장음표시 사용
121쪽
non sinant vehi vel rapi damnato fluminex Ret: g. moris humani. Si non dicant, erimus nos quoque sicuti omnes gentes, pugnantes pro
. . honore nostro, malum pro malo reddentes, aeternorum incurii, praesentium caidi. Magis laudo, si non dicant: pol imus, si honor & saeculi leges velint, ut bibamus haustus aequales. Epulabimur splendide, si mos saeculi Jubeat, ut lauta instituamus convivia. Nihil dabimus pauperibus, si consuetudo & honor mundi
exigat ut celebremus nomen nostrum ,
studentes familis splendori. Magis laudosi sancta superbia nos perditis seculi moribus opponamus, & plus apud nos valeat veritatis,quam moris auectoritas.Tum,
tum crimus digni Virginis cultores.Tum, tum licebit de illius erga nos amore presumere . Amat illa lauJabilem superbiam visesa est . quae, ut Paulini verbis utar, huic mundoaa Aman- superbit, in contemnit hoc seculum, omni busque magnis ejus, dulcibus, ac seciosis abutitur , intenta caelestibus in praeceptis subjecta divinis. Illam vero pusillanimit tem, quae tam Vilis est, ut magis ex aliorum sententia quam sua vivat conscientia, Virgo sapientissima ubique detestatur: unde uatis oculis aspicit eas puellas , quae, ut
122쪽
ut stultarum puellarum sequantur m rem , sinum denudant, faciem cerussa, oculos st1bio adornant. Qui ergo magnanima humilitate V irginem studet imitari, eam execretur humilitaxem, quae humi- Paviiii lit humanam gratiam magis quam suam hi salutem curat, mendacii famula, veritatis
inimica , libertatis expers. .
S. XLV. Excedens Virginis charitas.
C Um non pauca modo disseruerimus de Virginis humil1tate , nunc agendum de Qus charitate, quae quam subli mis fusrit in Virgine, di)udicari poterit ex sensu , quo Angeli Chrissilum annuntiantis verba intellexit. Verba Angeli . hqc sunt. Ecce concipies in utero, in paries LM: I. 3F. filium . in vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus er filius Altissimi vocabitur,mdabit illi Dominus Deus sedem David Patris erus, in regnabit in domo Jacob in aeter num, , Regni ejus non erit finis. Pro mittitur illi F1lius, qui erit Salvator, sive Iesus, magnus, Altissimi Filius, donandus Davidico throno sive sede, regnaturus
123쪽
in domo Iacob in aeternum. In his verbia nihil terrenum, nihil fastuosum, nihil eo rum , quae alta sunt apud homines, Virgo
intellexit. In verbo, Salvator, non cogi lavit libertatem a mundi qrumnis, ab opprobriis , paupertate, & morte. In voce , magnus , nil sibi proposuit de Alexandrorum aut Caesarum magnitudine, qui fuere magni dccidendo homines , evertendo urbes, cxpilando Regna. In nomine, Altisnu Filius, nihil Dus menti obversa tum labit de altitudine, quae constat opum possessione, servorum caterva & clien
tum sequela. In verbis, Dabit illi Deus sedem David Patris eius , nihil tibi finxit de debellandis Philisthaeis, de e X Pugnandis Ammonitis, & exscindenda eorum
Regia; nihil de deliciis & pompis Salo
monicis. In vocibus, regnabit in domo I cob in aetemum , Regni ejus non erit
finis , nihil cogitavit de imperiis , quae
ferro firmantur & ferro vincuntur; quε que corporibus magis, quam animabus dominantur. Quare autem nil carnalis commodi, aut mundanae magnitudinis, terrestrisve imperii intellexit in verbis Angeli λ quia tam magna ejus erat anima, ut nullam altitudinem in terrenis Regnis, nullam
124쪽
nullam suffcientiam in terrenis opibus , nullam amplitudinem in mundi agnosteret imperiis. Nil V irgini altum in terr nis Regibus, quibus morbi & mors perinde ac caeteris hominibus dominantur equi non majorem habent potestatem, quam quod ipsi mortales alios mortales possunt occidere ; quod .etiam febris , quod seque malus fungus , quod magis . potest aer pestilens. Haec est ergo summa
Regum potestas, quod hoc possunt quod potest febris, quoa potest malus fungus , quod potest pestilentia. Nullam Virgo
in terrenis bonis agnoscit sufficientiam, quia cupiditatem non tam satiant quam proritant: quia videt, quod eis nec cicus visum, nec aeger salutem, nec stultus sapientiam, nec timidus magnanimitatem, nec mortalis emere possit immortalit tem vel etiam vitam diuturniorem. In imperiis non videt amplitudinem, quia homines & ipsa Regna moriuntur: quia is, quem plurimi timent, plurimos trumeat necine est: & quia is, qui plurima possidet, plurima potest perdere: & sicut
magna corpora morbis & vulneribus magis sunt obnoxia, ita ingentia regna
plurimis patent injuriis , & plerumque
125쪽
. mole ruunt sua. Quae ergo ibi amplitudo, ubi necesse est, ut timoribus angaris, id que eo magis, clito plura invito possunt auferri λ si cui ergo in terrenis opibus, regnis & imperiis, quq dam videatur incfles cientia, magnitudo di amplitudo, id facit coca cupiditas & qusdam fascinatio nugacitatis , quae , homini abscondens veram suam sublimitatem, magnitudinem& sufficientiam, rebus perituris ac momtalibus, nescio, quam affingit amplitudinem, abundantiam ac majestatem. Quia vero mundi cupiditas in Virgine , aut omnino suppressa, acti erat extincta, hinc nihil, quod non est aeternum & internum, grande agnoscebat.
S. XLVI. , In verbis Angeli CHRISTUM -- nuntiantis virgo nil sapit terre
Q Uare in verbis Angeli grandissima m
bi credens promitti, nil in illis terre num , nil intellexit periturum. Illa ergo sibi Angelum credidit polliceri, qu cha- ritati, non qui cupiditati magna videntur.
126쪽
Charitati vero nil magnum, nisi Deus rnil magnum, nisi animae & Spiritus Deo si1o per castissimum amorom adhaerentes, ει mundi opibus, gloria & imperiis minime indigentes , atque ideo mundanis omnibus superiores , tantoque magis mundanorum domini, quanto ab illorum cupiditate & indigentia magis ab soluti. Dum ergo Angelus Virgini dicit . eris
magnus'flius Altissimi, facit Virginis
charitas, ut sibi credat promitti filium, qui
Deo intime adherescens omnibus crea turis erit superior. Altissimum eum intelligit, qui, ut sit altus, non eget aut miniasterio aut subjectionc creaturarum; sicut egent Reges hujus mundi: unde etiam
eorum sublimitas non est nisi ab homini bus pendula, & mendicata sublimitas. Filium ergo Altissimi eum intelligit, qui est
filius ejus, qui mundum condidit, mundo minime egens. Et regnum filio suo promissum credit Virgo fore regnum chari tatis, hoc est, quo in illis regnabit anim bus, quae renunciant omnibus quae possident & quae omnia detrimentum faciunt;& arbitrantur ut stercora, ut Chriuum l criticiant. Quemadmodum enim regibus
127쪽
mundi serviunt homines per cupiditatem, qua temporalia bona, opes & honores ab illis consequi sperant; ita regi Christo ash rent Christiani per charitatem, quae terrena contemnens inhiat aeternis. Unde
vir eminentis ingenij reges saeculi apposite
vocat reges cupiditatis, Christum vero re gem charitatis, quod illis mortales terrenorum ambitione ac avaritia, huic sui subditi solo caelestium amore agglutinentur.
Virgo itaque in regno Chri ti non cogitat cupiditatis , sed charitatis imperium. Virgo audiens se parituram filium, qui erit salvator mundi, in verbo , salvator , non carnis sed mentis intelligit salutem: quod si etiam carnis intelligat salutem,
eam cogitat, quae a sanitate animae redu
dabit in corpus, ut illud afficiat immori Lib. 1. de litate. Immortalitas enim, in incorruptio DomChri- corporis, inquit Augustinus, de sanitate an μ' mi existis: sanit s autem animι , 6 firmi mme adhaererepotiori, hoc esε, incommutatili Deo. Cum vero etiam iis, qui sibi natura liter pares sunt, hoc est, hominibus Dominari assereat, intollerabilis omnino superbia eLE. Illum ergo salvatorem se credit Virgo p rituram , qui dirumpens cupiditatis vinc i , quibus terrenis rebus alligamur, dat, libe
128쪽
1ibertatem & sanitatem,qua firmissime a haerescimus potiori, hoc est, incommuta bili Deo.
Certissima veritas est, auod Virgo iuverbis i Angeli nilabjectum Sstariturum egitavit. Q Uod autem Virgo Angeli verba hoe
spirituali sensit intellexerit, non so lum pia est praesumptio, sed certissima veritas. Nam si credidisset sibi promitti Glium, qui in hac temporali vita amiseriis
libertatem suis sequacibus foret concessurus, terrenamque celseudinem; & vastissimum ac superbum possideret imperium , se ab Angelo deceptam conquereretur, quando repulla a diversoriis, eum parit in proepio: quando cum illo fligit in AEgyp tum: quando redux in Israel vivit pauper rima cum Ipsu pauperrimo: &, praesertim, quando eum videt in cruce morientem 'di a morte quas superatum: & quando , . illo jam sedente ad dexteram Patris , ipsi. . dhuc pere inatur in mundo; ac toties novo doloris gladio transverberatur, qu F a ries
129쪽
ties ea non ignorante Apostoli, aliique filii ejus Discipuli, aut includuntur carceribus, aut extenduntur eculeis, aut lapidiabus obruuntur, aut gladiis detruncantur.
Verum in his omnibus miseriis nihil credit A ngelicae pollicitationi esse adversum. Se reputat a Iesm suo esse liberatam, quia in stabuli paupertate atque angustiis men te liberrima cani degustat delicias. Non querula est in exilii molestia, quia ubique habitat in adjutorio Altissimi.
S. XLVIII. Virgo judicat CHRIsTUM assumpsisse apparatum novo Tenamento,
quod revelabat , maxime com' gruum. N Ihil abjectum, nihil infirmum, nihil non Altissimi filio dignissimum videt in fasciis Iesu, in ejus fame ac siti, laboriabus & cruciatibus, caeterisque aerumnis.
Nam intelligebat Virgo sapientissima ista paupertatis, exilii, injuriarum, & tandem Ignominiosa mortis tormenta decere Glium suum, qui veniebat novum Test mentian, sive gratiam spiritualem, quae
130쪽
ante ejus adventum paucis Patriarchis &Prophetis nota fuerat , manifestaturus omnibus gcntibus: ne quisquam Dominum nisi gratis coleret, non visibilia prae nita servitutis suae &prssentis vitae felicitatem , sed solam vitam aetornam, in qua ipso Deo frueretur, ab illo desiderans. Ut ergo huic ossicio congruum apparatum assumeret, intus fuit plenus gratia & vcri tate , foris saturatus opprobriis, hominum novissimus , imo vermis & non homo.
D Itaque, ut cum Augustino loquar, novum De ore is Testamentum haereditatis sempiternae in se ἀμis manifestans , in quo renovatus homo , -
D per gratiam Dei ageret novam Vitam, is hoc est,uitam Spiritalem; ut vetus osten rideret primum, in quo carnalis populus,, agens hominem veterem, exceptis paucis intelligentibus Patriarchis & Pro- Aphetis, S nonnullis latentibus sanctis, is carnaliter vivens, carnalia praemia desi riderabat a Domino Deo, & in figurari spiritualium bonorum accipiebat. O- mnia ergo bona terrena contempsitis homo factus, Dominus Iriuus, ut con- D temnenda monstraret; & omnia terrena
se mala sustinuit, quae sustinenda praecipio obat, ut neque in illis queretur felicitas,
