3 Verum etiam esses interrogatione culpabilis. Perlatum siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato Zelo succenSUS sanctorum imagines Sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres. Et quidem quia eas adorari V tuisses, omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. io Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est

quod secisti λ Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem y Aliud est enim picturam adorare, aliud

picturae historia, quid sit adorandum addiscere. Nam quod is legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident, quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt; unde praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere a te, qui inter

gentes habitas, attendi decuerat, ne, dum recto Zelo incauteao Succenderi S, ferocibus animiS Scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solum modo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione Vetustas admisit, si gelum discreas tione condisses, Sine dubio et ea quae intendebas salubriter optinere et collectum gregem non dispergere, Sed diSper- Sum potius potera S congregare, ut pastori S in te meritum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Haec autem dum in hoc animi tui incaute nimis motuS exeque-3o ris, ita tuos scandaligasse filios perhiberis, ut maxima eorum

parS a tua Se communione SuSpenderet. Quando ergo ad ovile dominicum errantes oves adducas, qui quas habeS retinere non praevales Θ Proinde hortamur, ut vel nunc Studeas esse sollicitus atque ab hac te praesumptione compeSca S et Djsj1jgsd by OOOle

266쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

eorum animos quos a tua disiunctos unitate cognoscis paterna ad te dulcedine, omni adnisu omnique studio revocare festi S. Convocandi enim sunt diversi Ecclesiae filii eisque scri

turae Sacrae est testimoniis oStendendum, quia omne manufactum adorare non liceat, quoniam Scriptum est: si Domi- ,

unum Deum tuum adorabis et illi soli serviesh; ac deinde subiungendum, quia quoniam picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi factae suerant, ut neScienteS litteras ipsam historiam intendentes, quid dictum sit, discerent transisse in adorationem videras, idcirco commotuS eS, io

ut eas imagines frangi praeciperes; atque eis dicendum: Si ad hanc instructionem, ad quam imagines antiquitus factae Sunt, habere Vultis in ecclesia, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto; atque indica, quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur, displicuerit, sed illa i , adoratio, quae picturis fuerat incompetenter exhibita, atque

in his verbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam revoca. Et Si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare vero imagines omnimodis devita. Sed hoc sollicite fraternitas tua ammoneat, ut ex visione rei geStae aciardorem compunctionis percipiant et in adoratione solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. Cuncta vero haec et amore sanctae Ecclesiae et tuae fraternitatis loquimur. Non ergo ex mea correptione frangatur a Zelo rectitudinis, sed magis adiuvetur in studio piae asdispensationi S.

Praeterea pervenit ad nos, quod dilectio tua libenter malos homines in societate Sua recipiat, adeo ut presbyterum quendam, qui, poStquam lapsus est et in suae adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. 3o Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare

6. LUC. IV, 8.

267쪽

LITURGICAE

2O9 videtur dare licentiam. Sed ne sorte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione, ut a te reciperetur atque adhuc habeatur grate, SuaSerit, non Solum hunc a te longius eX- pellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali te gelos modis omnibus convenit resecare, alios vero, qui praVieSSe memorantur, paterna adhortatione a Sua pravitate compesce et ad viam stude rectitudinis revocare. Quod si, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, et hos quoque curabis a te procul abicere, ne pravitatesio eorum ex eo, quod recipiuntur, displicere minime videat tur et non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alii corrumpantur. Et, considera, quam et hominibus execrabile et periculosum ante Dei sit oculos, si per eum a quo plectenda sunt crimina nutriri vitia videanis tur. Haec igitur, dilectissime fratrum, diligenter attende et ita agere Stude, ut et pravos salubriter corrigas et scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non indu S.

LXXIV.

Gregoriiιs I papa cives Romanos docet non esse observandas ad lit-2O teram de sabbato leges; corpus die dominico, excepta voluptatis causa, licere lavari. 6οῖ, sept.

GREGORIUS GRATIA DEI EPISCOPUS a 3 DILECTISSIMIS FILlIS SUIS ClVIBUS ROMAEΡervenit ad me quosdam perversi Spiritus homines, pra 'a inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut

die sabbato aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud

23. Clar. HARTHANN hanc epist. potius e fictum censet appellandam. tituli et argumenti cauSa.

268쪽

2ΙΟ EPISTOLAE S. GREGORII

nisi Antichristi praedicatores dixerim Θ Qui veniens diem

sabbatum atque dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult dominicum diem et, quia iudaigare populum compellit, ut exteriorem ritum legis revocet et sibi Iudaeo- uerum perfidiam subdat, coli vult sabbatum.

Hoc enim quod per Prophetam dicitur: si Ne inferatis onera per portas VeStras die sabbati s tam diu teneri potuit, quamdiu legem licuit iuxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei domini nostri Iesu Christi io apparuit, praecepta legis, quae per figuram dicta sunt, iuxta litteram Servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de

Sabbato esse servandum, dicat, necesse est, etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se is

Paulum apostolum audiat dicentem : u Si circumcidamini, si Christus vobis nihil prodest n. Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est spiritaliter accipimus, spiritaliter tenemus. Sabbatum enim requies dicitur. Verum autem Sabbatum ipSum Redemptorem Ionostrum Iesum Christum dominum habemus. Et qui lucem fidei eius agnoscit, Si peccata concupiScentiae ad mentemper oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die sabbati onera per portaS introducimus, Si in Redemptoris nostri gratia constituti pondera peccati ad asanimam per SenSUS corporeos non trahamus. Nam isdem

Dominus ac Redemptor noster multa in die sabbati legitur operatus, ita ut Iudaeos reprehenderet dicens: Quis vestrum bOV m aut asinum suum non solvit in die sabbati et ducitu ad aquare Θ η Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri soluXta litteram sabbatum praecepit, quisquis otium sabbati

269쪽

Secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit ΘAliud quoque ad me perlatum est, vobiS a perverSiS h minibus esse praedicatum, ut dominicorum die nullus des beat lavare. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimuS; Si autem pro necessitate corporis, hoc nec dominico die prohibemus. Scriptum quippe eSt: si Nemo carnem si suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam s. Et rursumio scriptum est: si Carnis curam ne feceritis in concupi- scentiis v. Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, prosecto in necessitatibus concedit. Nam si dominicorum die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parteis conceditur, cur hoc exigente necessitate toti corpori negetur ΘDominicorum vero die a labore terreno cesSandum eStatque omnimodo orationibus insistendum, ut, Si quid neglegentiae per Sex dies agitur, per diem resurrectioniS dominicae precibUS expietUr. ao Haec, carissimi filii, certa constantia et recta praediti fide custodite, stultorum hominum verba despicite, omnia quae ab eis dici cognoscitis nolite facile credere, sed in rationis trutina pensate, ut, dum erroriS vento sorti stabilitate resistitis, ad solida caelestis regni gaudia pervenire va- aue leatiS.

9. Eph. V, 29. II. Rom. XIII, I 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION