Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

cap. I, 2.JREGULA PASTORALIS

deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Aliter qui repentina concupi- Scentia Superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligans tur. Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt; aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravioribus demerguntur. Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant. Aliter qui mala occulte agunt et bona publice; aliter qui bona quae faciunt, abscon-1o dunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec

collecta numeratione tranScurrimus, Si non etiam admonitionis modos per Singula, quanta poSSUmuS breVitate, pandamus Θ Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter se- is minae: quia illis graviora, istis vero iniungenda sunt leviora: ut illos magna exerceant, istas autem leVia demulcendo convertant. Aliter admonendi sunt iuVeneS, atque aliter Senes; quia illos plerumque severitas admonitioniS ad prosectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda comao ponit. Scriptum quippe eSt: si Seniorem ne increpaveris,

si sed obsecra ut patremn.CΑΡ. II. QUOMODO ADMONENDI SINT INOPES ET DIVITES.

Aliter admonendi Sunt inopes, atque aliter locupletes: illis namque offerre consolationis Solatium contra tribulationem, aue istis vero inferre metum contra elationem debemus. Inopi quippe a Domino per Prophetam dicitur: si Noli timere, si quia non confunderis s. Cui non longe post blandiens dicit: si Paupercula tempestate convul Sa n. Rursumque hanc consolatur dicens: si Elegi te in camino paupertatis v. At

3o contra Paulus discipulo de divitibus dicit: u Divitibus huius

ai. I Titu. V, I. 27. ISM. LIV, 4. 28. ISAI. LIV, M. 29. ISAI. XLVIII, Io.

422쪽

S. GREGORII PAPAEIPar. III si seculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in imu certo divitiarum suarum s. Ubi notandum valde est,

quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait: Roga, sed Praecipe: quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo srectum quod dicitur, tanto rectius iubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio Dominus dicit: u Vae vobis divitibus, qui

si habetis consolationem vestram s. Quia enim quae Sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia con- io solantur. Offerenda est ergo eis consolatio, quos caminuSpaupertatis excoquit; atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi discant, quia divitias quas non conspiciunt possident, et isti cognoscant, quia eaS quaS conSpiciunt nequaquam tenere poSSunt. Ple- ISrumque tamen perSonarum ordinem permutat qualitaS m rum, ut sit dives humilis, Sit pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi; ut tanto districtius in paupere elationem seriat, quanto eam nec illata paupertas inclinat, et tanto lenius humilitatem di- ao

Vitum mulceat, quanto eOS nec abundantia, quae SubleVat, exaltat. Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis

blandimento placandus est, quia et plerumque dura Vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad a, salutem medico blandiente reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara eius vesaniam

sedabat. Quid enim per Saulem, nisi elatio potentum, et 30 quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum λ Cum orgo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente eius

423쪽

cap. 2, 3-JREGULA PASTORALIS

VeSania temperatur: quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur, dignum est, ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae locutionis nostrae tranquillitate r vocetur. Aliquando autem cum huius seculi potentes a s guuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt, et cum rectam sententiam quasi in alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu seriendi sunt, ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se erigat, quae suo sibi iu-io dicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui defensione Se eXerceat, quam sententia proprii oris ligat. Hinc est enim, quod Nathan propheta arguere regem Venerat, et quasi de causa pauperis contra divitem iudicium quaerebat; ut prius rex Sententiam diceret, et reatum Suum postmodumis audiret, quatenus nequaquam iuStitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. Vir itaque SanctuS et peccatorem considerans et regem miro ordine audacem reum prius per consessionem ligare studuit, et postmodum per invectionem secare. Celavit paululum quem quaesivit, sed percuSSit re-ao pente quem tenuit. Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso Sermonis exordio aperte culpam ferire Voluisset, sed praemissa similitudine eam, quam occultabat, exacuit increpationen. Ad aegrum medicuS Venerat, secandum VulnuS

videbat, sed de patientia aegri dubitabat. Abscondit igituras serrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in

vulnere, ut secantem gladium Sentiret aeger, antequam cemneret, ne, Si ante cerneret, Sentire recuSaret. CAP. III. QUOMODO ADMONENDI LAETI ET TRISTES.

Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes. Laetis viso delicet inserenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda Sunt laeta, quae promittuntur ex

424쪽

S. GREGORII PAPAE

Par. III regno. Discant laeti ex minarum asperitate, quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia, de quibus praesumant Illis quippe dicitur: si Vae vobis, qui ridetis nunc, quoniam si flebitis s: isti vero eodem magistro docente audiunt u Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium sKVeStrum nemo tollet a vobis s. Non nulli autem laeti vel tristes non rebus fiunt, sed conspersionibus exSiStunt. Quibus profecto intimandum est, quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus iuxta sunt. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes iram. Unde neceSSe eSt, ut Ionon solum quisque consideret, quod ex conspersione Sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne, dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque, a

quo se liberum aestimat, Vitio Succumbat. CAP. IV. QUOMODO ADMONENDI SUBDITI ET PRAELATI. I

Aliter admonendi sunt subditi, atque aliter praelati. Illos ne Subiectio conterat, istos ne locus superior extollat. Illine minuS quae iubentur, impleant, isti ne plus iusto iubeant quae compleantur. Illi ut humiliter subiaceant, isti ut temperanter praesint. Nam quod intelligi et figuraliter potest, eto illis dicitur: si Filii, obedite parentibus vestris in Domino oristis vero praecipitur: si Et patres, nolite ad iracundiam pro- si vocare filios vestros n. Illi discant, quomodo ante Occulti arbitri oculos sua interiora componant, isti quomodo etiam commissis sibi exempla bene vivendi exteriuS prae- as

beant.

Scire etenim praelati debent, quia Si perverSa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos

perditionis eXempla transmittunt. Unde neceSSe eSt, Ut tanto Se cautius a culpa cuStodiant, quanto per praVa, O

4. LUC. VI, 2S. 7. conspersio: natura seu indoles. 6. IOHANN. XVI, 22. 23. Coloss. III, 2O.

425쪽

cap. 4-JREGULA PASTORALIS

quae faciunt, non soli moriuntur, Sed aliarum animarum, quas praViS exemplis destruxerunt, rei sunt. Unde

admonendi sunt illi, ne districtius puniantur, si absoluti reperiri nequiverint saltem de se: isti, ne de subditos rum erratibus iudicentur, etiamsi se iam de se securos inveniunt. Illi, ut tanto circa Se SollicitiuS ViVant, quanto eos aliena cura non implicat: isti vero, ut sic aliorum curaS expleant, quatenuS et SuaS agere non desistant, et sic in propria sollicitudine ferveant, ut a commiSSorum 1 o custodia minime torpescant. Illi enim sibimet vacanti diu citur : u Vade ad sormicam, o piger, et considera ViaS eiUS, si et disce sapientiam s. Iste autem terribiliter admonetur, cum dicitur: si Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, de-u fixisti apud extraneum manum tuam, et illaqueatuS eSis si verbis oris tui, et captus propriis Sermonibus v. Spondere namque pro amico, est alienam animam in periculo suae conversationiS accipere. Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis, quae ante deerat, mens ligatur. Verbis vero Ori S sui illaqueatuS est,ao ac proprii S Sermonibus captuS, quia, dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius neceSSe eSt, quae dixerit, custodire. Illaqueatur igitur Verbis oris Sui, dum ratione exigente constringitur, ne eiuS Vita ad aliud quam admonet, relaxetur. Unde apud districtum iudicem cogitur tanta inas opere eXSOlVere, quanta eum conStat aliiS Voce praecepi SSe. Ubi et bene mox exhortatio subditur, ut dicatur: si Fac ergo,

si quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia indicisti in

si manus proximi tui: diScurre, sestina, Suscita amicum si tuum; ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent pal-3o sipebrae tuae s. Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam

II. Prov. VI, 6. 3O. Prov. VI, 3. IS. Prob. VI, I.

426쪽

S. GREGORII PAPAELPar. III ut amicum suscitet, admonetur. Ei namque vigilare bene vivendo non sussicit, si non et illum, cui praeest, a peccati torpore disiungit. Bene autem dicitur: si Ne dederis sona- si num oculis tuis, ne dormitent palpebrae tuae s. Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante subditorum cu- sram omnino negligere. Palpebrae vero dormitant, cum c gitationes nostrae ea, quae in subditis arguenda cognoscunt,

pigredine deprimente dissimulant. Plene enim dormire est

commiSSOrum acta nec Scire, nec corrigere. Non autem

dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt iocognoScere, sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare. Dormitando vero oculus ad plenissum somnum ducitur, quia dum plerumque qui praeest malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque negligentiae suae merito pervenit, ut quod a Subiectis delin- 1squitur, nec agnoScat.

Admonendi sunt itaque qui praesunt, ut per circumSp ctionis studium oculos pervigiles intus et in circuitu habeant, et coeli animalia fieri contendant. Ostensa quippe coeli animalia in circuitu et intus oculis plena describuntur. ao Dignum quippe est, ut cuncti qui praesunt, intus atque in

circuitu oculos habeant, quatenus et interno iudici in s metipsis placere Studeant, et exempla Vitae exteriuS pra bentes ea etiam quae in aliis sunt corrigenda, deprehendant. Admonendi sunt subditi, ne praepositorum Suorum Via astam temere iudicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi

Sunt, ne cum culpaS praepositorum considerant, contra eOS

audaciores fiant, sed Sic, si qua Valde Sunt eorum praVa, 3o apud semetipsos diiudicent, ut tamen divino timore co stricti, serre Sub eis iugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus. Saul quippe persecutor, cum ad purgandum Ventrem Sp

427쪽

cap. 4-JREGULA PASTORALIS

luncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui iam tam longo tempore persecutionis eius mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad seriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere inue Christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit,

et oram chlamydis eius abscidit. Quid enim per Saul, nisi mali rectores: quid per David, nisi boni subditi designantur λSaul igitur ventrem purgare, mi pravos praepOSitOS conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris exten-ro dere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David serire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quandors pro infirmitate sese abstinere vix poSSunt, ut eXtrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt: quia videlicet, dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quaSi regis superpositi vestem foedant; sed tamen

2D ad Semetipsos redeunt, Seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: si Post haec David percussit cor suum eo quod re abscidisset oram chlamydis Saul η. Facta quippe praepOsitorum oris gladio serienda non sunt, etiam cum recteas reprehendenda iudicantur. Si quando vero contra eoS Vel in minimis lingua labitur, necesse est, ut per amictionem poenitentiae cor prematur: quatenus ad SemetipSUm redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, eius contra se iudicium, a quo Sibi praelata est, perhorrescat. Nam cum 30 praepositis delinquimus, eius ordinationi, qui eoS nobis prae tulit, obviamus. Unde Mob Ses quoque, cum contra Se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: si Nos enim quid

428쪽

S. GREGORII PAPAElPar. IIIu SumuSὸ Nec contra nos est murmur vestrum, Sed contra si Dominum B. CAP. V. QUOMODO ADMONENDI SERVI EΤ DOMINI. Aliter

admonendi sunt servi, atque aliter domini. Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant: domini ueVero, ut naturae Suae, qua aequaliter Sunt cum ServiS conditi, memoriam non amittant. Servi admonendi sunt, ne dominos despiciant, ne Deum offendant, si ordinationi illius superbiendo contradicunt: domini quoque admonendi

Sunt, quia contra Deum de munere eiuS Superbiunt, Si eOS, 1 oquOS per conditionem tenent Subditos, aequales sibi per naturae conSortium non agnoscunt. Isti admonendi sunt, ut Sciant Se servos esse dominorum: illi admonendi sunt, ut cognOScant Se conServos eSSe Servorum. Istis namque dicitur: si Servi, obedite dominis carnalibus η. Et rursum: issi Quicunque Sunt Sub iugo servi, dominos suos omni ho-u nore dignos arbitrenturn; illis autem dicitur: u Et vosu domini eadem facite illis, remittentes minaS, ScienteS quod si et illorum et vester Dominus est in coeliS n. CAP. VI. QUOMODO ADMONENDI SAPIENTES ET HEBETES. 2o

Aliter admonendi sunt sapientes huius seculi, atque aliter hebetes. Sapientes quippe admonendi sunt, ut amittant scire quae Sciunt; hebetes quoque admonendi Sunt, ut ain petant Scire quae nesciunt. In illis hoc primum destruendum est, quod se sapientes arbitrantur: in istis iam aedi- asticandum est, quidquid de Superna sapientia cognoscitur; quia dum minime superbiunt, quasi ad suscipiendum aedificium corda paraverunt. Cum illis laborandum est, ut Sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et Sapientem

429쪽

cap. S-7.JREGULA PASTORALISTI Dei stultitiam discant; istis vero praedicandum est, ut ab

ea quae putatur Stultitia, ad veram sapientiam vicinius tran eant. Illis namque dicitur: u Si quis videtur inter vosu sapiens esse in hoc seculo, Stultus fiat, ut Sit sapiens s :ue istis vero dicitur: si Non multi sapientes Secundum camunemn. Et rursum: si Quae Stulta Sunt mundi, elegitu Deus, ut confundat Sapientes n. Illos plerumque ratiocia nationis argumenta, istos nonnunquam meliuS exempla comvertunt. Illis nimirum prodest, ut in suis allegationibus 10 victi iaceant: istis vero aliquando sufficit, ut laudabilia ali rum facta cognoscant. Unde et magiSter egregiuS, Sapie tibus et insipientibus debitor, cum Hebraeorum quoSilam

SapienteS, quoSdam Vero etiam tardiores admoneret illis de completione Testamenti veteris loquens eorum sapientiam Is argumento SuperaVit dicens: si Quod enim antiquatur etsi SeneScit, prope interitum eSt n. Cum Vero solis exemplis quoSdam trahendos cerneret, in eadem epistola adiunxit: si Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula etsi carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisionedio si gladii mortui sunt s. Et rurSum: si Mementote praep si Sitorum VeStrorum, qui Vobis locuti Sunt verbum Dei, si quorum intuenteS exitum conversationis, imitamini fidem s: quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad maiora conscendere imitatio blanda suaderet. Is CAP. VII. QUOMODO ADMONENDI IMPUDENTES ET VER CUNDI. Aliter admonendi sunt impudenteS, atque aliter V

recundi. Illos namque ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit: istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit. Illi se delinquere nesciunt,3o nisi etiam a pluribus increpentur: istis plerumque ad con-

430쪽

S. GREGORII PAPAE

versionem sussicit, quod eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Illos melius corrigit, qui invehendo reprehendit: istis autem maior prosectus adducitur, Si hoc, quod in eis reprehenditur, quasi ex latere tangatur. Impudentem quippe Iudaeorum plebem Dominus aperte incre- spans ait: α Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluistia erubeScere n. Et rursum verecundantem res et dicens:

u Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii si viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui, qui si fecit te s. Impudenter quoque delinquentes Galatas aperte ioΡaulus increpat dicens: uo insensati Galatae, quis vos fa-u scinavit Θ s Et rursum: si Sic stulti estis ut, cum spiritu

si coeperitis, nunc carne consummemini λ η Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit dicens: a Ga-u visus sum in Domino vehementer, quoniam tandem ali- is si quando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis: oc- si cupati enim eratis o, ut et illorum culpas increpatio dura detegeret, et horum negligentiam mollior sermo Velaret. CAP. VIII. QUOMODO ADMONENDI PROTERUI ΕΤ PUMLLANIMES. Aliter admonendi sunt prolemi, atque aliter pu- aosillanimus. Illi enim, dum valde de Se praeSumunt, eXpr brando ceteros dedignantur : isti autem dum nimis infirmitatis Suae Sunt conScii, plerumque in desperationem cadunt. Illi Singulariter summa aestimant cuncta quae agunt; isti Vehementer deSpecta putant esse quae faciunt, et idcirco in asdesperatione franguntur. Subtiliter itaque ab arguente di- Scutienda Sunt opera protervorum, ut in quo Sibi placent, ostendantur quia Deo displicent.

Tunc enim protervos meliuS corrigimus, cum ea quae bene egisSe Se credunt, male acta monstramUS: ut unde 3o

7. IER. III, 3. I . GaI. III, I, 3. ΙΟ. ISAI. LIV, 4. I7. Phil. IV, IO.

SEARCH

MENU NAVIGATION