Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

6 Tractatus I. de Culta S s.

Augummis. Deinde Ecclesia diligentius

expendens Sanctorum sensum de sanctit te Maria , in Concilio Tridentim tenet eam speciali privilegio vitam ab omni a ctuali, etiam veniali peccato vixisse exem c. piam. Si quu hominem semel tu votum, dixerit & c. pose in tota vita peccata omnia,

etιam venialia vitare, nisi exsteciali Dei privilegio , quemadmodum in beata Virgine Maria tenet Ecclesia, anathema sit. Quam ob causam Mariae hoc concessum privilegium, nisi, ut ait August. , propter honorem Domini, sive nisi ut foret digna Domini Mater Z unde etiam mihi persuadeo, quod . Angelus, quando salutavitgotia plenam, locutus fuerit de tanta plenitudine gratiae, quae se ipsam effuderit,ut eam sanctificaret, ad omnes motus mentis & cordis, ad onmia verba & opera, quae ad istud usque momentum, quo Angelus loquebatur,eXIV.ma processerant, & quae deinceps ab illa procederent. Quare etiam, quando Angelus illi dixit : Dominus tecum.

puto perinde filisse, ac si diceret: Dominus tecum in utero,ut te sanctificaret: Dominus tecum in infantia, ut illi te ipsam intemplo osterres. Dominus tecum in pueritia , ut nihil pueriliter gereres: Dominus

tecum

92쪽

Deum in juventute tua, ut crescentibus annis suus in te crescat & amor: Dominustem in omni tempore, tecum in omni loco, tremn in omni opere, ut eum ubi-ue & in omnibus magnifices, in illo emper & ubique exultet spiritus tuus.

: EA diversa gratiae plenitudo.

U T quamvis illa vox, plenus, non sem per eam denotet gratiae plenitudinem, quae totam vitam & totius vitae studia, c natus , verba & opera sanctificet; tamen aliquando in ista accipitur amplitudine. Quando Stephaaeus de ibitur filisse ρυ- Ast; 6, s. syde in Spiritu Sancto, sermo non est de tanta fidei & Spiritus Sancti plenit dine , quae omnia vitae ejus momenta, omnes ejus cogitationes & operationes peccato exemerit, scd quae ipsum post delapsum in se Spiritum Sanctum a lapsibus gravioribus pinervaverit. Dum vero de christo dicit Euangelista et vidimus eum Jom.I . uasi unigenitum a Patre , plenum gratiaveritatis, tanta exprimitur plenitudo, quae se ipsam propagaverit ad omnia ejus vitae

93쪽

8 Tractatus I. de Cultu Ss.

momenta, ad omnes cordis motiones, ad omnes oculorum nutus , ad omnes Omnium sensium perceptiones, ad omnem ejus laborem & quietem. Unde docent Theologi, quod nulla fuerit aut cogitatio aut, aetio Chrim, quae non fuerit infiniti pretii sive meriti, & quae non fuerit fons gratiarum ac veritatis, de cujus fontis plenitudine acciperemus omnes gratiamia

me cogitandi, appetendi, loquendi , α agendi.

S. XXIX. Gratiae plenitudo, quae in MARI A c lebratur , extendit se ad omnes ejus affectus S opera.

D Orro cum Ecclesia teneat Mariam omnis peccati, etiam venialis vitam vixisse expertem, necesse est, ut etiam ejus gratiae plenitudo sese extenderit ad omnes ejus operationes, easque sanctim caverit & Deo consecraverit. Nam sine gratia, vel operante ut velimus, vel co perante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. Si ergo Maria fuit expers peccati venialis, uti tenet Eccle-

94쪽

S B. Virginis MARIAE. 40

sia; necesse etiam est ut fateamur plenia tudinem gratiae . quam in ea depridicat Angelus , in omnes ejus voluntates &opera influxisse , & Dominum ita fuisse

cum illa, ut semper mentem ejus suo lumine illustraverit ne unquam peccaret ex

ignorantia ; & ejus voluntatem ita suo spiritu accenderit, ut semper in illa fuerit delectatio & dilectio summi illius atque incommutabilis boni , neque etiam illi ullo momento quicquam libuerit nisi quod Deo suo placuit. Itaque gratiae plenitudo & cum Deo co tinctio, quas in Matria veneratur Angelus , dum dicit: Ave gratia plena, Dominus tecum intellia Mndae sunt de tanta gratiae plenitudine &tam indivulsa cum Deo conjunctione , ut omnes Mariae cogitationes & opera sanctificaverint, in Dei gloriam rotulerint, dc officio & fine reddiderint perfecta. Atque lisc dicta sunto de ea plenitudine gratiae, qua Deus primo corpus & aniamam beatae Virginis pr*paravit,ut dignum filii sui habitaculum effici mereretur.

g. XXX.

95쪽

ςo Tractatus I. de Castu SS. S. XXX.

euos GDeus elegit ad grandia munia, eos paulatim ad illapraeparat.

Icuti autem Deus eligens beatam Vir ' in ginem,ut filii sit esset digna mater, ejus animam ab ipsa illius infantia, imo abutero & in utero sua gratia privenit, &incessabili suae lucis & amoris illustratione perfudit, & semper magis magisque de

coravit r ita quoque consuevit divina providentia eos, quos eligit ad ossicia, quae line excellenti gratia non possunt recte

administrari, prius praeparare & suis donis instruere, ut piparatis & instructis deinde dignitates & ossicia conferat. Nonne quia 'sem praedestinaverat, ut suum populum educeret ex AEgypto tuasque illi leges

promulgaret, prius totis octoginta annis Are 7. 21. eum tanto muneri praeparavit λ Nonne il-

Ium primo instruxit in omni sapientia AEgyptiorum Z Nonne illum primo pote tem reddidit in verbis & operibus Θ Non ne illi prius contulit tantam fidem, ut se Heta: Ir. negaret esse filium Pharaonis & eligeret x - magis acto cum populo Dei, quam tem poralis

96쪽

U B. Virginio MARIAE.

poralis peccati habere jucunditatem, &majores divitias aestimaret thesauro AEgyptiorum improperium Chriali ρ Nonne ut in dignum populi Dei ducem, divinae voluntatis interpretem, summaeque M est tis evaderet sacerdotem, deposito princi patu in deserto quadraginta annis egitὸ sed quid λ opilionem agens atque ita quadra sinta annorum humili servitute disponiatur, ut quadraginta annivine fastu gerat saccrdotium ac principatum. Nonne Sa snuel electaeis a Deo , ut aliquando loco Heli Judicaret populum Dei, nascitur ex natre Sancta λ Nonne infans Deo esse tur & manet in templo λ Nonne adhuc puer divinis revelationibus tam copiose illustratur , ut cognosceret totus Israel quod fidelis Samuel esset Propheta Domini Nonne ipse Dominus ut duo decim e suis Discipulis redderet aptos orbis Magistros, totis tribus annis illos in suo tenuit contubernio, suis instruxit sermonibus, excitavit exemplis λ Nonne

post resurrectionem per quadraginta dies apparens illis loquebatur de regno Dei Nonne post ascensionem fuerunt perse

verantes in Oratione usque dum accipe

rent spiritum Sanctum, eoque accepto ad

D a suam

97쪽

s r. Tractatus I. de Cultu SS.

suam ipsorum aliorumque salutem divini verbi fierent Prqcones, Gentium Din res ac orbis Magistri λ Hic ordo divinet providentiae, ut, quos ad grandia destinat, misericors paulatim pr paret. Qui hoc neglecto ordine sacerdotium ambiunt, &ante fiunt Magistri, quem fuere discipuli,

.& vix ullo argumento de divina erga se gratia edocti ministerium reconciliationis .audent usurpare, merito timere debent se ad istud munit non esse divinitus electos, nec istas consecuturos gratias, sine quibus tantum munus digne non exercetur: sibi aliter persuadere, quid est hoc, ut cum -In cap. 3. Gregorio loquar, Nisi de ordinatisima Dei lib. pram imisericordia inordinate confidere ξ Hunc Au ' divinae misericordiae ordinem prae oculis habuit Concilium Tridentinum quando se

Seg. 6. de xit, ut ad Ecclesiarum regimen,onus A A ο-- gelicis humeris formidandum,assumantur, G p. pr mρ maxime digni fuerint, quorumquς prior vita ac omnis aetas a puerilibus e

ordiis usque ad persectiorcs annos per disciplinae munera Ecclesiasticae laudabilia

ter acta testimonium prebeant, quique eos tanto muneri testentur esse pares. Sicuti

ergo Maria, ut digna fieret Dei mater, ad

hoc per totam vitam fuit disposita, ita, ut dignus

98쪽

dignus quis sat sacerdos vel etiam presbyter, providendum eu, quemadmodum loquitur Pontificale Romanum , ut caelestis In ordina- sopientia, probi mores in diuturna justitu e re o Fematio ad id electos commendent. '

g. XXXI. agna astynitas inter MARIAE , S sacerdotum incium.

Ion difficulter hoc illi admittent, qui

advertent esse magnam affinitatem in- . ter Mariae & sacerdotum officium: virgo Christum concepit, gessit in uterosae perit mundo, tulit brachio, pavit uberissus. Exsacerdotum ore, si fas est ita loqui, nasci tur quotidie Christas, ipsi illum suis manibus attrectant, ipsi seipsos & fideles illo nutriunt, ipsi eum suo pectore tenent inclusum; ubi ergo tanta sacerdotum cum Maria in munere conjunctio , ibidem etiam sit in praeparatione ad tantum m nus nonnulla conjunctio. Hqc discant sacerdotes ex Mariae pr paratione , qua exculta suit, ut fieret digna Domini sui

mater.

g. XXXII.

99쪽

Tractatus I. de Cultu SS. S. XXXII. Onet omnes Christianos Sanctimonia MARIAE , uislata criminiabus liberi

F X illa autem ejus tam persecta morum sanctimonia, ut nequidem venialiter peccaverit, discant Christiani omnes, tam laici quam Ecclesiastici, seipsos saltem acriminibus compescere, & continuata ab eis libertate aliquo usque imitari Virginis Sanctimoniam ab omni nevo peccati, etiam minimi prorsus liberrimam. Hic a criminibus exemptio est primus libertatis a LAI. gradus. Prima libertas es , inquit Augu-

εν δε ρο- , carere criminibus... Sicut est homi cidium, adulterium, aliqua immunditia somnicationis , furtum, fraus ,sacrileoum, in caetera huyusmodi. Cum caeperit ea non habere homo debet autem non habere omnis Cis

stianus homo inclis caput erigere ad libemtatem. Non posuitius Mariam imitari libertate a peceatis venialibus, sed imitemur eam libertate a criminibus; nam illa non habere debet omnis Christianus homo. Quod si ea committat, quantumvis

. . . .

100쪽

exteriora frequentet pietatis ossicia; qua tumvis ceremonijs ac ritibus Deum Deique matrem satagat honorare; quantum vis assiduus sit in Missis audiendis; quantumvis liberalis ad eleemosynas distribuendas; quantumvis diligens in obser vatione Feuorum; nihilominus non erit amplius bonae spei Christianus. Nam nihil verius ista ejusdem Augustini sententia: Serm is. talia namque crimina sive peccata mose de verbutalia non facit bonorii in bona let cir pianui, sed illa sola, quae quotidiano orationis penicuti terguntur. Nihil certius illis facobi Jaesit i.

Verbis : quicumque totam legem semo IO.rit, offendat autem in uno,fac in eu omnium reus. Oes enim dixerit: non machaberis. Dixit'non occides. Γuod si non mae aberis , occides autem , factus es transgressor legis. Nihil indubitatius apud Christia num hac Dannis sententia: uui natus ex 'w.cap. ex Deo, non peccat, nempe fornicatione, S.I8. pollutione , immunditia, non peccatebrietate, non invidiosis detractionibus,

non calumniis. Haec omnino non committit, qui natus ex Deo suetrit, non suturus, inquit Tertullianus, Dei filius si admi- De ps orarserit. Et si non futurus Dei filius, nec ' mansurus Virginis filius , nam uti filii

SEARCH

MENU NAVIGATION