Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

Non solis Judaeis illud vitio dandum, quod , dum negligerent majoxa legis

mandata , nihilominus de minoribus, quae sibi servare videbantur, plus aequo pr sumerent. Magnam spem divinae erga te benevolentiae constituebant Judei in Circumcisione,in propinquitate Abrahae,

in Sacrificiis, in Templo tuo , in jejuniis,

in Decimis, aliisque externis ceremoniis, quibus sic credebant de Deo bene mereri : ut hanc illorum fiduciam leverteret Deus, nunc illis exprobrat, quod omnis Jerem; '- domus Israel incircumcisi essent corde, unc, , - quod Pater illorum esset Amorrhaeas, in φ, 'ρ mater Cethaea. Nunc, quod sibi frui in Isaia i: I3. sacrificium offerrent: incensum esset sibi abominatio: neomeniam, Q sabbatum, in se Jζrζm: I. invitates alias non ferret. Nunc ait: nolite considere in verbis mendacii, dicentes: templum Domini, templum domini, templum, Domini est. Nunc, ut confundat vanam illorum de jejunio fiduciam, illis cxprobrat dicens: ecce in die jeiunii vestri inumnitur voluntas vestra, in omnes debitores ventros repetitis. Nunc illis inde damnationem minatur, unde maxime se contra damna Mai . t tionem securos putabant: vae vobis,inquit, i Τ Scribae in Phari3aei hypocritae, quι decima se iis Isa: S:

152쪽

tis mentiam, Anethum, cyminum:

CV reliquintis, quae graviora sunt legis, judicium , misericordiam CVMem. Haec oportuit facere, non omittere. His aliisque verbis perstringit Deus per ver sam Judaeorum de rebus externis fidu

ciam.

S. LIX.

Est quoque in Christianis.

QVam autem Christiani non sint immunes ab isto vitio, imo quanta multitudo Christianorum illo peritura sit, o stendit Christus : tum Parabola de virginibus fatuis, quae de corporis puritate praesumentes, audent dicerer Domine Domnne aperi nobis: sed respondetur illis: Amm dico vobis, nescio s. Hoc audiunt, quia dcstitutae sanctimonia charitatis praelamysorum de decore castitatis. Tum parab la de nuptiis, e quibus unus ligatis maniabus in pedibus ejicitur in tenebras exuri res, non quia deerat exterior apparatus, sed quia deerat interior vestis charitatis. Tum terribili illa sententia : nescio vos, unde sitis : discedite a me omnes.operarii iniquitatis. Quam sententiam Christus in iulos

153쪽

I. R. c.

los vibrat, qui non contendentes intrare per anginam portam , suae saluti bene consultum putant, quia manducant &bibunt corpus Domini, & quia in plateis suis eum audiunt docentem. Tum etiam istis verbis terrore plenissimis : nu rur novi vos, obscedite a me, qui operamini in quitatem ; quae verba Christus pronunci bit contra illos , qui fidentes externis quibusdam officiis dicent, quasi re bene

gesta: Domine, Domine, nonne in suomine ιuo prophetavimus,'in nomine tuo daemonia vecimus,'in nomine tuo virtutes multas fecimus Θ Tum tandem illis disertis si mis, sed tremendis verbis: Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in Regnum alorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis ea, ipse intrabit in

Regnum caelorum.

Nec his solummodo Christi ve misconstat plurimos de legis cortice nimium praestimere; idem ex Apostololo manise itum. Nonne ait A postolusὸ quod in novissimis diebus in stabunt tempora periculosa rerunt homines si V os amantes, cupidi, elati , superbi, blasphemi, parentibus non obedia entes, ingrati, scelesti ,sine affectione, fine

pace, criminatores, incontinentes, immites,

sine

154쪽

ω B. Virginis ΜARIIS. I '

sine benignitate , proditores, protervi, tum di, voluptatum magis amatores quam Dei: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Putatisne quod hi,

quos tam horrendis coloribus depingit Apostolus, seipsos tales habuerint λ minime : nam habentes speciem pietatis, sibi etiaam persuaserunt, quod ejus virtutem pos

S. LX. Hoc vitium quoque in Gero.

ter ipsos Sacrorum ministros tam militi erant, qui suo ministerio turpissime abutebantur , existimantes quaslum I Tim: et se pietatem, ut non fuerit veritus de illis s. Apostolus scribere, quod omnes quaererent γη sua sunt,qnon quae Iesu Christi. Si ta- Phu: et: a Iomen Apostolus istos quaerentes, quae sua sunt, & non quae Jesu Chri , interrogasset,num quae Iesu sunt quaererentὸ co stanter asseruissent se neglectis suis commodis quaerere ea, quae sunt Iesu Chrinti. Ait alicubi S. Gregorius, quod Cives BD L- 7. Robylonis, hoc est damnandi, gerant minLI'. miscis steria Civium cslestis Hierusalem eum qui- ,' ''dam in pravis moribus es nati, locum san

155쪽

x io Tractatus Ι. de Casta SS.

m honoris tenent, atque in ipsis, quae benes cera videntur, propriam laudem quaerunt

aliud quam C es Babylonia super Hierusalem angarias absolvunt Θ isti tamen Babylonici, cum in sancto ministerio constituti sunt, plerumque se putant uni divinae gloriet servire, & suo ministerio parem possidere sanctitatem.

S. L X I. Est etiam in Religiosi.

haec de exterioribus presumptio in Clero solummodo, verum etiam in illis reperitur, qui in sicco voluntantur; qui mundi opibus publice renunciarunt qui paupertatem & improperium Christi praetulerunt mundi opibus. Hanc prae-ώ- 1. sumptionem in viris perfectionem Evan- semiser in gelicam professis, cxpertus fuerat Besequando exponens illud Joelis, Coma .El. , wrtimini μου me in toto eorde veniso, ait: se Atres,si dixisset:convertimini,nihil addens, Messet vobis forsitan liberum respondere: isfactum estuam aliudpropone mandatum. l Nunc autem spiritualis ut audio conve issionis, nos admonet, quae non una die

156쪽

ω B. Virginis ΜARIAE. I I t

ri perficitur; utinam vel in omni vita, qua ,, degimus in hoc corpore, valeat consum- is marit corporis namque conversio,si solais fuerit, nuIIa erit: forma siquidem conis versionis est ista, non veritas, vacuamis virtute gerens speciem pietatis. Miser ,, homo, qui totus pergens in ea, quae fo- is ris sunt, di ignarus interiorum suorum,

o Putans aliquid se esse cum nihil sit,ipse sese leducit. Sicut aqua effusus sum ait Psal pial: M. si mista in persona hominis hujuscemodi is & dispersa sunt omnia ossa mea. Et a-- lius quidam Propheta : comederunt, Ost: is inquit, alieni robur Rus, & ignoravit. Exteriorem quippe superficiem intuens, si salva sibi omnia suspicatur, non sentiensis vermem occultum, qui interiora cor is radit. Manet tonsura , vestis necdum se mutata est, jejuniorum regula custo-

seditur, statutis Psallitur horis, sed coris longe cst a me, dicit Dominus. Attendeis solerter quid diligas, quid metuas: uno de gaudeas, aut contristeris: & sub ha- is bitu Religionis animum saecularem, subis pannis conversionis, invenies cor per-μ Versum.

157쪽

111 Tractatus 1. de Castu M. - S. L X I I. Plurimi Chrsiani abutuntur signo

Crucis nimium illi dentes. JU Ec solum de istis Monasticis obse

vantiis multi vane praesumunt. Infinitus Christianorum numeruS magnam

spem ponit in usu signi Crucis; quod a citant, Conseantinum illo hostes superasse, plurimos sanctos ill0 cur se morbos, fugasse Daemones,/superasse tentationes. Verum quam sancta, quam sapiens Con- . nantini 3c aliorum de Cruce fiducia, tam stulta est plurimorum Christianorum de Crucis signo prssumptio: Magna res enε, s. i. 11s. inquit Augustinus in um Christi in ciuide tempore. Chriin , in ideo de isto tam pretioso signa suis res magna inpretipsa signari debet:quid enim prodeLE, si ae annulo aureo stillum D cias , in putidas paleas intus recondas p

uid prodes ε, Asignum Christi in fronte Gre:

ore gestamus, in intus in anima peccata Crerimina recondimus Θ multi enim, dum ad furtum aut adulterium vadunt, si sedem impegerint, signant se, γ' tamen de malo opere non revocant se: in nesciunt miseri, uia includunt in se magis Damones, quam

158쪽

Meludunt. Et alibi egregie idem Au' Augserm g Fimis : signum ipsum, inquit , Crucis a. O. de d/in fronte portamus, qui istud intelligimus. V - ω' Hoc dico fratres, quia multi iliad faciunt, 'i' intelligere nolunt: factorem quaerit Deus Agnorum suorum, non pictorem. Si portas in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi.

Signa pietatis requirunt lias cordis

motiones.

Icuti ergo enarrata probant plurimos V nimia praesumptione, aut de externo usu Sacramentorum, aut ceremoniarum, aut Monasticorum rituum, Deum gravia

ter offendere , quid mirum, si etiam plurimi nimium fidant in signis & tesseris ad cultum Deiparae virginis aliorumve Sanctorum recte institutis p sanctis Iimus Ro-sarii usus,quia sanctissima verba,ex quibus preces Rosiarii componuntur: sed non ne dignum, ut in pronuntiantibus verba , quibus Angelus, Elisabeth, & Ecclesia honorant virginem, sint saltem aliqui pii motus,ab eo spiritu procedentes,quo An

ri gelus

159쪽

114 Tractatus Ι. de Cultu SS.

gelus, Elisabeth & Ecclesia virginem venerantur Nonne necessarium, ut signa sive symbola ad honorem Deiparae sive aliorum sanctorum instituta, adhibeantur

ab animo amante virtutes sive uliginis sive aliorum Divorum λ nonne omnino

credendum, quod & virgo, & sancti querant factores signorum suorum, & non gestatores Θ nonne certum, quod, dum aut in pectore, aut brachio, aut lumbis geruntur signa puritatis, humilitatis, abnegationis& mortificationis, quibus De para aliique Sancti claruerunt in terris, &nunc fulgent in coelis; etiam velint &deipara & sancti, ut in cordibus sit qua dam imitatio istarum virtutum , vel saltem quoddam imitationis desiderium Θ Adeo ne abjecte sentiemus de virgine de ara, aliisque sanctis, ut credamus eos nudis

signis delectari nonne in hoc consistit 3- miserabilis Judaica servitus , quod gnapro rebus accipiant Z nonne , quod blasphemum est vel cogitare, ista Judaica servitus sanctis assingitur, quando nobis persuademus, quod ista signa sive symbola divis placeant, quamvis in nobis nihil sit eorum, quae per illa signa denotantur pquid enuta hoc scire: aliud, quam signa

160쪽

ω B. Virginis MARIAE. HS

' pro rebus significatis accipere λ nonne Dbominandum foret, si Christianus, atat crucem, aut statuam deiparae aut alterius sancti veneraretur, non vero illud, quod per imaginem exprimitur Θ nonne pariterseret stulta, quod sine horrore non dico, aut de arae aut divorum laetitia, si signis ab omni re significata vacuis delectarentur Θ Sit ergo ccrtum, nec deiparam, nec divos aut nudis, aut mendacibus signis delectari, aut honorari; nec illos quaerere aut gestatores, aut pictores, aut pronuntiatores signorum suorum, sed iactores , sed imitatores, vel saltem desideratores illarum virtutum , quibus illi Deum col erunt, & in quarum memoriam signa sunt instituta. Qui aliter dentiunt, non sentiunt ex regula veritatis sed ex stultitia vanitatis, nec erga divos devoti, sediti colendis divis sunt superstitiosi. Ne ergo sis superstitiosus, sca erga divos vere de

Votus, portans in Ore, aut pectore, aut lumbis signa virtutis Sanctorum, po ta & in pectore imitationem virtutis Sa

ctorum

SEARCH

MENU NAVIGATION