Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

-46 Tractatus I. de Cultu SS.. y g. XL. In humilitate Μ A RI AE nihil turbidum.'

TUrbatur quidem ejus humilitas, dum audit : Ave gratia plena, Dom nustecum: verum ista turbatio non ejus mentem confudit sed permovit, ut sapientius Luc: a: expenderet, qualis et et ista salutatio. Dum ait Prosper, quod in vera humilitate nihil sit turbidum, loquitur de turbatione quae mentem. obscurat, consilia procipitat, Ioquendi & agendi ordinem confundit; talis turbatio in superbis & pusillanimiabus tunc nasci solet, quando aut repre henduntur, aut parvi nunt, aut quando pericula aut eorum vitae, aut famae, aut opibus imminent. Non turbatur Virgo,

dum in nuptiis Canae Galillae supplicans Filio ab illo quasi repulsa & contempta Joan: χ: q. audit: ut id mihi in tibi mulier λ quinimo tunc mente & animo tranquillillima, &gloriae Filii sui omnino intenta hanc suis lupplicibus legem fixit: uuaecumque dixerit vobis Iesin meus, facite. Quare pu tas non turbatur hoc Filii responso λ non turbatur, quia in vera humilitate nihil tum bidum :

112쪽

ω B. Virginis ΜARIAE. 67

tidum : humilis non refugit, sed amat humiliationem, &, dum illi, quod amat, accidit, potius laetatur. Turbamur nos ad verbum minus urbanum, turbamur ad reprehensiones, turbamur ad opprobria, in quantum superbi sumus. Nihil enim verius hoc effato: non erubescit vultus, nisi superbi. Si ergo amemus mentis con stantiam & cordis tranquillitatem, disca mus exemplo Virginis esse humiles, nam in humilitate nihil eLε turbidum.

g. XLI. In humilitate Deiparae nihil in-

'uietum. T Eluti nihil in ea turbidum o ita quo que nihil in ea inquietum. Datur mandatum Iosepho, ut accipiat puerum Mati: 1:13 ac matrem ejus, ac fugiat in AEgyptum. O quam quieto corde hoc Maria audit priceptumi non quaerit inquieta curiositate, unde vivam in exilio pauper, an ibi vel stabulum inveniam, aut quamdiu mi hi erit exulandum Nihil istorum quaerit, , sed devotissima Domini Ancilla memor

voti sui, sat mihi sw-dum verbum tuum, E α quie

113쪽

68 Tractatus I. de Cultu Ss.

quietissima mente proficiscitur ad Angeli verbum. Non interrogat inquieta sciendi prurigine: cur Salvator mundi indiges Josepho quasi Salvatore, ut eum Herodia Dis machinationibus eripiat Θ Humillima Virgo non scrutatrix , sed adoratrix est Mnestatis. Non dijudicat judicia divinae providentiae, sed illis simplex obedit. Dc- testatur illud inquietum & superbum Serpentis , cur praecepit vobis Dein λ Dicit

Deo suo cum Davide , omnia mandata, tua aequisas. Non cupio scire , cur prece

peris, sed quid prsceperis. Non rationem mandati tui posco , quia me Ancillam agnosco, cui debet sufficere scire quid pra cipias, tametsi ignoret, cur praecipias. Virgo in exilio constituta non urgetur in quieto redeundi desiderio : manet ibi mente placidissima donec audiat Ioseph:

Gorge in accipe puerum ac matrem Uus

vade in terram Israel, defunciti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Totis triginta annis Virginis Jesus manet in sui put titii patris officina mundo incognituS,uondicit Maria, Iesu, ut dicebant superbi fratres Bus, manifesta te ipsum mundo; verum imperturbata tranquillitate expectat donec veniat hora Dus. Mortuo Iesu

omnes

114쪽

S B. Virginis MARIAE. 69

omnes Discipuli sunt anxii & inquieti ripsa toto tempore, quo erat in sepulchro,

tam certa erat de futura ejus resurrectio

ne, ac si jam videret redivivum. Et cum resurrcxisset Iesin, non discurrit cum feminis & Discipulis, ut videat Jesum; illum in suo secessu quieta adorat, & amat, illoque fruitur placidissima charitate. Non visitatur corporali ejus pr sentia, congaudet aliis, quibus iste lavor impenditur:

sufficit Mariae Jesum suum pollidere in

corde suo , in mente sua, & Virgo tota spiritualis spirituali amplexu contenta est. Et merito Virgos piens illo contenta es, nam corporalis amplexus non potest este diutumus, spiritualis potest esse indeficienS.. Optimam ergo partem elegisti

Maria, quae non auferetur a te in aeter

num. Te non visitat Iesus tuus per inter valla, sed semper tecum est. Discipulis adhuc carnalibus suae carnis impendit solatium , ut paulatim ipsos ad puriorem provehat amorem; tibi ipsis Angelis puriori p sens est uti verbum Patris, ut jam non solum verum sit dicere: Verbum' erat apud Deum, sed etiam liceat predi care: Verbum erat , est & semper erit apud Matrem. Bene ergo mane S quieta,

E a qui

115쪽

ro Tractatus I. de Cultu SS.

quia is semper in te quiescit, qui est pax nostra. Et ille semper in te quiescit, quia tam ipse, quam Spiritus ejus quiestit 1 Fer humilem. Perversi fili) Adam inquieti

estis, quia vos cruciat ambitio: inquieti estis, quia vos vexat sciendi libido: inquieti estis, quia vos torquet auri cupiditas: inquieti estis in prosperis mundi , quia mundana prosperitas non tam satiat quam proritat libidineris: Inquicti estis in ad versis, quia superbia est adversitatis impatiens : ubique inquieti estis, dum ubique inordinati estis. Inordinata enim inquieta simi; ordinata quiestunt. Ordina te sub Deo tuo, illi te ipsum committe regen dum , sub illo sis humilis, & eris quietus, In humilitate enim nihil eΠ inquietum.

g. X LII. In humilitate Deiparae nihil vile

D Oreo sicuti in humilitate nihil e 3 inquietum ta in humilitate nihil αἱ tale: Si

quidem vera humilitas conjuncta est ma gnanimitati. Qui amant hominum aestima- 'tionem, qui potentum ambiunt favore. t

116쪽

SB. Virginis MARIAE. 7 I

sunt animi abjecti; nam timent quicquid

illis id quod amant, potest eripere.Ioannes Baptista non timet Herodem quia prae ansem magnitudine famam, gratiam Princiapis , ipsamque contemnit vitam; nihil ipsi grande, nisi quod aeternum i nihil ipsi pretiosum quam quod invito auferri non potest. Pusilli sunt & viles animae, quae moritura & peritura diligunt, quae famae vani late & temporalis gloriae typho delectantur et tales animae cedunt illis, a quibus, sibi damna timent inferri. Humilis vero magnus est, quia contemnens mundi bona & gloriam, non habet in mundo, quod metuati Reprehendit Ioannes Herodem, quia nihil reputat Herodem sibi poste auferre. Herodes forsan illi poterat auferre aestimationem, sed si ita expediat divinae gloria gaudet Ioannes jactura famae: pote rat auferre corporis libertatem ; illam parui facit Ioannes, modo spiritu liber sit:

poterat eum in carceribus fame cruciare,

sed non timet Ioannes famem, quia Deus illi cibus est: poterat auferre vitam, sed

credit Ioannes, quod mortuus Vivet, &quod nulla sit mors timenda preter eam, qua animae vita Deus amittitur. Magnusessio Ioannes , quia humilis, quia non

in timet

117쪽

1 Tractatur I. de Cultu SS.

timet in mundo esse a editas. Excellentis animae erat Maria quia nihil creatum grande putabat e carnem& carnis appendices, & mundi gloriam, non pluris quam ianum, non plus quam sorem seni Himabat. Neque minori in pretio habet suum L m, quia illum videt in mundo paruulum, pauperem & ariemetum. Videt in illo aeternam Deitatis ma-jcstatem, quae sitblimior est, quam ut a mundi opibus, potentia & gloria ullum possit decus accipere. Et quamvis mariani corporis oculus nihil regium, nihil

altum, nihil videat in filio suo de Throni II idici splendore; attamen Mariae fidei oculus nihil videt in filio suo, quod Regi

seculorum, aeternae sapientiae, Omnipotenti vcibo, incommutabilibustitiae non maxi me convepiat,

MARIAE humilitas magnanima. Uemadmodum sapientia justitia

auro non emuntur, ita nec auro OPS

Dantur: nec eget pompis si culi ma)estas Io, qui omnia portat wrbo virtutis Dar

118쪽

& seipso magnus est, non vero per cre turas suas. Non requirit ergo Maria m. filio mundi bona, quia videt ipsum esse bonum omnis bossi. Et dum omnes ejus Iesu insultant, illum uti vilem contem nunt , illum uti reum condemnant, illum uti sedu flairem crucifigunt: ipsa omnium contemnit Judicia, ipsa omnes stultos aestia mat. Et veritati,filio suo,firmissime innixa judicum ejus condemnat iniquitatem , &, sicuti, loquitur Divus Paulinus , Sancia si perbia vituperat, quae ipsi venerantur, &adorat, quem ipsi blasphemant, divinaque quadam singularitate se ab omnium stu-iliis & moribus separat, ut uni Deo suo,

aeternae sapientiae & veritati incommuta bili subdita hqreat. Divine ergo ait Bem Serint iam nardus agens de Mariae humilitate. Agit mode a fhoc, nimirum in cordibus etesiorum, gratia se praerogativa divinae, ut eos nec humilitas pusillanimes faciat, nec magnanimitis, arrogantes e magis autem cooperentur sibi, ut non solum nuda ex magnanimitate subintret elatio, sed hinc maxime provehatur humilia is , ut inveniantur eo amplius timorati tam largitori munerum non ingrati; ac vicisi sex occasione humilitatis pusillanimitas nuda

subrepat, sed quo minin desua quisque vel tu

119쪽

Tractatus I. de Cultu Ss.

minimis praesumere cinsuevit , eo amplius etiam in magnis qui frue de divina virtute confidat. De hac virtute magnanima con

fidit Maria, quando sui unius 3udicium omnium pretulit judichs, etiam Apostolorum, qui mortuo Christo fidem noscuntur perdidisse. Veri humiles honorant homines , sed post D cum & propter Deum; unde , quando homines ipsos suorum

errorum volunt esse sequaces, tunc sancta superbia homines contemnunt, Juna It sicci: q. 27. lud sapientis : Ne reverearis proximum in

casu siιo. Veri humiles offendere homines timent, sed infinities magis timent offendere veritatem, sis que conscientiae' vulnus inferre. Veri humiles semperau-Eccl: 4. 26. diunt istud sapientiae oraculum: Non a ripias faciem adversus faciem tuam , Ne adversu animam tuam mendacium. Et, ut verbo dicam, veri humiles seipsos hum liant, sed nunquam humiliant veritatem. mec fuit magnanima Virginis humilitas rNon reveretur Sacerdotes, non judices, non Reges, non Apostolos, dum priores Iesum morti sceleratissime addicunt, &dum alteri, quam de Iesu habuerant, fidem infeliciter perdunt. Reveretur ho

120쪽

reveretur homines, quando ipses jubet contemni. Depreciat seipsam Virgo h millima, sed nunquam depreciat verit tem. Fuit ergo tenacissima hujus prςcepti: Eccl:73.1 T. Noli e se humilis in sapientia tua, ne humi liatus instultitiamseducaris.

g. XLIV. Optandum ut regnet in Chrimanis magnanima Virginis hi militas.

T TTinam haec magnanima Virginis h militas sit in Christianisl multae feminae imagine Virginis auro & gemmis inclusa suum sinum adornant. Laudo illud, si id faciant, ut ejus vivant semper memores, ejusque exemplum sibi praefigant imitandum. Laudo illud, si id facian uti imagine castissimae Virginis suum pectus contra impuras muniant libidines. Laudo illud, si imago Virginis non semulat luxui, nec placeat, quia aurea, sed quia mariana. Verum magis laudo, si ist magnanima Virginis humilitas in Christianorum regnet pectoribus. si eligant si non conformare huic saeculo, sed sanct

se singularitate separare a saeculai Si se

SEARCH

MENU NAVIGATION