Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

8 6 Tractatus I. de Cultu G.

si neque in istis infelicitas timeretur. N D tus enim de matre, quae, quamvis a viro se intacta conceperit , semperque intactari permanserit, Virgo concipiens, Virgo pariens, Virgo moriens , tamen fabrori desponsata erat, omnem typhum cam , , lis nobilitatis extinxit. Natus etiam in is civitate Bethlehem , quae inter omnes Judeae civitates ita erat exigua, ut hodie villa appelletur, noluit quemquam dem cuJusquam terrenae civitatis sublimitatori gloriari, Pauper etiam factus cst, cujus se iunt omnia , & per quem creata sunt ,, Omnia, ne quisquam, cum in eum crede, ,, ret, de terrenis divitiis auderet extolli

se Noluit Rex ab hominibus fieri, quili

, , militatis viam ostendebat miseris, quos ,, ab ea superbia separaverat : quamvis, , sempiternum ejus regnum universa se creatura testetur. Esurivit, qui omnes, pascit; sitivit, per quem creatur Omnisse potus, & qui spiritualiter est panis esu

,, rientium, fons cst licientium. Ab itinere,, terrestri fatigatus est, qui se ipsum nobis is viam fecit in caelum. Velut obmutuitis obsurduit coram convitiantibus , peris quem mutus locutus est, & surdus audia - . Vit: vinctus est, qui nos dς infirmitatum

132쪽

se vinculis solvit: flagellatus est, qui omni-A um dolores & flagella de hominum comis poribus expulit: Crucifixus est , quiri cruciatus nostros finivit: mortuus est, is qui mortuos suscitavit : sed & resuris reXit nunquam moriturus , ne ab illo is quisquam sic disceret mortem contem- nere, quasi nunquam victurus. Has rationes ab Augustino expositas ad ostendendum decuisse Christum, ut pauper & abjectus nasceretur & viveret , & tandem miserior moreretur, Virgo Deipara melius & clarius, quam AuguLmus, mente percepit. Et quia eas aliasque plures Ortime cognoscebat, nihil videt in Iesu suo , aut Angelicis promissis adversum, aut non dignum gratiae sive charitatis regno, qua veniebat in cordibus regnaturus.

f. X LIX. Virgo ngeli verba intelligit infens sublimissimo, quia sublimisima

ejus erat anima. II Erum quidem est, quod si hic verba, erit magnus in filius Altissimi vocabitur , in diabit illi Dominus Deus sedem Da-

133쪽

8 Tractatus I. de Cultu SS.

vid patris ejus circ. audita fuissent ab , animo terrenae felicitatis cupido , ea de regno terreno intellexisset. Verum Vi gini non nisi incommutabile bonum, Deum suum , persectissime adamanti id solum magnum, altum & regium est, quod a creaturis indcpendens est. In sensu ergo

sublimissimo verba Angeli interpretata est , quia anima ejus Deo adherescenserat sublimissima: amor ei sensum aperuit, & per suam charitatem ingressa est in Dei vcritatem. Idem Virgini cum Angelo sensus, quia idem Virginis cum Angelo amor. Angelus promittens nascituro

Maria filio sedem David, intellexit non typicam sed veram, non temporalem, sed

aeternam , non terrenam , 1ed caelestem.

Idem sentit Maria. Angelus promittens, quod Maria filius regnaret in Domo Iacob, loquitur de Donio Iacob non secundum carnem sed secundum Spiritum: e dem quoque mens Virginis. Sed utinam foret quoque idem amor & sensus noster, qui amor & sensus Virginisi utinam cupe remus esse ista Davidis sedes & Domus

Ν-5 .. isscstb spiritualis, in quibus regnabit Ch-l armis - Solos igitur, inquit Bernardus, qui', i, in fide Iacob periecti inveni di sunt, ii reput

134쪽

m reputa in Domo Iacob, vel potius ipsos ,, noveris fore spiritualem & aeternam es Domum Iacob, in qua regnabit Domi rinus Iesus in aeternum. Quis ex nobis is est, qui juxta interpretationem hominis ,, Iacob , supplantet diabolum de corde se suo, luctetur cum vitiis & concupisce M liis suis: ut non regnet peccatum in suo,, mortali corpore, sed regnet in eo Iesus, is & nunc quidem per gratiam, dc in aeter- ,, num per gloriam Z Beati in quibus Iesus is regnabit in aeternum, quia & ipsi cum eois regnabunt, & regni ejus non erit finis.

M O quam gloriosum est regnum illud, in

,, quo regeS congregati sunt, conveneruntis in unum, ad lauaandum scilicet & glori rificandum eum , qui super omnes estis Rex Regum , & Dominus Domina si xium: de cujus splendidissima contem- ,, platione fulgebunt justi sicut sol iis is regno Patris eorum i O si & mei peeis catoris meminerit Iesus in beneplacito,, populi sui , cum venerit in regnum si suum l O si me in illa die, quando trari diturus est regnum Deo & Patri, visita- is re dignabitur in salutari suo, ad viden is dum scilicet in bonitate Electorum sumi, rum: ad litandum in laetitia gentis suae.

135쪽

oo Tractatus Ι. de Cultu SI.

se ut laudetur etiam a me cum hqreditateis sual veni interim Domine Jesu, auferis scandala de regno tuo, quod est animari mea, ut regnes tu, qui debes, in ea. Ve- est enim avaritia, & vendicat in me sibi is sedem et jactantia cupit dominari mihi si superbia vult mihi esse Rex: luxuria diari cit: ego regnabor ambitio, detractio, is invidia & iracundia certant in me ipso de meipso, cujus ego potissimum esseri videar. Ego autem , quantum valeo, resisto; renitor, quantum juvor; Do is minum meum Iesum reclamo, ipsi meis defendo, quia ipuus me juris agnosco. se Ipsum mihi Deum, ipsum mihi Domi- is num teneo, & dico: non habeo regemis nisi Dominum Iesum. Veni ergo D se mine, disperge illos in virtute tua, &o regnabis in me,quia tu es ipseRex meus, is & Deus meus, qui mandas salutes Iacob.

S. L.

Osenditur puritas charitatis, quae arsit in Deipara.

IIs per digressionem dictis,redeamus ad amorem, quo Deipara Deum dilexit: qui, ut videas, quam purus fuerit; adve

136쪽

S B. Virginis ΜARIAE. 9 I

tas velim, quod nullam sibi, nec in mundo , nec in aeternitate super proximos sitos excellentiam postulaverit; neque in ullis suis priuilegiis sibi ipsi vane- complacuerit.

Mater filiorum Zebedaei, vel quia sesum

cum aliis mulieribus sequens, illum suis facultatibus alebat, vel quia adverterat filios suos caeteris Discipulis praeserri, quando, exclusis aliis Apostolis, excepto

Petro ipsi duntaxat Archisynagogi filiae resuscitationi, & ipsius Christi gloriosae

intersunt Transsgurationi , hinc , inquam , Ioannis & Iacobi mater audet prece ambitiosa a Iesu petere, ut in Regno suo 'sedeant duo flii ejus, unus ad dexteram , Matth. 22. CV unus ad MisFram. Maria vero licet benedicta inter mulieres , licet uti Mater Iesum suo sanguine di lacte diu nutrierit, eum suis ulnis gestarit, & cum illo triginta annis in eadem domo vixerit, nihilominus nullam super alios sive mulieres sive viros excellentiam, sive in terris, sive in caelis praetendit; tantum abest, ut cupiat proxima latus Mus claudere. Unum , quod cupit, est, amare & servire Iesu suo, Parata quocumque loco collocari in ejus iamilia, modo non extra limen.

137쪽

a se .

Oh Tractatus L de Cultu SS.

S. LI. Deipara non concupisit esse Angularis.

λε Aria, licet singulari privilegio con-- ceperit de Spiritu Sancto, pepererit. Virgo, & eum quidem filium, qui simul

erat Deus & Dei filius, non tamen dicit cum Ρharisaeo: Gratias tibi ago, quia non sum sicuti caeterae mulieres, quae, si con-Luc: M II-cipiunt, concipiunt aestu libidinis; si pariunt, pariunt & in doloribus & in sordiabus; H Virgines sunt, matres non sunt; aut si sunt matres, nec sunt Virgines, nec Deiparae. Non in his excellentiis phari- faica sibi superbia complacet, nec illas amat, quia ad suam, sed quia spectabant ad Dei gloriam. Hinc leges purgationis subit, se aequans mulieribus, quae proleSLucr suas concipiunt in peccatis, & pariunt in sordibus. Magnificat quidem anima ejuS Dominum, exultat θiritus Dus in Deo salutari ejus, nempe, quia fecerat illi magna qui potens en et verum non ideo praecipue magniscat Dominum, quia ei fecerat, quod ulli nec cerat, nec faciet unquam: in tam singulari & eminenti honore, non suum, sea unius Dei attendit honorem. Pha

138쪽

Pharisaeus amabat virtutes, non quia illis Deo subdebatur, sed quia illae eum caeteris hominibus praeferesant: Virgo' non amat sua privilegia, quia illis caeteros homines excellit: hoc enim esset non bono communi, sed quod proprium est ambitiosorum suo privato bono gaude re. Quid ergo amat in suis privilegiis Dei erga se misericordiam. Quid in virtutibus p um erga Deum obsequium,suam subjectionem. AEstimat se a Deo magnia ficatam , non quia caro ejus pepererat Christi carnem', 1ed quia fecit voluntatem Patris. Reputat se inde selicem , quia Verbum Dei custodit, non quia in ipsa Verbum Dei caro factum est, & habitavit in nobis. Agnoscit quod sibi materna propinquitas nihil profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset; sic ti fratribus Chri 'i, id est, secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt , nihil profuit illa cognatio. In hoc ergo Maria se reputat felicem,quia Deum

suum cognoscit & amate hoc est enim ejus verbum custodire, eum cognoscendo amare, & amando ejus voluntatem adimplere. In hac cognitione & amore Deia parae beatitudo collocata est. Nec enim

139쪽

s ractatus I. de Cultu Ss.

aliud Virginis summum bonum , quam

hominum reliquorum. Non ergo in co gnatione aut maternitate quae carnis &sexus appendices sunt; sed in cognitione& amore Dei, quae sunt mentis opera tiones, perfectissimae Virginis est summa felicitas.

S. LXII.

Visgo fuit Dei GMater dignissim

quia aeternae veritati adhaesit temper. Q Ui ergo Deipara non singulari suo

privilegio, scilicet Virginea matern late, sed communi bono, nempe cognitione & amore Dei, maxime, vel 'Otius, unice delectata est, inde vel maxime agno scitur Christi sui esse mater den marsublimillimam enim Deiparae maternita' tis dignitatem in seipsa agnoscere, & ta men eam mente transcendere , ut sola aeterna & incommutabili veritate , quae omnibus casta, omnibus integra est, per fruaturiargumentum est charitatis prorstris de*catissimae sive purissimae ; qualis certα non fuit nec in Angelorum primo, nec inprimis hom nibus , qui, ut aspexerunt suum

140쪽

U B. Virginis ΜARIAE. 's

suum primatum sive conditionis excellentiam , ejus amore & delectatione capti simi, & omnis boni fontem Deum suum deseruerunt. Non haeret Deipara in co templatione suo maternitatis ; ad gra diora ascendit: haerct mens ejus in Deo ejus, exultat Spiritus ejus in Deo salutari ejus, non vero in carnis ejus eminentissima dignitate. Tam ingentis animi mater decebat Dei filium.

S. LIII.

Quid ΜAR1Ain filio suo praecipui

dilexerit δ

D orro hunc suum filium non ideo pacipue dilexit Maria, quia ejus caro de

sua carne propagata est. Nam Madde otio etiam in pecoribus invenitur. Scitu ΑΨ: Sermistos paseres-hirundines, quemadmodum Α- nter dbligant conjuges, simul ova fovea t, simia hiati,s pullos nutriant, grata quadam in naturali mund. bonitate, nusta cogitata mercede. Non enim dicit passer: nutriam filios mens, ut, cum sinuero, pascant me. Nihil horum cogitat, gratis amat, ratis pascit, assectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Dilexit

δέ ria filium, sicut se ipsam: dilexit --

SEARCH

MENU NAVIGATION