Tractatus de sanctorum et præcipuè Beatissimæ Virginis Mariæ cultu, authore perillustri ac reuerendissimo domino Joanne episcopo Castoriensi, ..

발행: 1675년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

demandata : hinc forsan non erit inutile hic referre , quid contra tam inane N Vi gini indignum figmentum habet Bernar-- dus sermone 8. mPsal: uui halitat. Eo

- sermone exponens Bernardus hunc vers-culum : oculis tuis conside rabis, in retria butionem peccatorum videbis , docet sancitos in suilicio nulla erga raprobos mderatione movendos, quantumvis eorum damnationem suis oculis considerent;

qina ex illa advortent, quod sola Dei Re demptoris misericordia ipsos a Reprobis segregaverit. Secundo: quia damnatione Reproborum se ab omni impugnatione Videbunt sccuros. Tortio : quia ex illorum turpitudine melius suum decus percipient. uuarto: quia se conformabunt aeternae sapientiae, quae in pecc torum in teritu ridebit, 3 uxta illud sapientiae. uuia Prov: c. I.

vocavi Cr renui lis: extendi manum meam, V non fuit, qYi asticeret .... ego quoque in in-- teritu Neuro ridebo, sul sannabo, cum vobis, quod timebatis, advenerit: cum irruerit repentina calamitas, in interitus quasi tempesti ingruerit.uuid ergo,inquit Bernarii:, in insipientium interitu sapientiae credimus

placiturum,nisi justissimam fιam dillositi

nem, in irreprehensibilem ordinem rerum λ

372쪽

33o Tractatus III. de talis S S.

3, sane, quod sapientis tunc placebit, sa-

, pientibus quoque placeat necesse est u-s, niversis. Non igitur tibi durum vide . a, tur sere, quod dicitur: oculis tuis cons-ν, derabis: quando & ridebis in eorum in- , teritur non quod velut quadam immas, nitate crudelitatis in ipsa tibi ultioner, complaceat, sed quod modus ipse pul-s, cherrimus divinae ordinationis, ultra , quam credi possit, justitiae gelatorem &ν, amatorem sequitatis oblectet. Ubi ops, time omnia constituta, & suum cuique,, cessisse locum , imo in suum quemque ν, cessisse, plenius & perseetius illustrante

, veritate cognosces: quomodo non om-ν, nia considerare, & in omnibus omnium

1, moderatorem magnificare licebit pul-s, chre omnino Petrus Apostolus silium 1, perditionis in locum suum abiisse testatus ν, est, quod in aere crepuerit medius, ae-ν, riarum collega potestatum : utpote ν, quem veri Dei & veri pariter hominis, di, qui de coelo venisset operaturus salutemri in medio terrae: hujus inquam prodito-ν, rem, nec coelum reciperet, nec terra

,, sustinerct. Itaque oculis tuis consider di, bis, S retributionem peccatorum vide ,, bis. Primo quidem ob tuam evasionem.

373쪽

S B. Virginis ΜARIAE. 33I

Secundo ob omnimodam securitatem. ν, Tertιo quoque ob comparationem. cuarto ob ipi ius Justitiae perfectam aes, mulationem. Erit enim Jam tunc non ,, misericordiae, sed Udicii tempus t nec ,, ulla omnino credenda est erga impios ,, futura illic miseratio, ubi nec ulla spe- ,, randa est correetio. Procul erit humanaeri infirmitatis ista mollities , qua tamenis interim pro tempore charitas utitur adis salutem, amplissimo quodam videlicetis expansae sagenae sinu & bonos & malosis colligens pisces, id est, affectus jucun-- dos pariter & molestos. Verum hoc se quidem in mari: nam in littore solos eis liget bonos, sic videlicet gaudens cum D Faudentibus, ut ex hoc jam cum flenti- , , bus stere non possit. Alioquin quomo- is do in nobis judicabitur hic mundus, nisi se hujus tenerae affectionis obliti, introd is diique fuerimus in cellam vinariam, secundum eum qui dixit: introibo in po-Psal: 7o. is tentias Domini, Domine memorabor just is tia tua solius p Nec modo quidem con--sderare permittimur personam paupe is ris, aut misereri ejus in judicio: sed cum se molestia licet, coercendus ejusmodiis pietatis affectus , & aequitatis est dictan-

374쪽

3 3 1 Tractatus ΙΙΙ. de Cultu SS.

A da sententia. Quanto magis ubi nullais animi colluctatio, ubi nulla poterit subis intrare molestia, oportet impleri quod Plat: I-o. ,, dictum est: Absorpti sunt juncti petrae ju-- is dices eorum Z abi orpti plane in aceditum si justitiae, & petrae soliditatem, cui) unctiis sunt, imitantes. Luneti , inquit, petra,

is quam profecto solam ut sequerentur, is coetera omnia reliquerunt. Nempe hocis est, quod interroganti Petro quidnam Mati: I s. accepturi essent, petra ipsa respondit:

is Cum sederit filius hominis in sede Igaje-- flatis suae sedebitis in vos super sedes duo

sedecim, judicantes duodecim tribus Israel. is Haec quoquc Propheta praenunciatis ait: satae. 3. Dominus ad judicium veniet cum seniori-

rabus populi sui. Tu ne putes flexibile quippiam inveniendum in judicibus ju 1 COr. 6. M ais petrae. Qui adhaeret Deo, Apostolusis ait, unus spiritus eis: qui & petrae jungiis tur, lapis unus. Ad quod sane Propheta

Psal. 72'. G se non immerito suspirans : mihi, inquit, δης' . ,, adhaerere Deo bonum est. Ita ergo a ,

is serpri sunt 3uncti Petrae judices corum. Liquet ex his Bernardi verbis. Primo: in ludicio non esse misericordiae sed justitiae tempus; nec ullam illic erga impios fore miscrationem, ubi nulla speranda coi

- rectio.

375쪽

S B. Virginis Μ A RIAE. 333

rectio. Secundo: non esse sanetis post hanc vitam humanae infirmitatis mollitiem,qua interim in hoc tempote utitur charitas colligens aflcctus jucundos pariter & molestos. Tertio: introductos in potentias Domini, re cordari justitiae soliuas.uuarto: nihil flexibile inveniendum in judicibus junctis Petr . Et adhorentes Deo unum spiritum esse, & junctos Petro unum lapidem esse. Et cum nemo magis intime Deo adii reat, quam illi adhqrct Deip ra, nemo Petrq magis junctiis est, quam illi Mus mater juneta est. Certissimum

quoque est, neminem cum Deo magis esse unum spiritum, neminem magis cum Petra esse unum lapidem, quam est Maria ; & in nemine minus cogitandam esse

illam humane infirmitatis mollitiem &flexibilitatem, quam in Virgine Petre conjunetissima, & in Petram sic absorpta,

ut sit cum illa unus lapis. Hec peccatores cum majori utilitate audient, quam, que ex duobus Sermonibus de laudibus Virginis quorum unus Methodio Martyri suppostus est, cx alter non majoris dignitatis habet auictorem, quam est Nicephorus Gregoras schismati- . eus homo ) a nonnullis circumferuntur,

376쪽

334 ractatus III. de Culta SS.

non tam in laudem Virginis, quam incertissimum detrimentum timoris utilissi mi, quo Dei judicium expavescere de

Quia Bernardus noverat in extremo judicio non miser1cordiae, sed Justitis tempus esse: Hinc post laudata verba ait Vu:d tam pavendum, quid tam plenum anxietatis, in vehementigimae si icitudinis excogitari potest, quam Iudicandum astare illi am temrifico tribunali, incertum aiant expeEt re,sub tam distriolo judices 'ntentiamr HomHebrae: Io. rendum est, ait Apostolus, incidere in ma-31. nas Des viventis. Iudicemur interim, fratres,in terribilem illam expectationem p

sentistudeamus declinare judicio. Non jud Obit Deus bis is id sum. Hanc sequamur saluberrimam sanctissimi viri exhortati

nem. Scrutemur conscientias nostras.

Quod contra Deum, nosipsos & proximum deliquimus, vindicemus. Non pa camus nobis ipsis, & nobis parcet Deus. Non sit poenitentia crimine minor, sed juxta Ioannis prςceptum: iaciamus frustas dignos paenitentia. Hos operetur in nobis timor Domini; non hos negligamus, per uiadentes nobis, quod mortui in peccatis mortalibus per Mariae merita in judicio defen-

377쪽

ω B. Virginis MARIAE 33s

desensionem, & in inferno inveniemuS redemptionem. Hic persuasio non est ex Deo, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut vivat; sed est ex illo, qui volens nos preeipitare in mortem secundam , non cessat falso polliceri dicens ;nequaquam moriemini. Quod ergo de sanctis ultimi Tribunalis asessoribus ,. ade que etiam de Deipara sentit Bernardus, illud ipsum etiam nos sentiamus, nam hac in re sensus Bernardi est totius sensus &

vocatione , quae uni Deo debetur: S de invocatione, quae ad sane Iosdirigitur.

Nier ea,quae hocce I tam sumpsimus exponenda, comprehenditur fiducia, qua Sanctos ac praefertam Deiparam co lunt Orthodoxi, dum eam invocant, se ejus precibus commendantes. Rivetus, ut impugnet Catholicorum morem Dei- param invocantium , nunc ait , solum Deum debere invocari, eo quod invocatio religiosa sit cultus divini pars praeciapua;

volog. res Sancti, ma , regine Maria lib.

378쪽

336 Tractatus III de Cultu SS.

pua; nunc Catholicos docere, esse utilius Hiaria, quam unomen)nvocare. Utraque haec objectio est hominis contendere quaerentiS. Nam ad primam quod attinet, toto corde fatentur Catholici esse quamdam invocationem, quae uni & soli Deo debet deferri; illam quippe , qua IS inVO'catur, qui cor mundum creat in nobis, qui sua propria virtute nos aptat ad omne bonum, qui suo spiritu charitatem diffundit in cordibus nostris, qui pro bona voluntate sua operatur in nobis bonum

velle & perficere, & qui solus tanquam causa efficiens, non ministra sed princeps, dat erat iam qua bene, & gloriam qua

beate vivitur. De hac invocatione loqui Del. 2. 32. tur Propheta dicens: Omnis, qvi invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hanc invocationem si creatum detuleris, idol latriam commiseris.

Prster hanc, cst alia invocatio, qu dirigitur dirc Ste non ad illum, qui per sementem nostram suo lumine illuminate ,& voluntatem nostram suo valet amore accendere, sed ad illum, quem Deo veritatis & charitatis datori charum credis,& qua invocatione ejus ad Deum preces

379쪽

postulas. Hanc Apostolus Paulus defert Ephes c. Ephesiis adhuc viventibus, ab ipsis po- δη-stulans, ut sint vigilantes in omni instantia, in obsecratione pro omnibus sanctis; C prose, ut detur sibi sermo in apertione oris sui eum fiducia. Hanc defert Colosim με, colossi

iosis scribens : Orationi instate, vigilan- 1. tes in ea, in gratiarum actione : orantes fmul in pro nobis. Hanc defert Hebraeis, Hebr: I3. ipsis supplicando, dicens : Orate prono- Ι 8'bis. Hanc defert The Latonicensibus, dum a Thessi 3. ipsos invocat, dicens: de caetero, fratres, orate pro nobis.Hanc invocationem, qu

Paulus Ephesiis, Coissensibus, Thesalonicen bus, & Hebraeis detulit, certo ceditius sine Dci injuria licuisset Dei pars,cum viveret, deferre. Nunc peto , cur eam defuncte deferre sine Dei injuria non licebit An forte alio invocationis cultu

colimus Sanctos in coelis regnantes,quam in terris viventes Nonne AUUtinus L 1o rem Ecclesiis sensum circa cultum sanctorum Faust. e. χΙ. declarat, dum, ait: colimus ergo Mamtyres sadde, Deiparam eo cultu dilectionis im sorietatis,quo in in hac vis coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro Evangelica veritate Pasonem paratum essi sentimus: sed illos tanto devotius, quare' ς Y to

380쪽

338 Tractatus III. de Ciatu Ss.

to securius posse incerta omnia superata, quanto etiam Mentiore laude praedicamus , Iam in vita feliciore victores, quam in illa' adhucusque pugnantes. Dei param vero tanto sublimiori prae aliis sanctis cultu co- 'limus, quanto eam aliis sanctis credimus sublimiorem, & ideo sublimiorem quia iubjectiorem. Si cultum invocationis socialem licebat sine Dei offensa deferre iDeiparae in terris viventi, cur illum ei in coelis regnanti sine Dei injuria non poterimus exhibere ξ si line idololatria i cebat . Mariae nobiscum conversanti dicere , ora pro nobis; cur idololatria erit Mariae cum Deo conversanti dicere,ora pro nobise Sed haec invocatio religiosa cst. Religiosa quo que est invocatio sancti in terra viventis. Religiosa erat invocatio Pauli dum Hebraeos &Thestionicens s invocans dicebat, orate pro nobis. Haec invocatio dicitur a Catholicis religiosa, quia religiosam Dei invocationem habet corbunctam ta quam radicem ex qua oritur. Nam haud invocaremus. sano os, ipsorum preceS p .stulando, nisi Dei favorem & gratiam de sideraremus,& desiiderando invocaremus. Quia ergo ipsa religiosa Dei invocatio sive Dei desiderium hos excitat, ut cum. Paulo

SEARCH

MENU NAVIGATION