Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Abraham faciunt opera Abraham, ita veri Virginis filii faciunt opera Virginis. Ut ergo ejus sanctimoniam venereris, ejus sanctimoniam oportet imiteris.

S. XXXIII.

Quando MARIAE obumbrabat vim

tus Altissimi, tunc ei accessit major gratiae selenitudo.

Is diistis ad morum instructionem, re- deundum est ad virtutes Virginis, quibus Domini sui digna mater, & hominum ac Angelorum regina essedia est. Liacet Maria temper fuerit gratia plena, atta- 'men , quando fiebaς mater Dei , longe 'copiosior illi accessit gratiae plenitudo. Nec enim spiritalis plenitudo cogitanda instar corporeae plenitudinis. Corporalis 'plenitudo onerat & arctat; gratiae pleni- tudo sublevat & dilatat: gratiae plenitudo est plenitudo cognitionis & amoris Dei: scientia non excludit scientiam, sed po- 'tius mentem parat ut altioris scientiae sit capax. Pariter Dei amor sua diffusione cor dilatans , illud ad magis amandum

102쪽

Chri li incarnationem fuerit gratia plena ,

ipso tamen incarnationis momento, &post incarnationem copiosior in eam in

fluxit gratiae plenitudo. Atque hoc est quod illi promittit Angelus dicens: Spiri- Luc: et astus Sanctus superveniet in te, in virtus ADti simi obumbrabit tibi. Fuerat semper cum ista Dominus, & nihilominus promittit Angelus quod Spiritus Sanctu superveniret in illam, illique virtus A nissimi umbram faceret. In illam Jam Spiritu Sancto plenam supervenit Spiritus Sanctus, ut, dum singulari & maximo privilegio ad Mus Virginitalcm accedit fecunditas, &quidem fqcunditas Deum conceptura, in tantia excellentia ne minima quidem titillaretur excellendi libidine. Obumbrat illi virtus Altissimi,ut sine carnis aestu in ea nasceretur Dei filius. Illa ergo umbra non fuit umbra excludens lumen, sed excludens carnis ardorem ; non umbra tenebrarum sed umbra refrigerii, sed umbra Protectrix Virginitatis , sed umbra auctrix fecunditatis, sed umbra, quq carnem Vi ginis Acundans eam unit divinitati, &,

quae ejus mentem afficiens , eam tanta

imbuit humilitate , ut facta Dei mater ab illo eligat pendere, sicut umbra pendet a D 1 - 'cor-

103쪽

ς8 Tractatus I. de Cultu SS.

corpore, cujus omnes nutus subsequitur, nullum habens ex se aut motum a st tum,quem non a corpore mutuaverit. Α

que hoc est, quod virgo indicat dum ait tEccei Ancilla Domini sat mihi secundum

verbum tuum. Agnoscit se factam matrem Dei, ut Deo demissius ancilletur et non cogitat de dato sibi imperio, sed de imp sito sibi oinquio, ait ergo: ecce Ancilla Domini, sat mihi, non secundum vota hominum , non secundum voluntatem meam, sed sat mihi secundum verbum tuum, hoc est, verbum Dei mei, cu)us tu miniaster es & nuntius.

S. XXXIV. Cadunt Ongelorum S hominum primi , quia magis principatu, qua ubjecti e aelectantur. Stat MAR1A quia secta Dei mater, magis cogitat de obsequio , quam

imperio. I Rimus Angelus & primi homines

contemplantur principatum , in quo creati erant. Ille, dum se aspicit ut primum Angelorum , vult per potestatem

104쪽

Ahismo esse Amilis r Isti Meto, dum seipses intuentur tanquam vitailis mundi praesides, quibus terra subjacem, & qui dominarentur piscibus maris, & volatiliabus Cassi , & universis animantibus quae moventur super terram, sibi complacent

in isto principatu , & magis gaudent se Domino Deo per imperium esse similes, quam illi per obsequium esse subjectos;

atque ita eadunt hominum & Angelorum primi. Quia ergo defuit illis fundame tum humilitatis, Geidit eulmen sublimia tuis. Virgo autem, quia altissimum in sejecerat fundamentum humilitatis, sine suo lapsu sustinet divinissimum matemitatis honorem, nec tam gaudet, quia Deo veluti mater erat preposita , quam Pudet, quia illi tanquam Ancilla erat subjectar Ecce, inquit, Ancilla Domini. Septuaginta duo discipuli in damnatos Spiritus acciapiunt potestatem, & tantillo se extollunt imperio , reversi sint, inquit scriptura,

septuaginta duo cum gaudio dicentes r D mine etiam daemonia sub'ciuntur nobis inno me tuo. Sed quid ait illis Dominus eorum reprehendens vanitatem, nolite Raudere ,

inquit, quia Spiritus subciuntur vobis: ga dete autem, quod nomina vestra scripta sunt

105쪽

I.;. LAE L Romanorum Pontificum , in temporali 'iatilia mentemposuerant, quia de miraculis gaudebant. Ma de privata ad communem, de temporali ad aeternam Utitiam revoco tur , quoin dicitur: in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in Caelo. Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eo

rum omnium nomina in caelo tenentur ad

scripta. Veritatis enim discipulis ege gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, in in quo finem laetitiae non habent. Hinc etiam Spiritus Sanctus in Virginem superveniens ita eam .reddit Dei matrem, ut se humilius agnoscat & . devotius profiteatur Dei ancillam; & veriatatis mater ac discipula gaudeat de eo bono, quod commune cum omnibus h

bet, & in quo finem l titiae non habet, nempe in cognitione & amore , quibus Deo servit, fruitur & cum omnibus electis adhqret in aeternum. Ut ergo sit digna Dei mater, fit Dei sui humilior Ancillar& dum fit Angelorum hominumque Regina , suae voluntati omnino renunciat dicens Angelo: fiat mihi secundum verbum

tuum.

106쪽

es B. Virginis MARIAE. 6I S. XXXV. MARIA dicens: stat mihi secundum

verbum tuum, renunciat omnibus.

E T ut videas, quod dicens Angelossat

mihi secundum verbum tuum , omni ho nori, omni in sqculo existimationi renum ciet, advertendum quod hoc dicat, qua aumvis praevideat, quod habens in utero periclitetur de fama & apud Iosephum adulterii futura sit suspecta. Fiat, ait mihi secundum verbum tuum, quantumvis inde meae famae periclitetur integritas, & adu, terii pqna immineat. Si mea ignominia Deo sit ad gloriam, Ecce ancista Domini. Si Joseph me gravidam agnoscens relinquet aut repudiabit , nihilominus Ecce ancilla Domini. Non timeo ab homine repudiari, si Deo meo ut Ancilla possim simulari. Quo igitur a Deo.magis exalta tur, eo demissius sese illi ancillam subdit. 3

5. XXXVI. Fert MARIA Uuae samae Periculum.

GErt humillima patientia se a 'sepho suspectam haberi de adulterio; ut ho

107쪽

6, Tractatus 1. de Cultu Ss

nori suo consulat, non detegit unde sie*cunda; nec seipsim ex famae periculo,aiec fosephum eripit ex anxietate in quaerat, quia virgo de seipse modestissime sentiens , judicat non tantam esse suam uinctistitatem, ut sui unius testimonio, sibi tuai de re tam incredibili exedoretur: suaeiaergo & famae :& vitae curam, & Iosephianstructionem circa illud, quod Spiritus Sanctus in suo utem essecerat, dirime pr. videntiae committit tranquilla.

MARI let suas laudes, necsesinit ab Elisabeth laudari.

dultera ; & loquitur, dum ab. Elisabeis 'silmatiae Mater Dei. Silet humilis & limquitur humilis ; silet ne suas loquatui la des, loquitur ne suas audiat laudes. Dis Luc. r. 43. cit illi Elisabeth: Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad maQ. commendabat, inquit Aernardus , in vocem salutantis, aliciens, ut facta est xsalutationis tuae in Cibus miris i. exustavit in gaudio infans in

utero

108쪽

S B. Virginis ΜARIAE. Q

utero meo, in beatificalat fidem credentis dicens: Beata quae credidiHi, quoniamper scientur in te, qua di sunt tibi a Domino. Magna Pidem praeconia, sed devota hum sitit, nihil sibi passa retinere, in eum magis universa refudit, cujus in se beneficia laudabantur. Tu, inquit, magniscas Matrem Domini , sed magnificat Mima mea D minum. In voce mea filum perhibes exultasse in gaudio , sed exultavit stiritus meusis Deo salutari meo: in ipse quoque ta ,

quam amicus stonsi gaudet ad vocem stonsi Beatam esse dicis qua credidisset: sed re

dulitatis beatitudinis causa resectus eusFemae pietatis, ut ex hoc magis beatam medicant omnes generationes, quia Ancillam humilem in exiguam restexit Deus.

S. XXXVIII. MARIA obedit Ethnico Frincipi S

mundo vivit ignota. MEe hie se sistit Maria humilitas.Quan- tumvis seipsam agnosceret Dei sui

Matrem, attamen tanta est ejus demissio animi, ut non illibenter Ethnico Principi obediat, non obmurmuret quod tanquam

ultimo de Assumpto

109쪽

6 Tractatus I . de cultu S s.

- indigna reaiciatur, a diversoriis relegetur . ad stabula, Deum cani reclinet in prise- . ' pio, inops fugiat in AEgyptum, aerumno sum ferat exilium, redux in patriam non majorem obtineat honorem, quam solet obtinere pauperis fabri pauperrima con-jux: & videns quod filius suus non major 'vult haberi quam fabri filius, hinc gaudet se non majorem haberi, quam uxorem &matrem fabri ; advertit quod filius vult Isaia 4s: manere Deus absconditus , hinc vult Scipia manere Dei sui Mater abscondita.

In MARI AE humilitate nihil est obsim rum, sive simulatum.

I On est siciati hypocritae, qui decipien- tes se ipsos, sub pr textu divinae gloriae, publicant si quid in ipsis laude di gnum , & studiose abscondunt ea, quibus

in hominum aestimatione fiunt minoris. Non cogitat apud se: dicam me esse Matrem Dei, me de Spiritu Sancto concepisse, me salva virginitate peperisse, ut mundo innotescat filius meus, & millo, quem meretur, obtineat honorem. Non haec

110쪽

ω A. Virginis MARIAE. 6s

haec cogitat a sitis laudibus aliena ; Deo relinquit, ut ipse modis sibi placitis publicet filii sui dignitatem: non vult ejus con- 'silia prqvenire sed sequi. In vera humilia Epictola adtate nihil. inquit Proster, obscurum, nihil Demetra. turbidum, nahil inquietum. Veritas litus sententiae. in Virginis humilitate clarissime fulget. Quia in illa nihil obscurum sive metum; hinc non cupit, quod in se vile, ab scondere, &, quod in se venerandum, quaesito colore divinae gloriae hominibus propalare. Omin, inquit, Augustinus, superbusfidius eis, quod in se vile, non vultiaderi; quod in se honorandum , omnibus

ostentat; Q ut negotium vanitatis tegat

subpallis sanctitatis, fingit se solo divinae

gloria telo sua dona publicare. Non sic virgo, non erubescit videri quod erat,nempe uxor pauperis foseph: Et, quia Mariae sufficit suae humilitatis sacrificio divinam celebrare majestatem, summopere pro bat, ut viri s Altissimi, quae stoi fecerat umbram, ut sub ejus refrigerio sine aestu libidiuis conciperet, sibi etiam faciat umbram , ne clarescens in mundo mundanae laudis inardescat amore. Nihil ergo ob scurum in humili Virgine , nihil in ea turbidum. E g. XL.

SEARCH

MENU NAVIGATION