De regibus Siciliae et Apuliae in queis et nominatim de Alfonso rege Arragonum, epitome Felini Sandei Ferrariensis IC. ad Alexandrum 6. pont. max. nunc primum in lucem edita. Item parallela Alfonsina siue apophthegmata Caesarum principumque Germanoru

발행: 1611년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

t i BARTHOLOMAEI FAC CII

tandum non est, domicilium eius vitae coelum esse, quod est proprii Dei sedes, quamuis ipse Deus omnia loca comprehendens, nullo

comprehendatur loco: imo verbioca omnia luce sita virtuteq;& testate lustret&compleat. Nam ut Psalmista inquit. Curium coelitam no toram autem dedi luis homiκῶ. Et iterum Qui sicut dominus Deus noster qui in altis habitat Er humilia respicit in coelo crinter 'cuina. .di bium esse potest,animum,qui diuinus& coelestis est, in coelum reue

ii, locum naturae suae maxime consentaneum cum sciamus, quae corporis sunt, in elementa sua rc dire omnia. Nam ut Phy sicis placet, quae terrena sunt, in terram, quae humida, in aquam, quae aerea, in acrem, quae ignea, in ignem, dii luto corpore reuertuntur. Nec illud paruo argumento est originis nostrae coelestis, nostrique in coelum reditus, quod nobis a Deo data est forma corporis ab aliis animantibus longe disterens ut ante dictum est. sublimis scilicet& ad coelum eiecta,ut originem suam contemplet ut & spectet, atq: intelligat, sibi codem reuertendum esse,unde diicessit. illa enim ciuitas De i cst, quam mira pulchritudine atque artificio molitus est siunamus rerum opifex ubi plura insunt bona,quam omnium mortalium linguae etiaci pollunt ad quam quidem ciuitatem,quibus gradibus remeamus,satis a te, An ton dictum puto. Habetis his paucis, tuque o Lamola, v-bi nam putem vitam beatam este, de quo & alia plura dici non iacgasierim : Sed quoniam id a nemine religionis nostrae ambigi teor, hac parte praeterita, praeterea ad eam quae reliqua est, iam me conseram. Ea vero est, ut ostendam, si modo possim, cuiusmodi vita illa beata sit; Nec me latetid praestare quam sit dissicile. quod non modo videri non potest, sed nec ratione, nec intelligentia comprehendi. Maius enim & longe altius hoc est, quam quo humani ingenii vis aspirare valeat. Sed tamen, quantum ex Theologorum nostrorum scriptis percipere legendo potui, de tanta redicam, quid sentiam. Beata vita, ut inibi quidem videtur, tota est posita in Dei fruitione. Frui autem DFo nihil aliud cite existimo, nisi Deum contemplari atque cognoscere: licet vim eius ac magnitudinem nullus vel beatorum spirituumplene perfect eq; possit, ut iam dictum est, ratione complecti, quoniam immensus& infinitus est. Tunc enim soluti hac corporis mole puroq; ac simplici corpore assii nato, Deum licebit intueri atque

agnoscere. Nam, ait Apostolorum princeps, nunc quas perspcculum in aenigmate, Deum videmus,tunc autem a facie ad faciem: & alibi Videbit omnis caro salutare sinam: absq; dii scultatis modo videbimus dc angelos omnesq; beatorum spirituum ordines, quasi conciues

262쪽

ciues&contu males nostros. videbimus de omnia, quae in coelo desub coelo sitiat. Quid enim erit,quod eius aspectum fallat, qui videt videntem omnia3Nihil eorum profecto nos fugiet, quae ubiq; fuerint,

quae nunc nobis videntur obscura.de Trinitate& caeteris arcanis, luet que a Theologis tradit a sutar,fient nobis ipsa luce clariora. Animus Him liac terrena compage liberatus, de abiecta carnis carcina ad naturam pristinam dc suam reuersus rerum omnium scientiam, vel recuperabit, ut Platoni, vel consequetur, ut Aristoteli de nostris placet. Nam cum sit diuinae naturae particeps, cui omnia cognita de perfecta sunt. credibile est de humanos animos omnia cognituros, po stquam in eum locum redierint, unde digreui sunt. Nec amplius Saturno, Iovi, Marti, Veneri, Mercurio, Lunae, quos nunc planctas perbo rescimus, quorumve ortus de occasus tanta cura & formidine obseruamus. subiecti erunt: quin imo vi illis nunc suppoliti sumus, scilli nobis tunc suppositi de pedibus nostris subiecti erunt, nec officere

nobis poterunt illorum curtiis recursusque, nec amplius extimescent, reges diros, horribiles'; terris cometas, quos nunc latopere pertim

stunt. Erunt nobis notae dc exploratae omnes stellae quibus nihil profecto quoad splendorem illia stilus, quo ad ornatum de varietatem pulchrius fingi potest. Erit in ea vita aeterna pax; de ea quidem vera, nullis insidiis obnoxia. Nullam enim potestatem in eos, qui in coelo fuerint, retinebit hostis ille cominianis animatum, quinimo una cum damnatis apud inferos perpetuo cruciabitur, nec inde euadendi sibi amplius ulla potestas dabitur. Erit ibi summa animo tum ita quillitas de requies, omni cura, molestia , cupiditate de angore vacua, teste Esaia dicente: Sedebit populus in pulchritudine pacis & in

tabernaculis nil sciae , de requie opulenta. Erunt corpora nostra luce clatiora atque ipso aere subtiliora, ut quocunque velit, non si cus penetrare valeant, quam incorporei spiritus. Fulgebunt, inquit Matthaeus iusti sicut Solis regno patris mei. Quid Augustinus' i vi let, nimi, piritus,ibi erat protinus er corpus: quod de rotis Ezechiel i quit. Eritioi perpetua iuuenta oclemper forens, quam nullum senisum, nulla temporum magnitudo corrumpet,nulla diuturnitas extinguet. illa enim in viriditate de pulchritudine perpetuo cum Deo manebimus: Psalmista testante: Renovabitur, inquit, beatitudo,ut a Pu ti iuuentus. Nec vero illud paruum est in unus. quod nulli morborum geneti amplius subiecti erimus. Corpora enim nostra omni terrena coeretione purgata nihil offensionis recipere omnino poterunt. Neq; enim elementa, ex quib. costant humana corpora, post resurrectio

263쪽

BARTHOLOMAEI FAC Cil

nostram vim ullam in nos habitura sunt: omnem si quidem potestatem suam prorsus amiserint. Erunt enim,ut dixi, adeo defaecata & pura ipsa corpora ornni admixto ne dc corruptibili labe deposita. ut nullam omnino violentiam extrinsecus sentire valeant: cuius rei testis est Esaias ita inquiens: Occupabis ius muros meos, hoc est, curtum cr beatorum sedes. Murus namque Dei paradisus est, ubi cum eo quieturi sumus. Erunt ibi omnia cumulatissime, quae a nobis desiderati pos sint ut nihil exterius nobis quaeredum sit. Deus enim Optimus Maximus, in quo omnia bona sunt,desideria nostra complebit: nec ullum cupiditatibus nostris prorsus relinquet locum. Satiati enim & expleti hominu animi presentibus&sibi a Deo concessis eo utenuerunt. Hoc est, quod ait Psalmista, Satiabor cum apparuerit gloria tua. Sic Paulus Deum loquentem faciens: Ego ero quaecunq; ab hominibus honeste desideramur, dc vita 5 salus, & vitius & gloria, & copia & honor, 5 pax dcomma bona. Sic enim & illud recte intel igitur, i, ait Apostolus, Ut si Deus omnia in omnib. Ipse enim finis ei it sc siderior ii nostroria, i sine fine videbitur, sine fine amabitur,sine defatigatione laudabitur. Recte ille quide de vere. Iugiter enim ac sine intermistione vacabitur Dei laudibus, dc erunt scilicet in eo viro occupata studia nostra, ut pro ineffabilibus ari; immortalibus meritis nobis a Deo impertitis, illius maiestati continue gratias agamus. Sed quae laudes, quae gratiarum actiones,tantis in nos Dei beneficiis S muneribus respondere postri EErit etia in ipso paradiso vera & petfecta gloria, quae nec aetnu atione,

nec simulatione ossicii, nec ullo genere corruptelae parabitur. Neque enim ambiendum erit, quo maiore vel gradum apud Deum adipii ruur. Iustitia enim diuina, quae summa atque perfecta est , non sinet beatorum quemquam merito honore dc digno gradu carere, nec erit unus ex omnibus, qui non eo gradu δc ordine contentus sit,

quem sibi diuina sapientia constituetit. Nec vero reperietur, qui alteri inuideat, quamuis alius in sublimiori ac digniori loco locatus sit. Nam ut nec Archangelis angeli: sic nec sanctorum ullus inferior superiori inuidcbit: cuius quideret Augustinus nobis testis est locuples ita inquienε: Atque etiam beata illa ciuitas magnum bonum in se videbit, quod nulli superiori ullus inserior inuidebit, sicut nunc non inuident Archangelis angeli, tanquam nollet cilic vitiisquisque, quod

non accepit,quoniam nec in corpore esse vult oculus,quod digitus est. cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago.

Sic itaque habebit,inquit, lonum alius alio minus,ut hoc quoque donum habeat, nec velit amplius. Sed ego illud solum certame in beato

264쪽

tum mentibus mansurum crediderim, ut scilicet Deum intelligant, iusque immensam polcstatem di sapientiam spectent atque perpendant. Quid loquar summam caritatem, consensium,aequanimiratem, constantiam. omnia denique bona quae in coelo sunt ' Erit,inquit A Eustinus illius ciuitatis Dei de una in omnibus di singulis inleparabilis volutas ac libera, ab oni ni malo liberata & impleta omni bono, ut ens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum. De gloria hoc dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita nostra, dc vos cum eo apparebit is in gloria. Nec tacebo illius vitae perenne gaudium. quod nulla unqua tristitia confundet.nulla aegritudo corrumpet,nulla v instas obruci. Sepe r enim di assidue meditantestes diuinas,in quibus inest summa laetitia lunaimq; iucunditas. beatorum animi laeti erunt. Nec iam poterit quicquam cis accidere,quod gaudium illud mentemque peitur i. Nihil enim ibis ortuna poterit, quae nunc falso rebus humanis dominat i putatur, quoniam nec offcndi, nec decipi, ncc violari poterunt exsuscitata in meliorem luce eorpora, nec ullum omnino iniuria: genus perpeti. Nec vero peccandi potestas erit beatis non quo liberum iis tollatur arbitrium, sed diuina gratia & spiritu sisncto cooperante, qui nihil nisi sanctuiri, nisi rectum. nisi Deo acceptum in illorum montes & cogitationes patietur irrepere, quod quidem ab Augusti nobis verbis ex prellii in eri: Nec ideo inquit, liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit libet imi delectatione peccandi, usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem libertatem. Nam primum liberum a bitrium, quod homini datum est, quam primum creatus est. rectius potuit non peccare,sed potuit & peccare. Hoc nouissimum eo potentius erit, tuo peccare non poterit: verum hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate naturae. Quid illud diuinum doniana, omnium

longe maximu& Pr stantissimum dixerim, immortalitateo scilicet, qua beati donabuntur Z quid hoc uno expetibilius optare a Deopo, sumus' quove ipsi Deo similiores S propiores samus: Est tamen Dei propria immortalitas,quam tamen& angelorum & beatorum spirituum ordinibus magnitudine pietatis in nos tuae impertiri dignatus

est ut cum illo in perpetuum vivamus, eius Maiestatem, tota mente, totoque animo contemplantes vcnerantesque. Si quidem quicquid Hortale est e corporibus nostris subtrahens, illa amplius morti mancipata essta non sinet: qua securitate quae potest este maior Nam si

mors omnium rerum, quae aut corpori possint, aut animo accidere,

forinidolosissima di acerbissima est, ut feti communis opinio, nihil

265쪽

profecto praestantiusὶ Deo mortalibus donari potest, quam immo

talitas. Quod si beati putantur in irac vita, qui adcentum annos vixe runt, quanto beatiores iudica niti sunt, qui semper vivent: praesertim eum haec vita, quam vivimus io tetris, non modo Theologorum n nrorum, velum etiam philosophoria in veterum sententia, mors sit. Illa autem coelestis vere vita quam nulla sit vetustas,ut dixi nulla tena porta in longinquitas consimitura. O felicem, o faustiuo diem cuni in eam sedem tanto ornatu praeditain, tanta siderum varietate distin clam peruenerimus, ubi auo s ruemur sem p. terno. Haec est e vita,

cuius adipiscendae gratia Stephatius Prot Martyr lapidibus caedi cu stinuit: Haec est, propter quam loannes Baptista capitale ibi pliciunt

pati non dubitauit: Haec est ea, cuius causa Petrus & Paulus Apollo lorum principes, alter ceruicem secuti permittere, alter in crucem tolli, non recusarunt: Haec es a. ob quam Partholomaeus se vivet tem cute nudari passus: Haec est ea propter quam Sebastianus sagittis ad necem configi non ren Haec est ea, propter quam Laurentius saltimis subiici&in modum agni torreri non tinnui: Haec dcnique est ea vita, propter quam inii lci de prope innumerabiles clarissimi Meruditissimi viti huic t eculo abrenunciauerunt tibique ipsis omnibus humanis rebus interdixerunt. Haec lunt enim Antoni & Lamola, quae de beata vita semire mihi videor, videlicet ubi sit, & cuiusmodivi, quantum ex doctorum nostrorum lectione percepi, ad quam via nam veniamus aliquando, ut cum illo beatorum coetu perpetuo co gaudete valeamus. Quare,nisi quid aliud vultis, huic quailioni modum statuam. ANTON ivs: Tu certe cum argumentis,itam autoritati bus frauit imoruni Theologorum adeo mihi in hac quaestione satisfecisti, 'trio item Lamolae. ut Theologum alium, praeter te,desidet mus neminem: Atque ut,ea de re, de me loquar, nulla mihi dubitatio vel obscuritas relicta sit,ut te non minus praestant em T heologum qua oratorem putem. Et plane cum meme&cositatione complectos, Quaecunq; in hanc sententiam modo dixisti, nescio quidnam addi pos ut, quo notior esse Reat humano generi vitae felicitas: Praeterea, ut vides, iam advesperascit, nosq; hortatur diei tempus ut animum a labore releuemus, nisi quid aliud Lamola noster velit. LAMOLA: Non

est profecto,quod amplius de re ista disputari desiderem, ita est mihi omnis penitus sublata disputatio, si qua animo prius inlederat. Et sane, mi praeceptor, nihil est, quod pridem in te miratus iam magis , quam quae nunc ex te audiui,de Theologia dicente. Ego enim plane ignarus eram tam bonum Theologum te elici quem sciebam semper Rhet

266쪽

sicam artem professi:m, ex qua quidcm magnam gloriam es adeptus.

tacemque in ea omnem contriuille. Gu AR 'Nus: Facitis amice uterque, di pro vestra consuetudine

qua semper, &in omni sermone, atque in hac quaestione perpetua tantum mihi tribuistis, quantum nulli iure tribui posse, nec agnosco, nec postulo. Quod me Theologum praestantem allelis, nolim mihi tantum oneris imponas. Scio etiam quam procul absim ab ea facultate. Sed si me Theologorum studiosum appcllaueris,non mentiere, &id a te dici facile patrat. Quyi vero viriq; vestru a me satisfactura fu rat vehementer saudeo. id enim est mihi omnium optatissim uni,quet mihi pollent in vita contingete, si ingenio &industriamea, quae v

bis grata & iucunda sint,quave comptobetis ipf, praestare pollini. Tum facto dicendi fine, reliquum diei templis

deambulationi datum est

PARTHOLOMAEUS FAC CIVS

ANimaduerti, vir ornatissime, extiteris tuis perbrevibus id quod

per hosce dics ex te audiui: videri tibi Lamolain,cui partes dialogi mei tribuo, nimis facile concedentem Guatino omnia: quod &quidam alius, quem honoris causa non nomino, dixisse fertur. Ait . enim Lamolam vici as ubique praebere manus . quasi nescientem obiecta confutare. Ab illa ratione, ut me tibi dixtile memini, paci tua loquar , longE , Roberre . distentio. Nam si una res tantum mihi tractanda esset, forta iste hoc, quod dicis, probaretur magis. Sed cum mihi propositum sit, omnes artes ingenuas, atque omnia scientiarum genera percurrere , nunquam elat inuentus dis puta tionis meae exitus, si Lamolam Guarino , de Guarinum Lainolaesepius contradicentes ac gnantes inducerem: idque cum primumessice retentassem, prolixitatis, praesertim non neccilatiae, fallidio permotus, a proposito meo destiti, Satis enim duxi, cum ostendis iem, exempli causa, quae bona esse viderentur in diuitiis. dc E contrario quae mala, ad alias species deuenire, & in ea re una non progredi longius. Quid enim relinquitur, postquam enumerata sunt bona malaque, ex quibus selicitas de infelicitas maxime iudicatur, quo lon- pior desideretur disputatio. Sane quicquid praeterea diceretur in eami tentiari ex qui ii tae cuiusdam magis,quam necessariae diligentia

267쪽

PARTHOLOMAEI ZACCIT I

esse censeretur. Est mihi praeterea autor, quo nescio an ullus grauior, Xenophon ille Socraticus, qui in eo dialogo, qui est de vita tyrannici

inscriptus,comemoratis bonis& malis. quet invita tyrannica incidunt,

quaestioni suae iiAeni facit: quem ego,in hac dispuratione, quod atti net describendi genus, imitari volui. Sic etiain Cicero de senectute diibutans,&de amicitia, docuit, quid boni sit in senective, quid in amicitia. Nec Scipionem Catoni, nec Fannium Laelio contradicentem facit: quanquam est illa una & perpetua quaestio: ded tacitis quibusdam obiectiunculis consutatis, disputationi suae modum imponit. Secus autem in quaestionibus Tulculanis facit. Civn enim

probare vult, mortem non esse malum, aut antini aegritudinem in sapientem cadere non posse, quae una & perpetua quaestio est,quoniam his de rebus varia est opinio, propterea D. Brutum interdum repugnantem inducit. Est altera ratio, qua id fecerim. Scis personae dignitatem in Dialogis seruandam esse. Cum vero scirem, qua comitate&facilitate sit Lamola in respondendo& minime pertinaciter aduersando veritati, seruire personae volui, ut eo digna videatur oratio. Huc accedit, quod cum ei sermo& disputatio sit cum praeceptore suo, doctii limo &grauissimo viro, cuius autoritas summa est & habetur, indignum censui,& contra decorum. inaucere illiina Guarini pertinaciter iudico refragantem. His rationibus adductus sum, vir doctio sime, ne Lamolam Guarini defensiones refellentem, sed potius eas facile, ut tu dicis, concedentem faciam. Quae ideo tibi signiscare volui, ne a me hoc temere faetiim putes, &vt omnibns nota sit propositi atque instituti mei ratio, qui ea, qua tu, opinione tenerentur. Sed haec hactenus. Cum vero Ferratiam repetere constitueris, prinstabo, ut exemplat aliquod ipsius Dialogi tecum ferre possis, qua doquidem ita petis: ut illud & principi tuo perillustri ac literatissimo,

ec Guatino praeceptori nostro ostendas: quorum alterius gratiam perte inire, alterius augere, umodo pos

sim, vehementer cupio.

268쪽

ARTHOLOMAEI FAC CII

DE EXCELLENTIA AC PR ES TAN T. A

minu ad Pium Papam secundum Liberi: cipit.

DE hominis excellentia sicribere nuper aggressas sum. Beatissime Pater, de qua quidem re acceperam Innocentium Filicum, qui olim fuit dc ipse Pontifex Maximus, virum plane erud: tallinarun,in eo libro, in quo humana; miserias complexus est, pollicitu esse sese scripturuna led, quod fortasse accidere potuit, Pontificatus negotiis impeditum. quod promiserat, non praestitille. Nam cum vehementer cuperem aliquid in nomine tuo edere,quo meaminte pietatem, atque obseruantiam singularem,apud Sanctitatem Tuam, atq; adeo omnes testificatetur,hanc prone o rem,authoritate tua maxinad dignam ex

istimavi. Quid enim aut grauius aut excellentius scribi potest, quam de humana dignitate atque praestantia quaquidem angelis etiam pro' pemodum aequalis est homo 'Quid porro excellentiae conuenientius, qui Dei benignitate ac praestanti virtute tua supremam in terris dignitatem adeptus es Z Nim cum multa & varia animaduerterem literarumonumentis tradita, nulla ferme alia scribendi materia mi hi veniebat in mentem, quae quidem Pontificia Maiestate digna videretur. Quid enim in cunctis bonarum artium studiis telictum est quod non sit ab aliquo perscriptum atq; tractatum Quin etiam ex eo neri cernimus, ut nonnulli gloriae cupidi,& hi quidem eloquentes atque praestaptes viri, ad traducenda Graecorum oper seseconserant,quo rerum nouitate Lectores alliciant atque oblectent: quorum ego consilium non modo non reprehendo verum etiam valde laudo. Sic enim & desidi crimen effugiunt,a anti ingenia,& multarum rerum,quas nescim nobis cognitionem afferunt. Sed de his alias.

Tu verb velim sanctissime Pater atq; optime, hoc opusculum scaecipias, ut studiorum meorum, qualiacunque sint,degustationem quandam. Quod si aspernabere,alia a me, ut spero,si mihi scribendi ocium fuerit,posthac accipies,maximὶ si quid erit eiust nodi, quod & a te expeti intelligam. & a me estici posse confidam. Sed haec hactenus. Rem ipsam explicemus: Ante omnia par esse arbitror, in de hominis praestantia tractaturus sim,cur Deus hominem fecerit,paucis exponere Neque ad exibinam hominis dignitatem ac decus id videtur pertinere: de qua P

dem re varias opiniones esse eomperio.

269쪽

Ceulent Platonici, quorum autoritas inter g iuiles Philos phos raragna habetur. Deum idcirco homines fecisse, ut hunc terra rum Orbem, quem ab aquis secreuit, incolant , 6c coelestia contem Plentur,eius constantiam atque ordinem admirantes vi a factisqim imitentur. Sed ea ratio haudiatis habet simitatis. Neque enim Mu dus hominis,sed homo potius mundi causa a Deo factus t ne vidctur, si incolendi mundi gratia a Deocreatus esset. Probabilius Stoici, qui homines ad hominum usum natos ego dixerunt. Sed neque hi satis vete. Accellere tamen veritati, quam illi propius. Namq; id nemo abnuerit,quin ealcse a Deo creatus homo tuerit, ut communi utilitati deseruiat ut alius alium pro facultate adiu, uet,atque tueatur. Sed non ea quoque satis vehemensfingendi bonii nis causa cxtitisset. , Platonicos secutus,ut mihi quidem videtur.hac in parte Lachan: Uus,ut Mundum hominis causa,sic homine sui ipsius gratia Deum s , cisse existimat,ut, quς opera molitus est Oectaret,atq; eloqueretur,ac opificis sapientiam admiraretur. Horum piunium summam hanc esse

inquit,ut homo Deu colat atq; veneretur, ut diuina Maic latis excellentiam ex operibus eius animaduertat. Magno veto argumento esse,

quod homine sua causa secerit Deus quod eum staturacorporis subi mi quasi manuerectum ad sui cognitione de contemplatione finxerit. Augustinus vero censet,Deum ob immensam eius bonitalcm, hoc est. non inprimis Dei,sed bominis causa hon in cffecisse ' quia bonus est,inquit, Deus summus. Neq; enim Deus hominis officio aut ministerio indigebit ullo. Ipse enim perfecte de cumulatὰ beatus est. Feci si utem hominem asseuerat mente & ratione proitum ut sum multi illud bonum quod & ipse est,& in ipso est, agnosteret, amaret, possideret, ut eodemque seueretur. Haec vero est summa hominis utilitas, Deo sese dedere ac deuouere, cui seruire, regnare est. Ope

enim nostra. non Deo, sed nobisvet ipsis fiuctuosa sunt. Nihil enim ad diuinitatem eius potest accedere, quo sat Deus ipse persectior. Niaque humanorum factorum fructus in ipsim hominem, qui haec eia

ficit, non in Deum, in cuius honorem & cultum haec facimus, i tus resertur. Ita enim nos tibi obnoxios esse voluit Deus, ut nobis. non ipsi Deo utilitati sint. Mundum vero ita nobis obnoxium,ut hinc ad viuendum necessaria percipiamus: simul ut ostenderet haec omnia, quae cernimus, tam pulchra, tam varia, tam admirabilia sese hominis gratia condidiste. Omnia enim, teste Paulo, nostra sunt unam a

qualia, tu fima. Summa quidem, ut ea in pectantes his perflua

270쪽

in quo genere sunt Deus dc Trinitas. AEqualia, ut conuiuamus, quo in genere Angeli. quibus et si in hac clita inferioressumus, tamen cum . . in cimium emigranius is pares Scaequales erimus, cum terrenis curis soluti de vacui totos noscontemplationi de cognitioni diuinitatis de- derimus. Ima autem nostra, ut iis ad res vitae necessarias dc comm das utamur. Legimus tamen & in lacris litesis hominem idcirco a Deo creatum este, ut per humanum genus angelicae sedes , quae exactis ecelo angelis, qui cum Lucifero conspirarunt, vacuae factae erant, a liquando replerentur. Sed mihi magis probatur Austustini sententia. Annon potuit Deus alios a ngelos illico crearein his fotu suppleme tum8 Quin etia id fuerat factu facilius Nem, oportebat Sole. LanamV, de citcra sdera homi nis caula facete. elementa creato,atq;distingvere iuram ranta frugum varietate, lata animalia multitudine opplere, ac demum animis ipsas co di ibus vestire.Tolle laborem, quandoquidem in rebus creandis ni aborat Deus. Ipse enim dixit, & facta sunt: ipse mandat de creata simi. Quid fuerat opus haec tanta,ta immensa,tΞ diuersa negocia Deum suscipere, si alia via celerius, sine ullo temporis pacto ac momento vacuas ccxl sedes complere poteras Credamus igitur Deum potius propter infinitam atq; ineffabilem eius bonitate .ut ante dictum est, quam explendatu coeli sedium gratia homine feciss*atq; ita non nece litas,quae nulla prorsus in Deum cadit, sed eius beneficae volutati hominis creatio tectius assignari videbitur. Sed quod ad hanc patic attinet, satis sit dictum. Siveto hominis dignitatem sipectare,arq; altius intueri volumus, confiderare oportet ut puto quaenail homini diuinitus data sint quorum quidem caetera animalia sunt ex pertia. In his enitia uniuersa eius, ut existimo,praestantia sitaest. Pisci racertoreade cognitione digna ne quid omnino homines eoru digni late cognita sese indignit aut agant,aut cogitent.Sunt enim prope ita . numerabilia,quet eximia quandam & si ngulare vim diuinaein hominu caritatis ostendant. Ex qui b. unum illudabsq; controuersia nimirum

praestat hominibus, quod Deus illum ad imagine ac similitudine suam fecerit Qui nimisi maius, uid excellentias, quid diuini dare 'tuit D Evsὶ id vero est faciuelle ad imagine ac similitudine lari: data esse homini animam, mente, ratione&immortalitate praeditarn, p quam quidem mentem cognoscimus, iudicamus, sapimus, memini mus Hcc enim &Dei sunt nec nisi eo concedente in animos hominiuillabi ullo modo pollunt. Non enim elemetorii quodlibet siue ignis,

siue aer,quae sunt natura leuiora atque puriora: Nam de terra dc aqua

minus est verisimile habete Ianc vim pollunt, quod carent vita c

SEARCH

MENU NAVIGATION