Christiani Henrici Eckhardi Introductio in rem diplomaticam, praecipue Germanicam : in qua regulae idoneae vera diplomata a falsis secernendi exponuntur

발행: 1742년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

111쪽

SECTIO II. DE EXTERNIS

tium est, quin et apud Francos nulla eius metalli sigil-dortim vestigia ob ruauit Io. MABILLON L. IL de rediplomat. c. XVI. g. IK. Quamvis vero plumbeae bublae veluti propriae fuerint Pontificibus Rom. qui dulce putant aurum piscari plumbo, non tamen nulla extant exempla vilissimum illud metallum signandis diplomatis Imperatores Germ. adhibuisse. Exstat enim plumbea bulla Ottonis M. teste subscriptione diplomatis apud MARGARINVM in Bullaris Cassiniensi

Tom. II. p. δ. verius credatur ditissentius obfer . uetur ab omnibus, mamu propria roborantes, illo plumbeo

sigillari praecepimus. Ottonis III. bullgm plumbeam

dus II. diploma ecclesiae Frisingensi concessiim an. M X X XIII. plumbo signauit apud P. MEI CHEL BECNChron. Fri ingens Part. I.p. a . Maiestati imperii quum plumbeis bullis vix consuli posse animaduerteret Frbdericus I. iisdem plane videtur abstinuisse.

g. LXVIII.

Alterum est, ut qualis annectendi sigilla modus fuerit videamus. Germanicorum Imperatorum diplomata ita signabantur, Ut membrana ea parte, cui hgilla imprimuntur, in crucis modum incideretur, deinde cera ex utroque latere scistiirae isti cruci mi, et sigillum intrinsecus cerae imponeretur, ita, Vt intrin us et extrinsecus quasi cohaereat. Modum hunc annectendi sigilla Saxonicis Imperatoribus usi latum eleganter deIcripsit BENIAMIN LEvRER in Stapula

112쪽

DI PLO MATUM NOTIS.

Sta trium eb. n. I a. At melius eumdem cognosce. re licet ex αυτο νια ectypi sigilli, cui pars antica, emgie ornata, desecit, in C H R O N. G O T T W I C. L. IIp.

g. LXVIIII.

Sed valde modus hic imprimendi sigilla fraud bus patuit. Quam facile enim cera, membrana ad ignem modice incalescente, in postica parte abradi vel discindi potuit, et sigillum integrum alio transferri Acute, ut selet, imposturam hanc in diplomate Ab

batis S. Donati de SeoEula odoratus est Innocentius III. P. R. in Cap. s. X. de fide Instrumentorem , cuius verba digna fiant, quae hic adscribantur: Rursus, inquit cum cera sigidi ab interiori parte vetustissima esset, cera, cymaeposita erat ab exteriori parte quas ad conseruationem IliLsi recens erat a mollis, quod cum diligenter inuestigatum fuisset, certo certius est compertum, qu sub vetusto sigi charta fuerat perforata, et per Riutinum nouae cerae, quae posita fuerat exterius quasi aa conseruationem sigilli, viatiose fuit ipse chartaessubiunctum: Eadem falsitatis specie per vitisam videlicet appositionem Agilli caetera fere pria uilegia Romanorum Imperatorum, praeter priuilegium Henrici, vel fato reperta sunt vel falseata. Hinc iam facile riadideris rationem, cur tot falsis diplomatibus sincera sigilla adfixa reperiantur, quale exemplum Innocentius adsert in Cap. s. X. de crimine falsi, ubi ipse recte censet bullam genuinam surtim subreptam, et callide falsio diplomati adsutam esse. Sic quoque sigillum diplomatis Lindauiensis probum et sincerum visum est HER M. CONRINGIO, quod a genuino diplomate avulsum esse nemo dubitauerit.

113쪽

86 sve TIO II. DE EXTERNIS

. LXX. Idem sigilla affigendi modus placuit Francis, utid et M AB ILLON L. II. de re diplomas. Cap. XXXVI. s. In et ab his ad Germanos , uti pleraque alia, derivatus videtur. Mansit huius moris custodia in Ger. Inania constanter Vsque ad saeculum XII. quod vel diplomata Henrici IV. et Henrici V. prolata in C H R ONICO GOTTWICENs I aliaque complura stiis lucrulenter testantur.

f. LXXI.

Sigilla vero hunc in modum membranae affixa non eumdem Omnia locum occupare selent. A Me. rouingis enim plerumque affigebantur paullo silera erirema Datae, quam vocant, Verba. At Carolin. gorum diplomata sigillum fere ais xum habent post Cancellarii aut Referendarii nomen. Caeteri Imperatores locum sigillo elegere e regione signi et recognitionis Cancellariorum, ita tamen, ut dextrum plerumque latus, numquam fere sinistrum teneret. IO. NICO L. HERT Ius de Iide dipsematum SM. I.

g. XVILF. LXXII.

Posterioris aetatIs mos est sigilla adpendendi, et saeculo XII. fere ad finem properante post Friderici I. Imperatoris mortem in Germaniae inoleuk. Equudem iam longe antea hoe usitatum fuit, sed tantum in hullis aureis, et plumbeis, quippe quae aliter quam . hoc pacto membranae illigari non poterant. At cerea Lagilla non prius, quam post Friderici I. excessum diplomatibus ex filis, cera capsulis impressa, apud Germanos adpendi coeperunt. Ita e stat sententia laudati

114쪽

DIPLOMATVM NOTIL MIaudati LEvBERI existimantis, sub Sueuicis demum Imperatoribus nouum hunc sagitta imprimendi moedum in morem tuisse. HEI NEC Cius de similis P. Le. XUL, IR

Porro spestandae sunt sigillorum imagines, qum si praecipuum diplomatibus ornamentum adferre di xero, neminem me spero habiturum contradicentem. Hinc numquam imagines in sigillis omissas esse certi simum videtur. Sane antiquissima Francica sigilla Regis emgie insignita fuisse luculenter ostendit annui. Ius Childerici I. Regis Francorum Tomaci in eius sopulcro anno Μ DC LIII. ertus. Hic enim Princi. pis armati effigiem cum inscriptione: CHILDERICI REGIs repraesentat. V. IO. IAC. CHI FPLETIVS in

Anastas Childeries e. VII. Colligi quoque hoc pota est ex loco ex Gestis Francorum supra aulam, quo anninius, Clodouei imagine insignitus, inuentus dicitur.

In diplomatibus Imperatorum et Regum Genmaniae quae occurrunt formusae, quibus sigillum ipsa imaginis voce denotatur, neminem dubitare patium tur, sigilla germanica imaginibus fuisse conΘicua. Sic, ut unum modo huius rei exemplum adteram, Conradus III. Imp. in dipIomate, premensi ecclesiae coneesta imaginis siuae in sigillo expressae mentionem facit his verbis: et ut haec ab omnibus e d posita et siruta esse noscamur , praesentis sicripti monam feri, et

s. LXXV.

115쪽

88 sECTIO II. DE EXTERNIS

g. LXXV.

Quandoquidem vero emgies sigillorum tantum habent et momenti, et splendoris, ut eas prae caeteris magno in pretio habeant viri harum rerum peritissi. mi, non male sorsan huic opusculo consulere videre- mur, si illas aeri incisas hic subiiceremus. Nemo enim tam incuriosus antiquitatis est, qui non fructum ociniis gratissimum capiat, si in aere spectet venerandos Imperatorum Regumque Germ. Vultus, in quibus, ut est vultus animi index, oculis quasi cernat mox limius indomitam animi serociam, et spectatam belli do. mique virtutem, quae in vivo eluxit: mox illius degenerem inertiam imobilemque mollitiem, qua in vita fere dimuxit. Nec sine risu seepe videas expres- 1sam in facie stupiditatem et fatuam amentiam, qua ad sitos quaestus tam callide abusi sunt Clerici. Quid idenique iucundius est, quam in fumosis illis ceris re- igium veterum habitum, ad pristam simplicitatem scompositum, cognoscere 3 Habet et vetustas nescio quam maiestatem, quam non minus mireris, quam ieam, quam in cultissimo faeculo Reges et Principes lostentant.

g. LXXVI.

Sed quum hoc instituti nostri ratio non serat, et limagines sigillorum quilibet spectare possit in ectypis,

quae exhibent NIC. TYLLEsrus in D fens. Asbariae S. Maximini P. III. V. C. IO. FRIDER. SCHAmN A T in Vindic. archivi Fuldens Io. M I C H A E L H E I- lN E C C Iu s in opere de Sigillis, et R euerendisi . Abbas . Gottivicensis in CHRONICO, qui et in describendis illis praeclaram posuerunt operam, aliique compli '

116쪽

res: id nobis datum erit negotii, ut breuiter potiores, quae huc pertinent, obseruationes perstringamus. Iam primo omnium obseruandum est in Merouingorum sigillis nuda tantum capita Regum rudi admo. dum caelatura expressa esse, quod vel ideo non mirandum est, quia Reges Francorum primae stilpis signarunt annulis, in quibus praeter caput nihil fere exprimi selet, uti obseritat IO. MABILLON L. II. de re diplomat. c. XVI. g. II. et specimina apud eumdem luculenter test intur. Ne te, quaese, moueat sigillum Sanmaximinianum apud Z Y L L E s I v Μ l. c. P. III.p ra. in quo Dagoberti Regis emgies dimidiata cum pallio, sceptro regali, et diademate adparet. Vti enim plerasue diplomata, quae Dagoberto tribuuntur, dubiae fidei sunt; ita quoque sigilla eius non una falsitatis nota laborant. cons. HEI NEC CIus de Sigillis P. LCap. X. g. V. et VI. Deinde Merouingica sigilla totam Regum faciem aduersam praeserunt.

f. LXXVIL

Sed tota haec figurariam ratio immutata est Carolingόrum aevo, quo melior cultus et elegantia quasi renasei videbatur. Primo enim imagines illorum omnes oblique ad dextrum latus conuersae sunt, si Carolomanni iconem excipias, quae in laeuam partem inclinata est. IO. MABILLON L. II. de re diplomat. Cap. XVI. g. VIII. Secundo sigilla Carolingicae stirpis dimidiatam Regis emgiem, leu superiorem corporis partem exhibent. I, quaesis, in rem praesente et inspice specimina apud Μ A B I L L o N L. V. de re dia Ilomat. et s C H A N N A T in tardis. archis. Fuidens diplom. quae fidem dictis facient.

Μ g. LXXVIII.

117쪽

SECTIO II. DE EXTERNIS

l' s. LXXVIII.

Ex hac consuetudine est, quod priores Germaniae Reges non toti in sigillis adpareant, sed tanmmumbilico tenus se sistunt, et vultum ad dextrum latus conuersum habeant. Schema tamen illorum ad maiestatem magis, quam antea, est compositum, quia coronati, dextra lanceam vexillo ornatam, sinistra umbellana seli scutum praeferentes repraesentantur. Eius generis siunt sigi ssa Conradi, Henrici I. Ottonis I. qui tamen augusta dignitate potitus sceptrum et globum adhibuit, ceu patet ex sigillo, quod debemus ZYLLmsio P. IIL Mess. Abbat. p. ag. Hinc ab eo tempore origo globi imperialis apud Germanos repetenda videtur, quia et posteri omnes eumdem gestantes in sigillis conspiciuntur. CHRON. GOTTHIC. L. II. p. I9. s. aud. NI C. HENELIus otio Vratisi tensi

Cap. XL qui de origine globi seu pomi imperialis docte, ut solet, disserit.. I. LXXVIIII. ElePns Itaque, at plane singulare est sigilIum Ottonis III. Innexum dipIomati, quod concessum est ecclesiae collegiatae s. Victoris Moguntiae, et aeri incidendum curauit ILLvSTRIS s. ABBAs GOT W I C. in C H R O N. L. II. p. 2ost. Stantem enim et inimgrum sistit hunc Imperatorem, indutum amictu regio, et corona, supra quam stella sex radiorum eminet, clausa ornatum, dextra baculum regium magnitudine sivi intem tenentem, et sinistra globum, cruce curentem. Oimilem eius figuram vix alibi reperias,

quum in aliis, quotquot extant, sigillis Otto III. sim

118쪽

DI PLO MATUM NOTIS.

g. LXXX.

Nouam sigillorum figuram excogitauit Henricus II. qui sancti nomen meruit, quam posteri omnes mira constantia retinuerunt. Primus enim throno insidens, et totus in sigillis repraesentari voluit. Sed quid fiet sigillo Ottonis III. apud MEI CHEL BEE in Chron. Fri gens Part. I. p. quod figuram Regis in solio regio, aut imperiali sedentis praesert Non existimare regulam nostram ex eo inDingi, sed firmo illa talo adhuc stat, siquidem recte iam obseruauit ABBAs

illud sigillum e diplomate Henrici II. desumtum esse, et a rerum imperito ottoniano diplomati adfixum, quod credere nos iubent rationes, quae hic Oecu . runt, grauissimae.

Postremo non praetermittenda est: obsematio H ΕIN E C C II de Sigillis P. I. e. VIII./II. III. in medii

aeui sigillis gentilium Deorum imagines plane exulare: id quod non sine magna verisimilitudinis specie inde colligit vir in his litiaris eximius, quod medio aeuo mirum in modum a profanae religionis error,bus abhorrexent Christiani.

LXXXII.

Venit hic mihi percommode in mentem quam stionis, quae originem aquilae imperii bicipitis in .sigillis expressae Gectat, de qua mirum, quam inter se contendant misiti. Md satis exploratum est milli M a aquilae

119쪽

M SECTIO II. DE EXTERNIS

aquilae ussim in sigillis fuisse ante tempora Ludovici Bavari. Primus hic sigilla aquila exornauit simplici vero, non bicipiti, et quidem binas diuersas aquilas ad utrumque claroni latus collocauit, uti docet elegans sigilli ectypon, quod dedit Ill. Io. GEORG. ESTOR P. L O sicia minor. p. s. Addatur descriptio sigilli maiestatis, quae nabulis foederis inter Ludovicum Imp. et Philippum R. Galliae icti subiecta est apud

L EI B N i TIv M in Cod. iur. gent. diplomat. T. I. p. Na. Eumdem morem tenuit Carolus IV. Imp. qui initia simplicem aquilam in utroque latere expressam adhibuit. v. Desiriptis sigilli Carolini apud Id. Dn. D E LV D E-.W IG in Reliqu. MMor. T. I. p.3 s. Postea vero duas has alas in unam quasi conflauit et hicipitem finxit. Sic in sigillo adlato a vvGGERO in Speculo Austriaco L. III. c. IX. quo a. MCCCLXVIII. litteras signauit Carolus IT Guabus aquilis ad latera imperatoris evhibitis, in scuto dextris lateris aquila hiceps repraesentatur. Perperam ergo primam aquilae bicipitis originem Sigismundi Imp. aeuo adscribunt C Λ N G I V SDiv. de seMerioris aeui ramisinat. p. ra. et C A R O N. GOTT IC. LII. p. aQ. Quum vero Imperator promiscue modo simplici, modo hicipiti aquila uteret tur usque ad Carolum V. ab eius tempore constans aquilae bicipitis usus in insignibus imperii derivandus eu; id quod satis testantur sigilIa, quae coIlegit OLLVA R. v REDIus de Sigillis Comit. Flandriae p. II. A. Rem hanc copiose et more suo egregie expositit vir illustris Io. fAMvEL TREvER in Dissi de vera omgine aquilae bicipitis L R. G. quae prodiit Helmstidii

g. LXXXIIL

120쪽

DI PLO MATUM NOTIS. m

g. LXXXIII.

Nihil attinet plura iam commemorare, quae ima gines sigillorum in uniuersum spectant. Attamen quum et habitum corporis in sigillis expressum cognoscere et explicare operae pretium sit, licebit no-

his specimen dare in sigillo Conradi I. quod idcirco

insta exhibemus, ut ex eo de caeteris neri queat imdicium. Innexum illud est diplomati dato a. D C C C CXII. quod adcurate aeri incisum edidit sc HANNAT in Vin te. archiui Fuldens Tab. VIII. Spectabis in eo primo Conradi Imberbis, corona ornati, et pallio in duti essigiem, quae superiorem corporis partem refert, et ad dextram conuetia est. Porro animadue tes iaciem eius serenam et ad grauitatem compositam, capillos breues, sed non crimatos, et collum utrinque nudum Corona qua reclimitus est, aperta et sibpeme rotunda est, et tribus radiis gemmatis constat.

Regale indumentum, et priscis Francorum Regibus iam usitatum, est pallium, in humeris dextra parte fibula gemmea constrictum, cuius figuram egregie destri. hit Monachus S -Gallensis in Vita Caroli M L. L QILDextra hastam siue lanceam fastia instar vexilli ornatam tenet, sinistra vero umbellam praesert oblongam,

coneauam et striis variis condecoratam. Instriptio ita concepta: CHVONRADvs REX. Quemadmodum vero Corona, lancea, aliaque vestimenta regalia,

quibus indutum Conradum oblimamus, inter imporii insignia tum numerabantur; ita quoque non mirandum est iisdem Henricum in sigillis con*icuum' esse. Quin haec ipsa insignia Conradus, morti vicinus Henrico transmisit, uti testantur Lui TPRA

SEARCH

MENU NAVIGATION