De summo bono lib. III, : omni hominum generi quàm vtilissimi..

발행: 1538년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER I. Ioeleuauit. Angeli semper in deo gaudent non in se. Malus vero ideo est diabolus, quia non quae dei, sed quae siua sunt requisiuit. Nulla autem maior iniquitas quam non in deo,sed in se velle quempiam gloriari. Angeli in verbo dei cognoscunt omnia antequam in re fiant, ct quae apud homines adhue

futura sunt Angeli iam reuelante deo,nouerut pretuaricatores.Angeli etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem naturae angelicae sensum.

Triplici enim modo scietiae auctioniive viget, subtilitate naturae, experietia temporu reuelatione Qperiorum potestatum. Quoties deus quocunq; flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindialiae apostatae angeli mittuntur, qui tamen diuina

potestate coercentur ne noceant quantum cupitit.

Boni autem angeli ad ministerium alutis humanae deputati fiunt, ut curas administrent mundi, de regant animas iussu dei, testante Apostolo, Nonne omnes, inquit sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos,qui haereditatem capiunt salutis Angeli corpora, in quibus hominibus apparent,de superno aere sumunt ilidamque speciem ex coelesti elemento indusit,per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur. Singulae gentes praepositos angelos habere credutur, quod ostenditur testimonio angeli Danieli loquentis,Ego,inquit,veni ut enunciarem tibi: sed princeps regni Persarum resistit mihi.Et post alia,Non est qui me adiuuet, nisi Michael princeps noster. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente domino in Evangelio, Amen dico vobis,quia angeli eorum semper vident faciem patris

32쪽

mei,qui in coelis est. Unde Setrus in Act. Apost cum pulsaret ianuam,dixerunt intus apostoli, Non est Petrus,sed angelus eius est. Si deum angeli contuenturin vident, cur Petrus apostolus dixit, In quem desiderat angeli dei conspicereῖ Item si eum

non contuentur nec Vident,quomodo iuxta sente-tiam domini,angeli eorum semper vident faciem patris qui est in coelis ξ Sed bene trunq; est. Nam veraciter credimus quod deum de angeli vident,&videre desiderant: habent, habere festinant:&amant, amare nituntur. Sic enim videre desiderant, ut affectu desiderii non perfruantur desiderium hoc necessitatem habet: necessitas ista poenalis est:sed a beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul poena beatitudo conueniunt. Rursum si eos dicimus dei visione satiari,satietas fastidium habere selet, scimus illos dei visionem, quam de desiderant, fastidire non posse, quid ergo est nisi ut miro modo simu I utrunq; credamus, quia de desiderant, satianturῖSed desiderant sine labore, satiantur sine fastidio .Ne enim si in desiderio necessitas,desiderantes satiantur. Et iterum, ne sit in satietate fastidium, satiari desiderant.Vident ergo angeli faciem patiis per satietatem, sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper. Vbicunque inscripturis sanctis,pro deo angelus ponitur,non pater,non spiritussanctus, sed pro incarnationis inpensatione selus filius intelligitur. Ante dominicae incarnationis aduentum discordia inter angelos de homines fuit Veniens autem Christus pace

in se de angelis de hominibus fecit. Eo quippe nato

33쪽

clamauertist angeli, In terra pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum deo reconciliatus est homo, verumetia pax inter homines Mangelos reser mala est. Di cordialitur ante aduentum Christi hominum de angelorum fuisse per id maxime agnoscitur,s inveteri testamento ab hominibus angeli despiciunt

se salutari, quod in nouo testamento a Ioanne factum non solum reuerenter angelus non suscipit, verum etiam ne faciat,interdicit Ob hoc homo inveteri testamento despicitur nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in deum.Suscipitur autem homo a deo, reuerenter salutatur ab angelo.Nam mariam angelus Gabriel legitur salutasse: Ioanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur, Vide ne feceris,conseruus enim tuus sum d fratrum tuoru Per quod agnoscitur,per incarnationem dominicam,pacem

hominibus fuisse de angelis redditam. De homine. Cap. II mia sub coelo propter homine facta sunt: O homo autem propter seipsum. Indes omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur. Communia homini omnia naturalia ense cum omnibus rebus,quet constant, in homine

omnia contineri,atq; in eo omnium rerum naturam eonsistere. Vniuersitatis creaturae homo magna quaedam porti est, tantoq; gradu est caeteris excellentior,quato imagini diuinae vicinior.Qua- tum caeteris creaturis praestet homo dignitate virtutis, ex ipsa reuerentia dicitur creationis, dum per

omnia dixit deus,fiat,& facta sunt.Creare vero ho

34쪽

minem quadam aeterni cositu deliberatione voluit d1cens, Faciamus hominem ad imaginem rimilitudine nostra.Quia enim boni sumus naturaliter

conditi, culpae quodammodo merito contra naturam mali sumus effecti. Sicut praesciuit deus hominem peccaturu, ita iraesciuit qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset Originaliter Adam de Eua simul ereati sunt, specialiter vero postea mulier de latere viri formata est.pariter ergo conditi sunt viriq; rationis ordine,n5 pariter temporis unitate. Vir ad imaginem de factus est,mulier ad imaginem viri formata est.vnde de illi lege naturae subiecta est. Item vir propter semetipsum factus est, mulier ad adiutorium viri creata est. Homo propter peccatum tunc traditus est diabolo, quado audiuit, Terra es, re in terram ibis. Tunc enim dictum est diabolo, Terram manducabis.Vnde propheta ait serpenti,puluis panis eius Serpes em diabolus est, puluis impii, de ipsi sunt cibus diaboli. Quia praua voluntate ad ima collabimur:recte ad bene agendum cum Iabore consiurgimus: quod non ita esset,si delectatio flagitium primorum hominum non persuasisset,quibus ad bene vivendum tantu velle sufficeret,& sine difficultate statim actio obtempera ret. Diuisi, pugna ut sit in hominis animo poena peccati est ex primo homine in omnes eius filios propagatae ut qui noluit cudeo esse unitus es

set in seipso diuisus: qui imperanti domino noluit esse subiectus, fieret sibimetipsi rebellis atq; cotrarius Unde nec sibi poterit subiugari,si prius deo non fuerit subiugatus:sibiq; seruiet nolens,qui deo

35쪽

holuit volens. Quam varie per diuersa humanum defluxerit genus, dum se ab una stabili semperque manete diuinitatis soliditate substraxit. Nam dum opus quodlibet appetit, quasi ibi iam requie mentis infigit. Sed dum ei non sufficit, mutata inten

tione ad alias atque alias actiones transit dumque per diuersa requiem solidam quaerit, nec inuenit, in labore miseri varietate vivit, iacuus a quie manet. Quanuis eadem mutabilitas notat homini concreata, sed pro merito primae praeuaricationis illis accesserit: iam tamen naturalis facta est, quia originaliter a primo homine sicut Mors in omnes homines transit.

Ita corporis,anima: vita animς,deus. Et si-V cui corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine deo. nima hominis non est homo sed eorpus quod humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipsa participatione carnis hominis nomen accepit sicut Apostolus interiorem hominem dicit animam non carnem, conditam esse addet imagine Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae per id ad dei imaginem facta est,ut si non incomutabilis ut deus

esset,lamen incorporea ut deus existeret. Sicut angeli, animet habent initium, finem vero nullum. Nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua,quaeda vero sempiterna Teporalia sunt quibus inest ortum obitus Perpetua quibus ortus

non terminus.Sepiterna,quibus nec ortus nec ter-

b iiii

36쪽

i linus. Animam non esse parte diuinae substahit

vel naturae nec esse eam prius quam corpori misceatur .sed tunc eam creari quando in corpus creatur,cui admisceri videtur. Pnilosophorum sentenistia dicunt esse anima prius quam nascatur in corpore.Quod verum esse nullis approbatur iudiciis. Nam utru antea fuissemus, nes: ipsi nouimus, nec

quis hominum dicat habemus. Non est ergo quaerendum quod quς rendo magis est irridendum. Setiles iteretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui

authorem,ad cuius imaginem facta est, non noue-iunt Et ideo multa errore digna dixerunt. Muta

bilis est anima non localiter, sed temporaliter sui,

affectionibus Corpus autem de loco de tempore mutabile,quia & tepore mutatur cloco variatur. Quod ad corpus mutatio locorum,hoc est ad animam mutabilitas cogitationum. Quae varietas malae motionis tunc menti inhaesit,quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in iuio stare noluit a quo male recessit,&iusta damnatione ih constans per rerum raptus varietate defluxit. Multum exaua natura splendore possidet anima,sed fuscatur commixtione carnis, qua re en

ita inchisa .Ex eius enim parte vertitur ad peccandi infirmitate,Salomone dicente, Corpus quod co rumpitur aggravat anima, deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. De sensibus carnis Cap. I s. On virtute,non sensu corporis', sed rationere menti excellimus animalibus caeteris. Pro rebus corporeis utendis sufficit sensus car-

37쪽

hi ines usu corporearum rerum nihil putant aliud esse praeter quod carnis sensu concipiunt. Sicut praecellunt sibi corporei sensus diuersitate locoru, ita sibimet virtute sentiendi praecellunt. Nam sicut praestantior est odoratus sapore. positione loci. sentiendi longinquitate: sic auris odoratu longius enim audimus quam odoramus. sic oculi auribus:ldgius enim videmus quam audimus Animus autem loco Merito his uniuersis sensibus superfertur In arce enim capitis constitutus,quod illi corporaliter non attingunt,iste intellectualiter c5 uetur. Amplius excedit oculorum sensus caeterisiensibus:quandoquidem quae ad alios pertinet sensus inde dicamus: veluti cum dicimus vide quomodo sonat,vide quomodo sapit c. Quemadmodii oculus, ita de animus caetera videt, sese non intuetur Aliarum enim rerum origines, species. ma gnitudines perspicit:de se autem tanta veri ignora-itia inficitur,ut in his omnibus nihil certius cotem pletur. Homo qui miraris syderum altitudinem de maris profunditatem, animi tui abyssum intra, dc mirare si potes Multa cogitantes sine sensu carnis, sine imaginibus vivis, animo tantum cernentes intuemur, memoriaque mentis ibi eas fingente tenemus . Multa quoque intelligimus sensu, quae lingua explere non postumus Innoxios esse insantes opere,non esse innoxios cogitatione quia motum quem gerunt mente, nondum possunt explere

opere,ac per hoc in illis aetas est imbecillis non animus. Ad nutum enim voluntatis nondum obtem perat illis fragilitas corporis: nec adeo opere noce

38쪽

re possunt, sicut cogitatione moueatur. Ex eausa voeabulusertita est cogitatio.Cogedo enim animareminisci quod memoriae commendatum est,dicitur Cogitatio. Rerum omnium thesaurus memoria est, ipsa est enim custos rebus inuentis, ipsa cogitatis.de qua ad liquidum difficile est aliquem disputare,quia grandis eius perplexitas est, de animus ipse est.Imago a sensibus corporis remota suae specie similitudine relinquit in memoria:similitudinem autem non per imagines sicut caetera ,sed sicut gaudiusne imagine reminiscimur. Dum obliuione memoramus,non per seipsam adest. Quod si per seipsam adesset,utique non obliuisceremur. Commune hominis animaliumque esse memoriam,nullum auteanimalibus irrationabilibus intellectum inesse nisi homini tantum praedito ratione. Caeteris enim in ipsa qualitate considerationis suae sensus carnis non intelligentia mentis est.

De Christo filio dei Cap.rs

Ilii dei perfecta natiuitas, nee ecepit esse F nec desiit.ne pretierita sit, si desiit: de ne impersecta sit, si adhuc fit:sed si a terna

sit 'erfecta, quatenus in ea natiuitate aeternitas perfectio habeatur.Ex utero virginis minor diciatur patre Christus,videlicet iuxta humanam assumptionem,non iuxta diuinitatem. Christus in forma serui,servus: in forma serui, non seruus Informa quippe serui,domini seruus: de in forma serui,hominum dominus Christus in forma serui propter conceptionis excellentiam dominus est homi-

39쪽

bum:quia de si suscepit carnem,non tamen ex carnis libidinosia contagione Mediator dei atque hominum homo Christus Iesus nequaquam alter inhumanitate,alter in deitate est:sed in utraque natura idem unus est. Nec purus homo conceptus est, nec purus homo editus est nec postea meritum ut deus esset accepit, sed deus verbum manente inco- mutabili essentia,quae illi cum patre de spiritu sancto est coaeterna, assumpsit carnem pro salute hu- in ana,in qua sim passibilis pati,immortalis mori,Maeternus ante secula temporalis posset ostendi.

Mediator dei in hominum homo Christus Iesus,

quanuis aliud ex patre, aliud ex virgine non tamealius ex patre, alius ex virgine sed ipse aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre ipse qui fecit ipse qui factus est ipse de patre sine matre,ipse de matre sine patre: ipse conditoris templum,ipse coditor templi:ipse author operis,ipse opus authoris manens unus de utroque, desin utraque natura,nec naturae copulatione confusiis, nec naturae distinctione geminatus Ideo deus in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Sed unde nobis consuluit, inde despectionem tulit quia infirmitatem , quam pro nobis sesce pit, homo superbus despexit ob hoc infirma de stulta mundi elegit, ut fortiora sapientiora per

quae non cdgnoscebatur, confunderet.Sicut cibum fortem inualidus infans capere non potest, nisi a matre prius editus,in lactis succii vertatur,ut quod in cibo non potuit uti sugendo potetur in lacte per carne,ita nos diessemus infirmi ad conspicieda verbi aeternitate factu est ipsum verbu caro, ut enu

40쪽

riti per carne fortioresq; effecti eibsi selidum .i.ve bum domini cum patre sempiternu coteplando veangeli satiemur.Propria dei dona esse, quibus nos nobis reos esse ostedit, qui dum iaceremus sub reatu culpae,iustos nos esse eredebamus. Venit medicus, patefecit vulnus,composuit semetipsum, de de sua morte nobis medicina aptauit, ut no esset ostensor tantum vulneris, sed de sanator Primu ad Israel venit Christus sicut de ait, non sum missus nisi ad oves quς perierunt domus Israel. Ad populii Israel prius venit,sedomo essent credituri propheta non tacuit dices,Primus ad Sion dicet assum, Hierusale euagelista dabo:& vidit, no erat neq; extitit quisquam qui iniret consiliu de interrogatus respoderet verbu Sed quia ad eles trasiuit,sequitur,Ecce seruus meus suscipia esi, electus meus, coplacuit sibi in illo anima mea:dedi spiritu meu super eu,iudicium gentibus proseret. Quanuis ordine nostrae liberationis omnis nescierit diabolus, sciuit tames

pro saluatione hominu Christus aduenit: sedis sua

idem nos morte redimeret,ignorauit, unde eu oceadit. Nam si ille Christu per morte redimere humanu genus scisset,non esi utiq; peremisset. Quod nouerit diabolus pro salute humani generis Christum venisse,Euangelii testimonio docetur, quem ut vidit,cognoscendo pertimuit dices,quid nobis de tibi fili des venisti ante tepus perdere nos Christus sicut peceatusa poena digni est no admisit, ita poena peccati nostri suscepit, uti indebita poena sua, debita abluere eulpa nostra: ut phoc amitteret dia holus, qui reos tenebat, divnu interfecit, qui nihil peccati admiserat. Ideoque quos quasi iuste tenuit

SEARCH

MENU NAVIGATION