Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata

발행: 1785년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

omnes inde aetates alia ab aliis sunt probata et usurpata, ua Oriente usque ad Arabes, in hemicis et astrologicis Vulgata quoque haec sunt inter salptores omnis generis, Christianos et profanos, praesertim in Nonni Dionysiacis, antiquiorum et recentiorum cinno et farragine, etsi diuersis et variatis modis et nominibus, ut vix tandem assequi liceat, unde hoc vel illud, quod occurrat. assumtum sit ut . . de Dem Ogorgone seriore figmento vidimus f).

EPilia Eaenum IV. De religionibus et superstitionibus miscellis per fguras f*mbolicas essectis, nprimis in gemmis scalptis a).

uisquis animum ad haec, quae superiore commentatione exposita sunt, aduerterit, confestim intelligit, symboloium naturam res non ipsas, sed a similitudine aliqua ab alia re ducta declarantium, esse debere incertam, ambiguam, et passim obscuram nec enarrabilem, interdum ae lin-

quenda

a Prima huius iudicii elementa propoε ueram in Prolusione de De lao oorgone i 86. Opus c. Ol. III.

P. 9 sq. Add. bormnelitatio de sermone mythico seu Syuιbolico a. 8o . in Conimentationibus Oc. R. c. oti. Ol. XVI. p. 8, Restat Commentati de circumscribendo symbolor ira su 'raesei tim

in doctrinis,nhiloso hicis quam iis, quorum res agitur, absoluendam relinquo.

262쪽

α46 Epimetrum IV.

quenda sint symbola quae nec intelligere et interis pretari possis quoniam similitudo inter duas res aut non perspetia est aut varia est et fluctuans. Neque itaque symbolica seu allegorica et mythica ratio eloquendi aut pingendi' et sculpendi. idonea satis habenda erit philosophicis subtilitati-hus Ferendum quoque et fatendum est in mythis antiquorum hominum plurima es e quae nunc non satis constitui possint , siue a poetis siue ab artificibus expresses sint. nosque adeo labare in interpretatione haud erubescendum esse. Porro

vix quicquam dixeris apertius is x ac certius, quam sequioribus non esse constituenda antiquiora. nisi comparata inter se sint ad elicienda ea quae sint e vita aeuo sensu et simplicitate antiquiorum hominum et temporum a nostro forte cogitandi more diuersa et aliena; et si bene eadem Conuenire possunt usui temporum et hominum seriorum aut etiam nostro ut interdum haud natantum interpretatio recte locum aeneat: alia in ostro sensu, alia ex Platonicorum, aut seriorum

acceptione vocum et rerum, alia ex aliorum more et usu; di tamen Iriscarum aetatum notio per

symbolum expres a vel Ic mos fugiat Videas

tamen eam rationem plerumque esse se spretam

seu neglectam a viris doctis, inprimis in philosophicis et religiosis opinionibus Cum motiones

non satis explicitae insiderent animis primorum philosophantium seu in rerum naturas et caus as inisquirentium. saltem in eo Occupatis, ut sensa sua communicarent aliis ' vocum idonearum inopia eos premeret per similia symbolice et allegorice. quae

263쪽

De relig. et supersit inscellis etc. et 4

quae sentirent reddere su et experientia consueverant. Eodem Tilbsidio tymbolicae dictionis si sunt primi philosophantium rim tradendis iudiciis

suis seu opinionibus seu sermone dei scriptione. Non inim vectes statui arbitror, quaesitas esse symbolicas, allegoricas, hieroglyphicas. aenigmaticas ' cogitata reddendi et exprimi endi s rationes miro aliquo studio occultandi et alios melandi ea quae alios docere vellent , id quod serius forte accidere potuit seu metu seu inuidentia seu anitate, aut ad poeticum oestrum aberrantium, aut etiam fanatico impetu abreptorum philosophorum. Enimuero sapientes illi, in tirocinio philosophiae quasi versantes, Verborum copia destituti, captando rerum iam notarum similitudines, intelligibiles res per sensibilia enuntiarunt etsi mox accedere potuit voluptas ex ambiguitate et obscuritate sublata profecta. At ex symbolica loquendi et docendi ratione orta est molesta res, quod inter antiquiores symbolorum usu et more videmus mentes abreptas modo ' ad contemplationes mysticas et fanaticas interiore aliquo sensu, modo ras proferendum doctrinas et praecepta concitatiore motu et impetu animi. qui oestro prophetico similior ac propior habendus esset ita ut ea. quae per symbolica effata acceperant, phantasia viuidiore arrepta, tanquam vatici nix et iracula proferrent, sibique etiam, et aliis, a numine amati consilia et monita dare viderentur; quae omnia subtiliori et accuratiori veritatis cognitioni et perceptioni plurimum obfuisse apparet Nec magis recte primos illos sapientes putatum est statini i scholas habuisse et

264쪽

α48 Epimetrum V.

magisterium Xercuisse, aut continuo ad systema est quod doctrinae condendum prouolas eo ut nos vulgo solemus: forte illi . vix. nec nisi sero, ad plures opiniones inter se coniungendas et comparandas proces erunt; sed a singulis contemplantibus res et euenta vel casus, singula iudicia communicata sunt familiaribus 1 ab his vulgat, inter gentiles, tribules et populares: donec pluribus iudiciis inter se copulatis requireret res auditionem intentiorem: ita nomen magistri subnatum P mox affectatum p pluribusque magiitris se deinceps X-cipientibus . . exorti sunt certi ordines, classes aut

tribus. et dehinc sectae si diuersae opinationes incidis ent Hoc modo Chaldaeos it Magos et Brachmanes prodii si e crediderim; ut philosophi ad

leges scribendas ciuitatibus arces rentur serius factum esse, putabimus: multo magis in Oriente, quando ne nunc quidem quod admodum saepe mirationem mihi fecit, 'philosophiae aliqua ratio habita est in condendis imperiis et scribendis legibus etiam si Magos et Brachmanes in regum quoque contubernio habitos es e haud ignorem at anterioribus aetatibus philosophi aditu pentes quidem habuere multos, rata paucos sibi lassidentes; et si

auctoritatem non modi doctrinae Verum , etiam diuinioris naturae, consequuti erant et facile consequi potuere Fuere haec, et sunt adhuc, communia populorum barbarorum, ut ingeniosiorum se prudentiorum, praecipue senum iudicia et consilia Ic monitus, vel opinionum phantasia conceptarum ludibria, visa et fraudes facile admittant, quid quod eos homines quoque in daemonum com

mercio.

265쪽

De relig. et supersit miscellis etc. 249

mercio versari credunt ita ut ii facile inter ceteros auctoritatem principatumque adipiscantur; ipsis quoque principibus regibuM reuerentiam, et metum . iniiciant Porro et illud Commune iit, ex iisdem hominibus alios deflectere studia d divinationes, praestigias et artes, magicas Communia haec fuisse philosophantium in Oriente obseruatum ei a veteribus P v. Strabo XV l. p. 76 a. et lib. I. p. I. Diodor ll, 9 Scilicet iis . qui in his disputationibus versantur, rant omnia est exuenda vita. in qua ipsi degunto et referenda est

mens ad eorum hominum et temporum conditionem, morem et habitum, quorum Opiniones sunt enucleandae, alioqui frustra laborant de toto hoc

rerum genere.

Secundum ea . . quae modo exposita sunt ista phantasmata. quo nomine appellare pi acet opiniones symbolice avx allegorice expressa S quae abstracta erant in persona mutata, mox pro lis aut geniis aut aliis habita naturis, variis fuere instructa modis forniis, viribus et fatis evi quo semel

coeptum erat, ea, quae iis tribuerant re vires et effecta, tanquam res Vere acta et gestas enarrare.

et opinata in historias mutare lta tradita pro veris factis habuere sectatores, Indorum philosophia, quae adhuc in se nostris libris i circumfertur, satis pcet, ex similibus doctrinis, in narrationes versis, coagmentata Multarum autem ha rum narrationum memoria intercidit, ita ut aliarum cum iis coniunctarum i ea, quae supersunt, nec enodare, nec a qua Origine, opinione et phantasmate proces erint, asi equi pollis, rideoque sos

266쪽

diso Epimetrum IV.

peram operam in iis eruendis ponas quod ipsum Indorum exemplo satis constat. Iam hoc idem in antiqua Orientis philosophia,

hoc est in opinionum illa, aquarum more undique Corriuatarum, Oliu ui sic se habet quae a singulis ortae ab aliis acceptae, aliisque iterum traditae, tum per collegia doctorum hominum, Magorum, Chaldaeorum, Indorum, propagatae, in doctrinas abiere, atque etiam litteris fuere consignatae nec statim quod iam monui, ab initio interpretem auctori superstitem ac scholam ab auctore conditam habuere, ut ad unam eandemque formulam iisdem verbis conceptam ad seriores aetates doctrina magistri propagaretur; nec nisi serius scholae et sectae extitere, maioribus incrementis posthaec subsecutis ita multas antiquiores doctrinas maturo aut intercidisse aut sensum earum non in te iginecesse est. Etsi in his memorabile dixerim esse hoc, quod Magorum et Brachmanum fuere collegia et sodalitia Aegyptiorum autem sace dolum familiae coaluere unde etiam arguitur

Pythagoras, dum sodalitium ipse instituit. Orientis philosophis plus tribuisse quam Aegyptiis quod etiam ex symbolis ab eo adhibitis intelligitur. Fac porro has doctrinas nonnisi per symbola

expressas et efformatas ad alios peruenisse, quibus sensus eorum et significatus esset eruendus eadem symbola, ritus et caerimonias propagatas esse adfinitimos populos, ab his ad remotiores idque contigisse in omnibus Orientis religionibus in Asiam minorem, Graeciam et Italiam propagatis mirabimur me eas omnem feres habitum pristinum exuisse

267쪽

De relu et superstit miscellis etc. III

exuisse h) Zoroastris doctrina quaecunque illa fuit, per se et in primordiis fuit implex ab initio

Iux et caligo; at in eadem mox potestates, δυναμιεις, angeli eaque doctrina infinitis interpretationibus Onerata unde sunt Orta placita accepta ab aliis, aut improbata, mutata, submissis nouis V amata.

adiunctis aliis aut demtis per haec via facta sectis: quarum placita nec ipsa intacta mansere, sed nouis opinionibus et interpretationibus ea aucta et a nata ita Zoroastrica et Chaldaica permixta alia etiam adsumta e Mose cuius tamen philosophia omnium aliarum erat simplicissima, et se etiamnum

potissimum hac sua simplicitate in rerum origine inprimis commendat et a ludaeis qui ipsi adsciuere alia ex istorum doctrinis alia ab Aegyptiis petita. Atque hoc modo philosophia Orientis quam

Vocamus, tam multa ac varia temere ac consulto

atteXta, coniuncta et permixta habuit ut omnis notio vocis et rei sit vaga et incerta hoc habitutamen ea insinuata, partim aucta variata coaluit cum philosophia Graecorum Alexandrinorum. serius Pythagorico- Platonicorum. Atqui, ut iam

profes, sum fuit Graecorum philosophia ab aliis diuersissimis primordiis ducia aucta postea doctrinis Aegyptiis Phoenicumque. Cum Graeci progressies ient a cultu rerum a maioribus pro sacris et sanctis. etiam potentiore natura iis indita, habitarum. per simulacra mox em clarum et ritibus sacris celebratarum iidem utique, quod nec mireris de Origme

b Multa huius generis exempla illustrata sunt in Comment de dea Comana Vol. XVI. Commentat. Soc. R. Sc Gotting.

268쪽

origine naal parum laborarunt; et mala a nonis nullis sibi ignotis metuenda esse censerent, ad Moeras et neces itatem ea referre contenti.

Diuersissima igitur fuere Orientis et Graecorum primordia philosophandi coaluere tamen utraque aliquando idque praecipue deberi puto hominibus et studiis Alexandrinis partim ex situ urbis

in finibus Aliae positae partim ex recepta philosophia Platonica, quae homines procliuiores redis de re potuit ad Orientis placita recipienda, quam Aristotelica, quae recentior et Ouitate sua forte praeferenda tamen fuit posthabita in Graeciam inducta fuerant mature nonnulla ex harbarorum hoc est Orientis Phoenicum et Aegyptiorum, ritibus, et placitis seu philosophia, h. e. Opinionum farragnae Serius tamen, philosophiae melioris luce inter Graecos sparsa ea ipsa ad rationis melioris et politioris subtilitatem sunt exacta et constituta. Hoc est, quod videmus Graecos suos religiosos mythos duxisse a Chao, lena entis rerum et naturis in personas mutatis; qua de re iam satis

disputatum est in Commentatione de Theogonia Hesiodi e) et aliis in locis. Prolusum tamen aliqua ex parte est ingruentibus serius peregrinis religionibus et paratus iis

aditus prau Graecorum et Romanorum scriptorum usu comparandi numina et religiones patrias cum

diis aliorum populorum, hos que pro iisdem cum suis

e In Soc. R. c. oti. Commentationiblas Vol. III. His t. p. ias. ID Theogoniis utique prima vestigia sensus elegantioris et venuatatis agnoscere mihi

videor.

269쪽

De relig. et supersit miscellis et et 3

suis habendi turbata ita est omnis feligionum

veritas illorica, et patriorum sacrorum sanctimonia. Succelsit alia subtilitas philosophantium de diis, quorum multitud mem ad unum ouem seu Solem referre ludebant qua de re vel unum Macrobium inlpicere satis est lib. l. Saturn c. 7sqq. ubi etiam contenditur, Liberum esse eundem cum Sole, sicque etiam Martem, Mercurium Herculem. et alios Elii, si ad antiquiora animum referas. similem quodammodo rem actam esse videas a Stoicis qui fabulas Homericas philosophico acumine modo physicis modo ethicis rationibus accipiendas II contendebant qua de re in Excursi ad Iliadem et ad Apollodorum satis multa sunt dicta. Iam si superstitiones, de quibu egi magna ex parte a philosophicis quodammodo rationibus repeti forte possint successsere tamen aliae pro commentis, somniis et fraudibus habendae, mente

per phantasiae errores Obscurata duobus maxime imodis prim enim coeptum est, diuersas ac diverti generis superstitiones copulare et nouum inde figmentum componere, tum ad fraudem et ludifica. tionem aliorum nouis commentis id variare, refingere et per haec ad magiam peruentum est.

Ex priore more miscendi superit itiones Zoroastreas et astrologicas, vulgo dictas Chaldaicar processum est ad transferendas eas ad religione alias. Phoeilicias, Iudaicas, Aegyptias, Graecas et Italicas, seritis ad Chrisianas quoque cum his miscendas, ad noua Commenta ex iis confusis producenda idque modis, et artibus, variis inque his, Pythagoreo Platonicis subtilitatibus. Haec sigilibtim

perseis

270쪽

as Epimetrum C

persequi aliorum studiis relinquo: propositum

mihi it ea tantum delibare quae ad gemmarum figi Denta et monstra spectant. Itaque mihi satis esto, genera potiora attigisse, et animos legentium aduertisse primo ad communem harum superstiti0num fontem, symbolis sermonis sum et nece sitatem, tum ero Vt intelligatur, ea, quae ab illo primo fonte manarunt, per diuersas scaturisines, riuulos et caualiculas dissus et diducta admodum turbata, novum colorem, nuturum, et multiplicem coris

ruptilam a ciuisse quorum discriminis obseruandi cura diligens est adhibenda, si recte de partibus

aut de singulis iudicare volumus. Per tot superstitionum genera materies immensa suppetebat fabricandis erroribus, fraudibus et artibus hominum seu fanaticorum, seu impostorum cum plura essent, quae eorum ludia incenderent: primum ita mala, quibus ea obsessa est, in tanto calamitatum publicarum et priuatarum assiliente undiquaque agmine, aut eminus minitante et animum metu X agitante; a qujbus ut liberemur aut incolumes praestemur, lubenter

audimus eos qui medelam certam pollicentur; altera ex parte haud desunt, qui ex credulitate aliorum quaestum faciunt cuius generis i mnensa multitudo per ista saecula, de quibus agitur, existitit impostorum, gyrtarum, circulatorum magorum, quo quidem nomine interdum omnis illa turba nuncupatur. Diuersa ex parte stolida et in-tiusta hominum propensio ad praescientiam futuri. innutrieras praenoscendi et praedicendi futura artes

et superstitiones peperit, et aliis impertiit: se equas

SEARCH

MENU NAVIGATION