De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

censet. Deindu transit ad Cererem et Proserpinam, quarum errationes, raptum luctumque Eleusis facibus illuminet. Dionysi autem orgia mysteriaque Cereris Vel origine sua perturbationes et turpitudines produnt, ut misere Velis pereat, quisquis est, qui primus lauius fraudis hominibus auctor suit δ). Ipsaque ad enarianda aggressurum subdubitatio capit, utrum deceat, nec ne . Sed, inquit , quae sunt penitus abdita, ea palam pronuntio, dicere non Veritus, quae vo8 nihil pudet, colere honore divino. Itaque nefanda multa de Venere exponuntur, re Sque amatoriae nefastae inter JOVem et Cererem, quae in mysteriis celebrantur, patescunt R). Tum de Proserpina pergit disserere, cuius Jupiter et pater evadit et corruptor'). Sequuntur autem Dionysi mysteria prorsus inhumana, quorum symbola, ut etiam Cereris, plane puerilia aut risum aut detestationem movent. Nec Corybantium orgia tacentur, quae item ad caedes spectant et sepulchra. Deinde ad Eleusina revertitur'). Novum quoddam Ctiroris facinus, quo nihil divinitate indignius, traditur. Et haec quidem abscondita Atheniensium mysteria, quae scriptis Orpheus mandaviti β) Quorum causa

Graecos ea manent mortuos, qualia minime sperant; quibus Heraclitus post mortem poenas minitatur ignemque prasidicit si). Sed in mysteriis nihil inesse nisi superstitionem impiosque, pietate Simulata, ritus, Symbola quoque, quae deincepS enumerantur, aperte demonstrant'). O manifestam impudentium t Hominum quondam temperantium voluptatem nox velabat taciturua; nunc Vero

nox initiandis intemperantiae sacra eloquitur, ignisque perturbationes flagitiosas sudibus illustratas palam demonstrat. Ignem, hierophanta, exstinguitot Qui lumen praefers, ipsas saces reveretori Lumen istud Jacchum tuum redarguit. Noote my8teria occulis abscondi patiaret tenebris orgia honorantori Ignis non simulat; arguit punitque, quaecunque iubetur. Duplex autem est impietas: una, quod deum, qui Solus vere e Si deus, non agno8eunt; altera, quod qui non sunt, tamquam exsistentes deosque et habent et n0minant'). Cognoverunt etiam bene morati homines et tem-

62쪽

perati errorem, quod quamquam non idem est, atque veritatem perspicere tamen scintillam quandam continet, unde lux veritatis est oritura. Duae sunt ignorantiae quasi extremitates: dei negati 0 ἀθεοτη c, uligi stube) et superstiti O οε toto citi 1ovici, lberis Iuli bi). Erat autem antiqua quaedam hominibus coeli communicatio, ignorantiu quidem tenebris obruta, repente tamen nonnunquam e tenebris ex Siliens, rursusque fulgens; cuius rei testes sunt poetae. Sed cogitationes perversae, de via recta decedentes Vereque pernicioSae, hominem, plantam coelestem, quum coelesti a vita abduxissent, ut ad terrenas reβ adhaeresceret persuadentes, lurini prostraVerunt δ).Jam vero disputatio se convertit ad explicandum, quomodo sactum sit, ut natura divino colatur honore. Homines igitur in hac rerum univerSitate pulchrum motum, ordinem, inprimis stellarum cursum admirati, quum in coeli contemplatione Eolis corporis oculis confiderent, solem, lunam, Stellas in deos retulerunt. Fruges quoque propter utilitatem divinitate donarunt. Praeterea sortunam, Conscientiae stimulos, multas hominis assectiones actionesque Venerari inceperunt, unde tota Hesiodis Theogonia nata esse videtur. De-ni que dei, quem ignorant, beneficia tanquam deos colunt; inde Dioscuri, Hercules, Aesculapius R). Sed quidquid de diis ut personis narratur, id aut commentum est, aut ad homines pertinet flagitiosos et libidinosos. Quare etiam tres sunt Jove S, quinque Athonae, Sex quondam Appollines, nune innumerabiles; itemque multi Aosculapii, Mercurii, Vulcani, quorum omnium patria, arte S,

vita, Sepulchra nota sunt in . Et de patria quidem deinceps agitur primum'). Quod autem ad vitam attinui quum dii tum deae intemperantiae libidinisque arguuntur incredibilis. Neque dii aettαιδεραoetic quidem abstinentq). Sed mali certamine Venerem interoi Junonem oratio ad Graeca deducitur certamina, quae tanta multitudine celebrabantur et pompa. Haec igitur omnia sunt funebria si). Nos vero dii isti mortui sunt solum, sed in vita etiam mercenarii fuerunt Omnique ex parte ἀνθρωπoncilia cy). Ne igitur Jovem quae- Τ) p. 20 22.

63쪽

ras in coelo, sed in terra, idque in Creta, ubi sepultus ost δ). Quanto meliores Aegyptii, quam Graecit Bruta enim animalia venerantur, quae Saltem, adulterio, libidinibus illicitis non sunt dodita. Nolito autom, Graeci, Aegyptios ludibrio habere, quod beluas

colant, quum vos idem saciatis, eo tamen discrimine, ut praeterea etiam intemperantibus illis serviatis δ). At vero, nisi dii sunt, quos veneremini, daemonia certe habeantur Oportet, quae secundum ordinem tenenti Si daemonia intelligitis homines gulae deditos vel impuritati, hoc largimur, neque ciusmodi deos in quavis urbe multos reperiri instiabimur. In IIo-siodi autem illud: daemonia esse, quorum tutelae homines sint

Hi prosecra non tutantur liomines, qui eorundem clade et miseria crudeli hominum immolandorum l. e. interficiendorum consuetudine ubique vigente, delectantur'). Fugiamu8 ergo non bestias solum, verum multo etiam magis haec daemonia, hominibus pravis inhumaniora β). Imo si vellent daemonia ista tutari aliquem, non possent. Nam quid eventurum Sit cuiquam, ignorant. Ut enim, historia teste, Cyrus Apolline misericordia maior, Sic vaticinatione

Sed ventum est ad statuas. Superstitione nata, quod in dies crescebat, nil mirum. Templa igitur, mortuorum Sepulchra, aedificata sunt, ut vos mortui sepulchris et mortuis serviatis. Statuae porro positae. Quid vero statuae 3 Opera hominum nihil sentientia, lapides, ligna, quaelibet materia. Noti sunt opiscessi). Ut sapientium auctoritas Sibyllae, Heracliti), sic ratio nostra Etatuas resutat. Simulacra, quippe sensus expertia, vilissima belua viliora, quae de Spicere ab avibus ad ea inquinanda advolantibus

discitet Discite ab igne, quae eadem absumit impune ly) Quid

igitur statuae 3 opifices amicarum pulchrorumque iuvenum lina-ginem his imprimunt, ut meretrices, libidinosos adolescentos possis venerari. Unde factum est, ut mox uxor maritum appellaret JOVem,

64쪽

Quae quum ita sint, avertatis tandem ab istiusmodi diis, dac-moniis, Simulacris mentem l O impietatem l Naturam immortalem, quoad potestis, desoditi si Quod sanctum est et sine macula, id Sepulchri S Obruitis, quod quo divinum est divinitate privatist Quid ergo honores divinos, eis tribuistis, quae non sunt dii 3 Cur coelo relicto, terram colitis 3 φ) Simiae simulacris non decipiuntur; salluntur hominus*). Foedissima illa, quae de diis vestris dictitantur, in nOStrarum aurium incurrunt offensionem. Deo enim propter Christum con Seerati SumuS, , , genu S electrun, regale Sacerdotium, gen8 8ancta. opis es potius, quam opera venerari malitis. Sed ost etiam opiscum opifex. Illi enim aedificant, domos, naVOS, Urbes, statuas: Dei autem Opera qui enumerem 3 Universum ad 8pice hunc mundum i Coelum et solem creavit; angeli et homines sunt opera digitorum ipsius. Mera eius voluntas mundi e St creatio Τ).

Quid autem de philosophorum placitis dicemus 3 Hi quidem

partim haud disserunt ab eis, quorum antea religione SperStrinXimu S. Sunt enim, qui rerum principia i. e. deoS, elementa quaedam e S Se affirment, Vel aquam, Vel aerem, vel ignem etc. Num Vero quidquam intere St, utrum aquam an Neptunum, utrum Vulcanum, an ignotii habeas deum 3 Ceterum Persae iam ante philosophos Graecos ignem coluerunt, quos hi velim praeceptores agnoscant'). Sed partim etiam philosophi, elementis superatis, ad infinitum α 'ε ρου)evolarunt, cui mentem tuu uouuin praefecerunt. Alii vero plenum et inane et 0 πληγες και et 0 κενο v) prinoipia eXcogitaverunt. Stoici denique, qui numen divinum per omnem materiam, etiam vili Asimam, pervadere dicunt, philosophiam plane dedecore notaverunt β). Elementorum dominum quaeroi Quis nise adiuvabit 3 Platonem haud prorsus recuso. Et Plato enim et plures Poetae ad deum vivum et

Verum Viam aperiunt si .

Sed iam audiendi prophetas tempus est. - Ostendit ergo Clemens inde a p. 65 ad p. 68 ubi novi cantici imago redit) deum vivum ex V. T.; deinde a p. 68 ad p. 72 ex N. T. Locos eligit prudenter, qui etiam ad exhortandum idonei sunt, velut: Ego

dous et non e St praeter me iustus et servator; non eSt eXcepto me.

C0nvertimini ad me et salvi eritis, qui estis ex finibus terrae. Ego

65쪽

sum deus et non est alius, per me ipsum iuro. Et porro: audi Israeli Dominus deus tuus, deus unus e St. Modo autem porgit: , , Quaro diligitis vanitatem et quaeritis mendacium 3 Quaenam igitur haec ,,vanitas, quodnam est semendacium 3 Sanctus Apostolus domini, Graecos arguens, hoc tibi exponet: se Quod quum deum cognovissent, non sicut deum glorificaVerunt, neque gratias ei egerunt; sed vani sacti sunt in cogitationibus suia et mutaverunt

gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis

hominis et Servierunt creaturae potius quam creatori. 68. in Dei nilo paullo inserius: ONoli ergo amplius, sili, negligere castigationem dominil O abundantem erga homines amorem l Non ut discipulis doctorem, neque ut servis dominum, neque ut deum hominibus Eo praebet, sed tanquam pater mitissime admonet filios. Venite, venite, mei iuvenes t nisi enim se efficiamini rursu A pueri et regeneremini, neque verum patrem recipere, neque sein regnum coelorum

ingredi unquam poteritis. Quomodo enim ingredi licebit peregrino 3Is vero, quum inscriptus fuerit, civitate donatus, tum, patre aecepto, in patris, credo, erit domo; tum, qui haeres fiat, dignus habebitur: tum regni paterni particeps erit cum filio ingenuo et dilecto. Civitate autem donamur in eeclesia , , Expergi Scere ergo, qui dormis, et surge a mortuis: tunc illucescet tibi Christus, dominus, sol ille resurrectionis, qui suis radiis vitam largitus esti . . . . Si salus

aeterna venalis haberetur, quanti Vos, homineS, eam emturoS conveniret 8 Ne si Pactolum quidem totum, aureum illud in sabulis flumen, quis admensus fuerit, pretium salute dignum numeraVerit. Ne tamen cadatis animisi Licet enim vobis, modo velitis, emere hanc immensi pretii salutem proprio thesauro; caritate, si de Viva. Quod pretium deus libenter accipit. Superavimus enim in deo vivo, qui e St Servator Omnium hominum, praecipue vero fidelium. Ceteri autem mundo, velut alga rupibus marinis, circumnati, immortalitatem spernunt; quod mamodum senex ille Ithacen Sis, haud quidem Verae coelestisque patriae, vel verae lucis, sed sumido siderio sagrabat. Pietas autem, ut hominem deo, quoad eius sacere potest, as Similet, idoneum ipsi magistrum deum adscribit, qui solus hominem, prout est dignum, dei similem efficere pollet. . . . Audite ergo, qui procul, audite, qui prope estist Logo a se celat neminem, lux est communis, lucet omnibus hominibus. Nemo Cim

caritatem cogi sustinemus multi, ad eius, qua unica e8Sentia eSt, unitatis similitudinem. Properemus honeste agentes I Pro rati0ne

66쪽

Sequamur unitatem, et v drata v ἐκ γ et6υντρς μοναυα. Coniuneta enim ex multis unitas, a Variis et clispersis vocibus harmoniam accipiens, unum efficit concentum, eundemque chori ducem magistrumque

sequitur Aυ ρον, ut in ipsa veritate aequie8cat, o Abba, dicens,

At vero, inquitis, consuetudinem a maioribus acceptam eVertere, non est con Sentaneum l Sed cur non pergitis, solo uti alimento lacte 3 Quare patrimonium augere studetis 3 Quapropter eiusmodi tam multa alia non agitis totam per vitam 3 Nolite simulare, quod ipsi non creditis. Quia consuetudine adamastis superstitionem, hanc ob eausam in superstitione libenter vivitis. Vorumenimvero rus est gravissima; nihil verius, nihil certius, quam honestos manere

post mortem mercedem, poena malis reSerVata. Non secundum consuetudinem, sed Secundum deum degendum est δ). Deus, totus caritas, homines Sequitur quaerens, quum contra, homine S, quem admodum canem odorantem indagare dominum videmus, deum

requivere deceat. Domini estis; alii servire nes ast Mors proposita ost et vita: utram malueritis, eligatisi Certandum est; ecce praemium immortalitas δ). Hoc modo pergit hortari, nonnunquam ad deorum salsorum amentiam respiciens, ut veritas magis fulgeat'). Deinde crescit

exhortatio, modo Vehementius currenS, modo SuaViu S. Natura, perturbationes humanae et actiones, divino cultae honore ruraua enumerantur, tanquam omni prorsus carentes divinitate. Haec

igitur turpitudo manere debebit propter consuetudinem l Non ital Aliora religio nititur amentia, ratione altera; eligaturi')Crodito homo homini simul sit de ol Credito homo deo viventi, qui ut passus est et adoraturi omnes homines credito soli omnium hominum deol Credito, mercedem accipientes Salutem l Quaerite deum, et vivet anima vestrat Qui quaerit deum, de propria sollicitus ost salute. Invenisti deum l Habes vitam. Quaeramus igitur, ut etiam vivamus. Merces inventionis vita apud deum. Exultent et lautuntur in to omnes, qui te quaerunt; et dicant perpetuo: magnificetur deust Pulcher in deum hymnus est homo immortalis, iustitia exstruetus, in quo veritatis verba acceperunt Iormam. Sedo seras hominibus errantibus beatiorest Quae quidem, ut vos igno-

67쪽

ratione paseuntur, minime tamen veritatem Simulant. Nullum inter eas simulatorum genus. Non colunt pi Sce8 SuperStitiosi dadmonia; non adorant simulacra RVes: Unum tantum coelum admirantur, quurn deum cognoscere, ratione deficiente, neqUeant. VOS ergo, qui animalibus etiam rationis expertibus a ratione magis Vos alienatis, tot aetatos in dei n0gatione contrivisse non pudebiti Pueri suistis; do- inde adolescentes, tum iuvenes, tum Viri: honesti adhuc nequaquam. Senectutem Saltem, quum iam ud Occa Sum vitae provecti sitis, reveremini. In hoo Saltem extremo Vitae sinu resipiscite, deumque agnoscite, ut Vobis vitae sinis recuperet salutis initium. Consenuistis in cultu daemonum; Venite iuventis ad cultum dei: in numerum puerorum innocentium VOS reseret deus. Quod si

Athonisinsis Solonis, Phoronei Argivus, Spartanias Lycurgi legos sequatur: sin te deo ad Scribis, coelum quidem patria tibi orit, dous autum legislator. Consuetudo ad interitum Vocat; 'eritas ducit in coelum. Et ad hanc quidem veritatem faciles sunt aditus. Noli autem metuere, ne te multa illa et voluptaria Simul aera, quae quasi umbrati animum identidem circumvolitant, a sapientia abducant; ipse enim praeteribis consuetudinis nugas tuo iudicio et voluntate, quemadmodum pueri P0que, Viri facti, crepundia abiiciunt. In victa vero celeritate et benevolentia, ad quam facile potest ad odi, vis divina, orbi terrarum illucescens, Salutis Semine implevit totum

Pag. 86 continet imaginem universae genoris humani historias adumbratam. Indicatur enim Paradi8u8, peccatum, horninum servitus, redemptio. Jam vero, - ita tendit cohortatio ad finem, - opus ultra nonorit, discendi causa Athenas proficisci, Vel in ceteras Graeciae partes, vel in JOniam: per Λ0 ρου enim totus mundus factus est Athonao sit Graecia. Philosophia quidem nonnullas solvit quaestion0s: )ex domini autem nec tempore nee spatio finitur. Ut enim nox in tanta stollarum luee manet tenebrie08a: Sic Vita n0Stra, quamvis philosophia lumen suum proferat, in tenebris iacet. - Exhortatio mirianain modum gege eXtollit; novae iterum Oriuntur novi cantici voces g). - Deus igno8cit peccata. Magnum parvae fidei propositum est praemium.

Fugiamus igitur consuetudinem veluti disseilo quoddam promontorium, vel minas Charybdis, Vel Sirenes in sabulis. Suffocat

68쪽

enim hominem, a veritate avertit, abducit a vita ; laqueus, barathrum,

fovea, Cribrum, malum est consuetudo. - His Verbis conclusio

exliortationis incipit ut peroratio fl), quae et cum prooemii Suavitate ac dulcedine adaequatur, et animi commovendi arte longe praestanti Ssimam se praebet. Bacchantem quendam, ut, Bacchanalibus insanis relictis, ad Sana Se conVertat, c0mmonefacit. Christianam igitur religionem tanquam Bacchanalia quaedam describit. Veni, O in Sane, non thyrSo innixus, neque redimitus hederat Abiice mitram, nebridem abiice; sanae esto mentisi Osisendam tibi Verbum otVerbi mysteria, Secundum tuam exponens rerum imaginem l Hic

est mons deo dilectus; haudquaquam, veluti Cithaeron, tragoediis

materiam suppeditans, Sed veritatis consecratus dramatis; mons Sobrius, castis umbro8us Silvis. In quo non Semeles Sorores, sulmine ictae, Maenade8, impura vi Seeratione initiatae bacchantur, sed dei filiae, pulcherrimae agnae, quae, modeStum in Staurantes chorum, veneranda Logi Orgia concelebrant. Chorus autem viri iusti. Canticum et hymnus in totius rerum univergitatis regem. Psallunt puellae, glorificant angeli, prophetae loquuntur: musicae emittitur Sonus, eurSu thyaSum perSequuntur; sestinant vocati, Patrem desiderantes recipiendum. Relictis Thebis, Veni, O senexi tu quoque; divinatione abiecta et Bacchica insania, ad veritatem deduci te pateret En tibi, quo innitare, lignum praebeo. Festina, Tiregia, crede, Videbis i Christus, per quem caecorum aperiuntur oculi, te sole clarius illustrabit. Nox te fugiet, ignis extimescet, mors abibit. Coelos Videbis, O genex, qui Theba A non cernis. o Sancta vere mysterialo lucem purami Praelatis mihi facibus, contemplor coelos ac deum. Dum initior, sanctus fio. Sacrorum autem interpres dominus, qui mystam illuminans obsignat, eumque, qui crediderit, Patri commendat in Secula Servandum. Haec sunt meorum mySteriorum

Bacchanalia. Tu quoque, si visum fuerit, initiare; initiatus circa

illum ortus interitus quo expertem solumque Vere deum, Uniu cum

angelis, hymnum dei Logo nobiscum canente, chorum duces. Aeternu8 hic de Su8, unus magnus pontifex unius eiusdem dei et patris, orat pro horninibus idemque homines hortatur. , , Attendite, gente Sinnumerabiles , vel potius quoquot estis inter homines ratione praediti, tam barbari quam Graecii Universum hominum genu S VOCO, quorum ego opifex voluntate Patris. Venite ad me, sub unum ordinandi deum unumque dei A6769. Ne animalia rationis expertia Sole ratione supereti8: Vobis ex omnibus mortalibus immortalitatem

69쪽

80lis serendam largior. Volo enim, volo hanc vobis impertire gratiam, plenum beneficium tribuens, corruptionis libertatem. A670votiam vobis gratiscor, dei cognitionem, memetipsum gratiscor integrum. Hoc Sum ego, hoc vult deus, hoc symphonia est, hoc

Patris harmonia, hoc situs, hoc Christus, hoc Λόγος dei, brachium

domini, rerum omnium potestas, voluntas Patris. Quarum quidem

rerum Olim imagines, nec vero omnes adaequantes. Corrigere VOS

ad archetypum volo, ut mihi etiam similes officiamini. Ungam vos fidei unguento, quo corruptionem abiicitis; nudamque iustitiae figuram, qua ad deum ascendetis, ostendam. Venite ad me Omnes,

qui fatigati estis et onerati; et ego reficiam VOS. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quod mitissim et humilis corde: et invenietis requiem animabu SVestris. Jugum enim metim facile et onus meum leve e St. Festinemus, Curramus, Odei amantia, deo vere similia Logi, homines, simulaerat Festinemus, curramus, tollamus iugum eiu S, SUSUipiamus honestum ad immortalitatem aurigam; Christum diligamus, qui pullum cum vetulo sub idem duxit iugum; iunctaque iam hominum biga, ad imortalitatem dirigit currum, festinans implere evidenter, quod olim aenigmate in Jerusalem indicavit, nune autem in coelos appellit. Pulcherrimum Patri spectaculum, aeternus Filius victoriam reportanal Honestorum ambitiono teneamur, homines facti dei amantes, maXima8que, quae nihil patiuntur, re8 con Sequamur, deum et vitam. Adiutor Logos; in hoc fiducia nostrat Neve nos unquam tantum argenti aurique, neve gloriae subeat desiderium, quantum ipsius veritatis Logi. Nequamquam enim deo erit gratum, Si nos ea quidem, quae maximi sunt pretii, minimi saeimu S; amentiae autem, ignorantiae, fossordiae, apertissima Simulacrorum Cultus probra eXtremamque impietatem pluris aestimamu S. Neque enim inepte philosophorum filii, quaecunque agant amente 8, paee eos nesarie et impie gerere existimant. Quin etiam ignorantiam insaniae speciem adumbrantes nihil aliud, nisi vulgus insanire, sa-tentur. Verumenimvero Logos : Nihil, inquit, dubitandum, utrum

Sanae mentis es 8e, an in Sanire melius sit. Tenentes autem mordicia' veritatem sanaeque mentis compotes totis deum viribus sequinos oportet, Omniaque, ut vere Sunt, eiuS QSSe putare. Praeterea et no8metipSOS, quum pOSSeSSionum Omnium DOS e 8Se pulcherrimam

didicerimus, deo concredamus, dominum diligentes deum, idque nostrum esse per totam vitam rati. Quod si communia sunt amicorum Omnia, homo autem dei amicus; - amicus quippe Logo intercedente, - ergo fiunt omnia hominis quoque, quoniam Omnia dei; et com-

70쪽

munia amborum amicorum omnia, dei et hominis. Opportunitas igitur nobis, s0lum pium christianum dicendi divitem, sobrium, generosum; ideoque imaginem dei consormatam ad ipsius similitudinem cum appellandi atque credendi, ut qui iu8tuS, Sanctus, prudens, Christo Jesu diade, saetus sit et proinde dei similis. Nequ0 ergo gratiam celavit propheta, dum Ego, inquit, dixi, quod dii

ostis et filii Altissimi omnes. Nos enim, nos adoptavit filios, et nostrum solummodo vult se patrem haberi; nec Vero eorum, qui non obediunt. Quae quum ita sint, res nostrae, ut Christi as Seetatorum, ita quodammodo se habent: Qualia consilia, tales etiam sermones nostri; quales autem sermones, tales etiam actiones; qualiaque opera, talis vita. Bona est tota hominum vita, qui Chri Atum cognoverunt. Sed satis, arbitror, verborum est; quinimo, Si longius sorte proeessi, id hominum amore factum est, quum, quod a deo habebam, ad Summum omnium bonorum, ad Salutem hortatus, effunderem. Sermones enim vitae nullum habiturae sinem interpretos ipsi quoque volunt finiri. Vobis autem iam reliquum est, ut, quod suerit utilius, eligatis, aut iudicium, aut gratiam. Quod ad me, equidem nihil esse dubitandum censeo, utrum eorum Sit meliu8; imo ne stis quidem est, comparari vitam cum

SEARCH

MENU NAVIGATION