Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

torum in sacramento Poenitentiae minime esse tam facilem ac frequentem, quemadmodum plurimis persuasum est.

S. XXIX.. Ut Sancta ministrentur Sanritis, expedit homines a criminibus recentes aliquamdiu paenitentiae oler, bus purgari.

T TT ergo saneta nonnisi sanctis admi-

nistrentur, ut panis vitae non sum tur ad mortem , & cibus adorandus &tremenda mysteria, quam merentur, Obtineant venerationem, omnino expedierit homines a criminibus recentes aliquo

tempore suspendi a sumptione corporis Domini. Ista suspensitone per duodecim secula Christi Ecclesia poenitenteS praepae' ravit ad Eucharistiae sumptionem, neque etiam his posterioribus iaculis iste mos omnino intermissus fuit: quinimo sanctis

simi viri, ut Borromos, Franciscus Xa verius, Caesar Baronius , aliique, eum , uti animarum medelam utilissimam com mendarunt. Et certe nullus dubito, quiri fidelium vita, si haec consuetudo magis in Ecclesia reviviscat, evadat multo sanctiori

322쪽

Tractatus III. de Cultu SS.

vi Eucharistis corporis Domini suus reddatur honos, nostra I eligio apud infideles ma)Orcm acquirat cxistimationem, &fiat mater Eccletia spirituali prole faecula dior. Hari non mea conjectura ted Judiciu*nodiGebc mensis,cu HS canones & decreta, quamvis non Salefit verbis, sane Saleo spiritu formata s unc: ita testatur dignus loli successor: sed Synodi verba aud1amuS. 4 PN, T - - Sicut saccrdos legitime utens potestatem' ' si absblvendi peccata, munit pCenit: Vigo se rem, liberat peccatores a servitute pec- is cati,& aedificat Ecclesiam,quae est coele-inium clavium custos fidelinita nihil peris inde Ecclesiam dedecorat, nihil ita c)us violat disciplinam, nihil ita fovet pecca-

,, tores in somnolenta peccandi consuet

dine,quam probrosus ille mos, quo qui is da presbyteri peccata relaxant, non tanquam Judices, qui prudenti S gravi criminum discussione discernunt, num pro se reo possint pronunciare ; verum tan- ,, quam mancipia, quae praecipiti & adu- . ante .indulgentia peccatoribus blandi is untur.De istis adulatoribus dicit Opri is nus, quod inducant in Ecclesiiam dulcem crudelitatem misericordiae & clementiaes, nomine palliatam, deque istorum pace,

o quam dant peccatoribus , idem asscrit

323쪽

is Cyprianus, quod sit irrita & falsa pax,pe- ,, riculosa dantibus & accipientibus nihiIis profutura, & quod operiantur morie istium vulnera & plaga lethalis contega- , , tur. Haec dicta Synodus,quae deinde designatis variis casibus , in quibus dicit absolutionem debere differri, hoc generale praebet documentum. Siquidem, in is quit, varii presbyteri seipsos faciles ex-

nabent in danda / peccatorum remissa, is modo peccatores spondeant emenda- tionem, & elongationem a peccandi ocis casione proxima .... diligenter inquirenis dum est, num idem non saepius promise- ,, rint: nam si idipsum promiserint identiri dem , nec promissum adimpleverint , is presbyter illorum verbis non debet cre- si dere sed differre absolutionem, quousiisque ab istis occasionibus peccandi re-

cesserint, & quoadusque per aliquod

temporis spatium ad eas non redierint.

,, Nam si intur absolutio sine spe proh si pili quod poenitens stabit promissis , is sanguis Christi profanationi exponitur,& Presbyteri iteratarum prolapsionum ,, & illorum malorum se reos constatuunt, is quae ex falsis nascuntur absolutionibus, ' is quibus perit tum presbyterorum, tum

324쪽

181 Tractatus III. de Cultu SS.

poenitentium multitudo infinita.Possent hic variis aliis Synodis , hoece aut praece denti saeculo celebratis, comprobari; verum haeae dicta sufficiant, ut constet spiria tuali Ecclcliae iscunditati nihil perinde obesse, quam si sancta non sancte tractentur ; quam si divinissima Religionis nostret

mysteria a Catholicorum moribus vix ullam accipiant commendationem; quam

si ab indignis hominibus vel administrentur, Vel etiam percipiantur. Fiet crgo -- cundior Virgo & Mater Ecclesia, si ejus membra sint sana, sint pulchra; sed pulchra decore justitiae; & sana innocentia vitae: & tunc de lingulis dici poterit, u

numquodque illorum Virgo est, unum quodque illorum mater est, sicuti de unia cl: 13. versis fidelibus dicit Augininus, omnes isti εν Io mem una Virgo eis, omnes isti una mater est.Nam in singulis vivis Ecclesiae membris idem est spiritus charitatis, quamvis non Cadem in illis sit spiritus plenitudo Unde Virgo , quae prae omnibus est gratia plena, ptae

omnIDUS est etiam mater nostra, adeoque

prae omnibus & super omnes diligenda, sed diligenda amore , qui nos virginea adornet tacunditate, & ita reddat Mariae filios,ut in mentibus nostris luceat Mariae

325쪽

UB. Virginis ΜARIAE. 283

fides, in cordibus gemat Maria charitas, in moribus fulgeat Mariae sanctimonia.

S. XXX. Deipara re se dici potest mediatrix

S LAdvocata nostra, quia is caelis oratiro nobis.

FIActenus dicta ostendunt, quomodo

Deipara amanda sit ob suam cum Deo eo unctionem, atque etiam ob sua erga nos beneficia, quibus nos in Christo peperit. Nunc progredimur ad alios amoris &laudis titulos, quibus Deipara celebratur. Qui se Re formatos dicunt, ferre non possunt, ipsam a nobis salutari mediatriacem & Advocatam nostram. Verum quae in superioribus fg. tractata sunt, ut o stenderetur , quo jure Deipara dicatur mater nostra, eadem ostendunt, ipsam ab Ecclesia Catholica merito vocari Λ

vocatam & mediatricem.

Declaratum fuit ipsam dici fidelium

matrem, tum quia genuit Christum vitam nostram, qua vivunt universi, quam, dum ex se genuit, Omnes, nimirum qui ex ea victim sunt, quodammodo regeneravit rium, quia nobis cura se quoque & affectu pietatis matrem Testat.

326쪽

Quemadmodum A catholici auste dissi teri non possunt, Mariam hac duplici de

causa esse matrem nostram, ita jure non possunt dissileri eam merito salutari Ad vocatam & Modiatricem electorum a Chrim , tum, quia in terris vivens eorum salutem desideravit; tum, quia nunc Vi- vens 1n casis illam desiderare non cessat.

Hoc autem desiderium , quid est nisi. quaedam pro electis oratio λ & quid est oratio pro electis, nisi quaedam pro electis intercessio Θ Et quomodo negari poterit, quod in Maria sit desiderium salutis electorum, cum in ea lit summa cum Cistiti voluntate concordia Θ Quae ergo: Chri ιι desiderat, illa quoque desiderantur a Maria; nam in caelis idem est . Mariae cum Christo velle & nolle. Unde sicuti Christus in caelis semper pro illis. Patrem interpellat, pro quorum salute praecipue se a Patre traditum novit : ita Maria non cessat in caesis pro iisdem orare. Hoc ipso, quo Maria creditur beata, qualem eam esse crediderunt, credunt,& credent omnes Generationes, juxta hanc ejus de seipsa Prophetiam , Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes Generationes : hoc ipso, inquam; quo credi-

327쪽

tur beata, etiam credenda est, velle &desiderare salutem illorum, quos Chri-Πus vult & desiderat salvos fieri. In bae Chri voluntate ae desiderio sita est Christi ad Patrem oratio & mediatio. In hac Mariae voluntate ac desiderio sita est

Mariae ad filium oratio ac mediatio.

S. XXXI.

MAR 1 A mediatrix S Advocata no-

a,quamvis intercedat pro nobis apud Chrisum, qui nos amat s sicuti CARI saeus es Mediator SAdvocatus quamvis pro nobis po- let apudDeum nostri amantem

NI Ec dicas ex ea intercessionis & me- diationis ratione, quam Maria attribuimus , sequi eam proprie non esse mediatricem & Advocatam apud Filium, cum juxta eam rationem non videatur Filium interpellare & orare, ut eum ex is to nobis reddat benevolum; sed potius apud eum intercedere & orare pro nobis , quia eum nobis cognosiit esse benevolum; atque adeo Mariam non pro-erie fungi Mediatricis officio . Hoc

328쪽

18 6 Tractatus III. de Cultu SS.

Hoc argumentum s. quid probaret , probaret etiam Christum non esse proprie mediatorem Dei & hominum; quia etiam ipse non pro aliis Patrem interpella quam pro illis, quos sibi a Patre datos agnoscit, quosque novit sic dilectos a Patre, ut pro istis Filium suum unigenitum daret. Hinc ait in sua oratione Christus Dei Filius:Non γ' pro mκndo rogo, sed pro his, quos dedi mihi, quia tui sunt. Et iterum alibi: sic enim Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. De hoc Patris erga nos amore Paulus quoque dicite sui etiam

proprio filio suo non pepercit sed pro πobis

omnibus 1 didit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis do est Prius ergo nos Pater dilexit, quam dilexit Christus;& si dilexit, non erat iratus: & si non erat iratus, nobis apud illum mediatore non erat opus. Haec possimi afferri, uxastruatur Christum non esse mediatorem Dei & hominum. Sed quemadmodum irrito conatu argumentum hoc contra Christi mediationem attuleris ; ita nullius est roboris, quod paulo ante contra in tercessionem Mariae fuit adductum. . Ut hoc clarius intelligatur , creden dum , nec Christi verba Chri sti faetis,

329쪽

S F. Virginis MARIAE. 28

nec verba Pauli, verbis Pauli esse adve se; sed ea sibi invicem consentire quam optime. Christus est qui dicit: sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium Dum in genitum daret. Christus est qui orati non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi. Paulus est, qui ait: Deus omnes homines vult salvos feri CV ad agnitionem

ventatis venire. Paulus est, qui ait: unus etiam Deus, unus in mediator Dei hominum homo Christus Iesus, haee Christi facta & dicta , haec Pauli verba de Dei

erga nos amore, Christique apud eum mediatione sibi invicem proculdubio omnino consentiunt: haec si pie credamus, fides nos perducet ad intelligentiam, &reddet idoneos ad capiendum, quom do verba & facta Chrssiti, Paulique verba sibi mutuo consentiant.

f. XXXII. Ostenditur, quomodo CHRISTUS agit Adsocatum apud Dei placatum S non placatum nobis relacatum, quia voluntate beneplaciti decreverat . nobis tollere ini uitatem. Nollacatum, quia

M Coostes

330쪽

188 Tractatus III. de Custus S.

τoluntati ejus, ut morum re eulae,

nondum sublata iniquitate eramus difformes.

Mat nosPater amore aeterno,& ex illo amore dedit nobis Filium suum. Sed amat, non ut iniquos & inimicos, quales ex nobis ipsis eramus, sed ut justos & ami cOS, quales nos ex iniquis & inimicis reddere voluit. Ut autem fieremus justi & mici, voluit Filium suum hominem fieri, qui homo,plenus gratia & veritate,agCnS, patiens, & orans pro nobis ut mediator& Advocatus, impetraret δέ mereretur ea dona, qine Deus ex aeterno & immen se amore nobis destinaverat. Dei Filius factus homo agit pro nobis Advocatum& mediatorem apud Deum iratum nobis& non iratum; iratum, quatenus nostra iniquitas ejus justitiae est opposita; non iratum,quatenus ad postulationem media toris & Advocati in)ustitiam noram tollere, & suam nobis justitiam infundere decrevit. Agit mediatorem apud Deum nostri amantem , quia agit mediatorem apud eum , a quo nobis ipse in mediatorem datus est, & a quo incitatur ad orandum pro nobis. Agit mediatorem apud

Deum

SEARCH

MENU NAVIGATION