장음표시 사용
191쪽
1 46 Tractatus I. de Cultu SS.
omnibus, quasi a pluribus moneretur : sic implebat omnia virtutis officia, ut non tam disceret quam doceret: haec Ambrosius, ut ostendat magistrum& custodem virginisiuisse in corde virginis; omnia ei fuisse ad instructionem, quia Mus spiritus ex Omnibus hauriebat scientiam salutis.eam sui ipsius fisisse custodem , quia Dei amor perpetuus ei monitor erat, ut id solum eligeret, quod Deo maxime placebat.
Virgo omnibus Sanctis Sanctior
Ion erit dissicile ex illis, quae hacte- nus in laudem Deiparae enarravimuS, colligere , eam omnibus sanctis, sive hominibus , sive Angelis esse majorem. . Hominibus quidem, quia sanctificata
in utero, deinde nata in mundo, ab omni peccato , etiam veniali vitam vixerit immunem , & tam defaecatam h . buerit charitatem, ut in omnibus operi bus non nisi Deum attenderit, nec ad fortiter patiendum, nec ad sanctu agen dum, quicquam virium mutuaverit, aut ab hominum exemplo, aut a famae studio,
192쪽
aut a commodorum solatio. Omne a xilium, quo summos dolores pertulit patientissime, & maxima opera egit peris fecissime, ab uno & solo hauriebat am re. Quae animi puritas nulli certὸ sancto rum unquam fuit concessa.
Λ Ngelis vero maior cst, quia Angelorum virtus non per Ionga crevit i crementa: Maria vero per sexaginta an nos fuit de virtute in virtutem ascensiones in corde suo disponens: semper quidem gratia plera, sed tamen semper sistiens & esuriens justitiam. amris --r Domini, inquit Ambrosius, Hscere ta men praecepta Domini desitae bat; ein qua Deum genuerat, Deum tamen scire cupi bat, nempe ut magis magisque cum so ens , magis magisque adamaret. Unde non immerito de illa dici potest, quod Maria jugiter prosecerit sapientia, de mlate , di gratia apud Deum & homines
Angelorum virtutem nulla exercuerunt
exilia, nulla inopia, nulli dolores; -- Κ Σ ria
193쪽
148 Tractatus I. de Cultu SS. '
m virtutes exilii & inopiae aerumnis, &doloris gladio fuere tentatae. Angeli A gelis tam venerabiles apparebant, quam revera erant venerandi; Maria homini bus tam vilis apparebat, quam erat colenda. Angeli boni a bonis Angelis amabantur, a malis timebantur; Deipara a bonis hominibus vix noscebatur , a malis uti pauper, uti mater Crucifixi, ignominia assiciebatur. probris &
S. LXXXV. Merito Ecclesia diversis se vitatibus Virginem colit. JVIErito ergo Ecclesia Catholica Delia
param credit hominibus angelisque majorem, eamque uti horum illorumque Dominam ac reginam salutat & venera tur , variisque festivitatibus virginis vitam fideli populo jubet repraesentari, ut a Maria sumant exempla vivendi, in qua tanquam in exemplari magisteria expressa probitatis, ostensumque quid corrigere, quid etagere, quid in suis moribus debeant tenere. Primus discendi ardor, nobilitas est magistri. uuid nobilius Dei m ire inquit Ambrosius: quid splendidius
194쪽
S B. Virginu MA RIAE. I 49 ea, quam splendor elegit λ quid castius ea ,
quae corpus sine corporis contagione generavit λ Nam de caeteris ejus virtutibus quid loquar Θ Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitus uerum adulteraret asses him. Corde humilis , vembis gravis , animi prudens, loquendi parcior, legendi Iliadiosior, non in incerto divitiarum, sed in prece pauperis spem reponens. Intenta operi, verecunda sermone, arbitrum mentis solita non hominem, flia Deum quaerere ἔnustum laedere, iam velle omnibus, majoribus, aequalibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. uuando issa vel vultu laesit parentes Θ quando di sensit a propinquis Zido fastidivit humilem quando derisit de bilem λ quando vitavit inopem λ Eos solos filita virorum coetus invisere, mι- sericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, iis verbis procax, ni VI vet actu inverecundum:
non gestus fractior, non incessi solutior, Zwx petulantior: ut corporis species, simulachrum fuerit mentis, figura probitatis. Bona quippe domus in ipso ve Tibulo debet agnosci, primo praetendat ingressu ,
intus tenebrarum: ut mensio st; a
195쪽
x so Tractatus. I. de Cultu SS.
nullis retina lis corporalibus impedita, tamquam lucerna lux intus posita, foris luceat. suid ergo exequar ciborum parcimoniam, clarum redundantiam ρ alterum ultra
ram superfui , alterum pene ipsi naturad uissi Z illic nulla intermisia tempora, hinc congeminatos jejunio dies λ Ets quando re sciandi successisset voluntas, cibus plerum
que obvius, qui mortem arceret, non det A
tlas ministraret. Dormire non prius cupia ιμι , quam necessitas fuit: ut tamen, cum quiesceret corpus, vigilaret animus, qui ' quenter insomnis, aut lecta repetit, aut δε- interrupta continuat, aut dispositagerit , aut gerenda pranunciat. Prodire domo neocia, nisi cum ad Ecclesiam conveniret, hoc ipsum cum parentibus aut propinquis.
S. LXXXVI. Ostenditur utilitas si ivitarum
sodalitatum ad honorem De arae institutarum. EX his aliisque pluribus, quae in laudem
Virginis refereAmbro ius,abunde promotur, quam justis de causis Ecclesia non unum, sed diversos festos dies inhonorem Deiparae instituem , nempe non si , tum
196쪽
lum in memoriam incarnationis, quam Ecclesia praesertim intendit, sed etiam, ut in illorum uno nunc hae virtutes, in diliis nune illae & illae ad imitationem fide libus proponerentur. Eadem de causa fi deles in quibusdam etiam sodalitatibus confaederantur, ut quasi agmine facto vi ginem devotius honorent, & mutuo 1tudio ac exemplo excitentur ad virginis virtutes in suis moribus exprimendas. Et si humana fragilitate a pietatis tramite aberraverint, sodaliuin precibus ac monitis reducantur in viam.
Cultoribus De arae cavendum, ne tenacioressint eorum, quae istimet ad bonorem eipara in auerunt, . quam quae Deus, aut ad sinum - aut sit m Sanctoram instituis
homorem. ILiud tamen nonnullis De arae cultoriabus studiose cavendum, nempe, ne ce tos ritus certasqne preces , quas ex proprio duntaxat arbitrio sibi ipsis prescripserunt esto mamri servent fidestate,quam
197쪽
1ς 1 Tractatus I. de Castu SS.
ipsa mandata legis aeternae, aliave ipsius Dei aut Ecclesiae Ρraecepta. Saepe amor proprius, saepe praeceps quaedam & coeca devotio homines magis reddit tenaces eorum, quae ipsimet ad colendum Deum cxcogitarunt , quam illorum , quae incommutabilis aequitas, aut Ecclesiae sapientia ad hominum salutem Deique gloriam ordinavit. Saul motu proprio impulsus, ut gloriosus triumphet de hoste per Ionatham filium suum verso in fugam,
alurat populum dicens: maledictas vir, qui comederit panem usque ad vesperam, δε- nec ulciscar ae inimicis meis. Hoc JMunium ex prae cipiti & temeraria devotione, sine ulla consultatione sive Sacerdotum,
sive Seniorum populi, sive alicujus Prophetae, Saul instituit. Erat etiam hoc jejunium fini, ad quem illud dirigebat,contrarium , nam si potuisset populus de prae
da hostium sese reficere , ad eos insequendum vegetior fuisset ; juramento autem Principis ad strictus, ab hostium coe- de majori per inediam deficientibus viriabus fuit prohibitus. Attamen litus jejunii , a se licet temerarie sanciti , adeo iuit observator & exactor religiosus sive
potius superstitiosus, ut filium suum, qui sol
198쪽
. solus cum armigero suo integrum hostiaum exercitum mirabiliter protegente se Deo profligaverat, voluerit occidi, liacet nescium latae a patre legis; & licet nonnisi in summitate Virgae, quam gere bat manu , paululum mellis gustasset , quando prae inedia ejus oculi caligabant, eumque prae pugnae diuturnitate corporis vigor defecerat. Tam rigidus jejunii a se instituti Saul fuit observator ; cum interim Dei mandatum violaret; nunc holocaustum offerendo, nunc parcendo Agag Regi Amalec, optimisque gregibus ovi
f. L XXX VIII. Familiare hominum vitium Dei mandata negligere, F ea servare, quae iesi admei cultum instituunt. .
on unus Saul irreligiosus fuit in vi landis Dei mandatis, dum interim le-sem a se de jejunio latam vellet religiosissime observari. Omnes Pharisaei eodem vitio laborarunt. Toti in eo erant, ut mandata & doctrinas hominum, de la- Mare: 7: 1.
199쪽
vandis ante mensam manibus, de baptis,matibus calicum & urceorum exactissime exequerentur: leges vero Dei de misci
cordia proximis exhibenda , de justitia illis servanda, de cavenda hypocrisi, jussi
ciis temerarii avaritia, ac superbia susque deque habebant. Ita quoque inter Christianos videris plurimos, qui leges, quas sibi-ipiis ponunt, ut hunc istumve divum colant, aut statis jejuniis, aut certarum precum recitatione, servant ad amussima qui tamen quasi aquam bibunt iniquit tem, nunc adulteriis δc fornicationibus seipsos polluentes, nunc absorpti a vino, jam blasphemiis horrendi, modo parati ad duella, tum detrahendo fundentes proximi sanguinem, non corporis sed honoris, tum aliis criminibus abominandi. Quid autem illos potest deterrero a violatione legum, quas sibi ipsis posuerunt, cum interim sint audaci1simi ad violanda Dei
mandata Θ Profecto non timor Domini, non charitas, non religio. Non timor:
nam ille est initium sapientiae. Quid autem stultius, quam Dei aequissimam es& sapientissimam voluntatem humilix postponere institutis Θ Non amor Dei: nam plepitudo legis est charitas. Qui e go
200쪽
go posset illa impellere , ut Dei legem humanis legibus posthaberes Non etiam Religior nam origo Religionis est fides ,
spes,& charitas,unde ait Aug:,quod Deus Io Emhiis non colatur nisi taede,Cr charitate. Quid rid: e. 3. autem magis contra iidem, quam ut magis reverearis humanum placitum, quam Dei decretumὸ Quid magis contra spem,quam 'ut gerens animum obfirmatum in rebellione contra Deum , speres salutem ex
arbitrario officiolo pietatis Quid magis
contra charitatem, quam ut, odio habens veritatem praecipientem, aeternamque justitiam, tibi pollicearis vitam aeternam, quia amas legem, cujus ipse es auctor λ Si ergo nec Dei timor, nec amor, nec Rcli gio movent, ut humanas leges divinis
praeseras, quid potest Christianos, dum . ita se gerunt, ac si non vererentur Dei leges praevaricari, in humanis institutis re dere exactos, quam illi ipsi aflectus, qui Saulem & Pharisaeos legum a se institui rum reddiderunt cultores studiosissimos, quamvis Dei leges aut prae cFitate nescirent, aut prae cordis perversitate contem nerent λ Hi autem affectus non fucre alii quam amor proprius, quam occulta si
