장음표시 사용
251쪽
stra sunt. Inde in Psalmo CVI. v. 28. Idola Methim, mortui vocantur. Sane mortuis nulla inhaeret virtus, potentia nulla, &nisi cot-pora mortuorum ex aspectu hominum remota terrae mandantur,
magis obsunt quam prosunt. Sic Idola , Scriptura teste mortuissent, ἀνωφελη, non pollunt bene facere nec male facere. Perniciem& interitum iis afferunt, qui in ipsis considunt. Os habent & non loquentur, oculos habent & non videbunt , aures habent & non audient, nares habent & non adorabuntur, manus habent & non palpabunt , pedes habent & non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo : Similes illis fiunt,qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in iis, quae ad contemtum Idolorum & vanam Idololatrarum fiduciam arguendam verba adducit HieroPsaltes Ps. CXV. v. s. seqq. Confer Ieremiae cap.X. v. 3. . s. Consorian illa Athanasiissi mo I. Orat.contra Idoti.'. II. utinam, utinam,sine specie ulla artifex illis Numina conforniasset, ita enim fieret, ut non tam evidens suae adversus se stoliditatis documentum ostenderent. Tum enim si signa notasque sensuum non haberent, quales sunt oculi, nares, aures, manus, os , ipsis interim immobilibus d sine usu sensuum, sensibiliumque perceptione, simpliciorum animos fallere potui Liant. Nunc contra habent&nonnabent, stant&non stant, sedent&non sedent , nullam enim vim istiusmodi actionem possident, sed in eo statu quo voluit artifex, permanent, divinitatis suae argumentum nullum de sese exhibentes, inanimati prorsus solum hominis arte consistendi speciem habere videntur. Apud Pr
dentium S.vincentius Martyr ita canit, Peristephanon hymno II. v. 6J. seqq, O vestra inanis vanitas, Scitumque brutum Caesaris Condigna vestris lensibus Coli jubetis Numina ; . Excisa fabrili manu Cavis recocta & follibus
Quae voce, quae gressu carent, Immota, coeca, elingui a. Impo-
252쪽
lmpotentiam Idolorum & coecitatem Idololatrarum idem Poeta
Christianus his perstringit Peristeph. Hymno XI V.v.
Non erubescis stulte, pago dedite, Te tanta semper perdidisse obsonia Quae DIS ineptus obtulisti talibus,
Quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, Fracta& liquata contulerunt Vascula. Ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,
Quos lana terret discolor in stipite, Quos Lepe falsos circulator decipit: ., Quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidae
Edentularum cantilenae suaserint. Vos eruditos miror & doctos viros,
Perpensi Vitae quos gubernat regula, Nescire vel divina, vel mortalia Quo jure constent: quanta Majestas regat, Quidquid creatum est, qui creavit omnia. Ulterius attendi meretur quod Idola ad salutem hominum nihil conferre possint. Bene Augustinus Lib. XX. contra Faustum Manichaeum VN.Tomo VI. per '.m.132. Solus ille colendus est , quo solo seuens beatus fit cultor esus & quo solo non fruens omnis mens milera est, qualibet re alia perfruatur. Iam autem quid pro-
snt Idola impotentia inutilia, Dii mortui , ad salutem hominum Nihil. Id iteram Augustinus declarat l. c. Sunt enim, inquit Idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem , non quidem arando, sed adorando , non id colit, quod nunquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam Daemonia ; unde dicit Α-postolus, Quae immolant gentes Daemoniis immolant , & non Dco, utique sunt, quibus illos immolare dicit, & quorum nos socios cile non vult. Jam vero coelum & terra, & mare, & aer, & Sol&Luna&caetera sydera. omnia haec manifesta oculis apparet, atq; ipsis sensibus praesto sui. Quae cu pagani tanqua Deos coluc, et tanquam Partcs unius magni Detinam universum mundu quidam eoru' putant
253쪽
putant maximum Deum: ea colunt, quae sint. Cum quibus quando agimus, ut ea non coluat, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem, Deum invisibilem suademus , cujus solius participatione beatus homo fieri potc st, quod omnes velle nemo ambigit. Haec M'. in . Sunt igitur idola nihil ratione formae,impotentiae 5 in . utilitatis tuae, in promovenda salute hominum: Sunt tamen aliquid idola ratione tui materialis. Sunt aliquid creaturae, sol, stellae, sunt aliquid ex lapidibus, metallis, ligno confectas mulachra ; sunt aliquid homines S Angeli, tam boni, quam mali: Roae, postquam illis ab hominibus idololatris&iuperstitiosis opinio divinitatis a fingitur , propterhoc mentis figmentum non amittunt suam, in qua conditi & formati sunt, essentiam sed manent,quod sunt; fiunt autem quod non sunt , Dii scilicet re idola, nimirum in conceptu hominis, extra quem nihil sunt in mundo. g.III. Unde autem idololatria omnis mali Principium & finis extiterit, luculenter docet Liber Sapientiae, qui vulgo Salomoni adscriptus , verum auctorem Philonem habere existimatur : Sic. enim lcribit cap. XIV v. 2I. Haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut assectui, aut Regibus deservientes homines, incommunicabile nomen s Dei nimirum lapidibus & lignis imposuerunt. e Tertullianus quoque Libro de Idololatria cum alibi, tum capite XV. originem hujus mali satis ostendit scribens: Recogitemus omnem idololatriam in homines elle cultum, cum ipsos Deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. Nec distavit Chrγ- δε omu, Cum ait: Ex nimia admiratione, in qua nonnulli apuq homines fuerunt, pro Diis ipsos habitos fuisse, dc idololatriae causim praebuisse. Ita& Alexandrum M.Senatus Romanus penes hunc enim Deos creandi arbitrium sive fuit 2. Tertium decimum Deum adscivit,adjungens scilicet hunc ad numerum XII. illorum magnorum Deorum, quorum imagines ad forum stabant auratae, nomina aute Ennius duobus hisce versibus complexus es, Juno,Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, MercuriusJove,Neptunus,Vulcanus, Apollo. elud
254쪽
Dg os ZIS IDOLOLATRICIS GENTILIUM.
velut supernumerariam quendam Deum. Atque hoc quidem rationi quodam modo conveniens videri poterat, in Deos referri illos, quorum in genu, humanum multi& praeclara extitissent merita ac beneficia , nihil enim propius ad Dcum accedit, aut magis Deo dignum est, quam de multis mortalibus bene mereri , uti lex XII.Tabularum innuit,Cap. de dupl. Deorum genere, Tit. de Religione: DIVOS, ET EOS , QUI COELESTES SEMPER HABITI, COLUNTO , ILLOS , QUOS IN COELUM MERITA VOCAVERUNT, HERCULEM , LIBERUM, AESCULAPIUM , CASTOREM . POLLUCEM, QUIRI. VH ET ILLA , PROPTER QUAE DATUR HUI Usa MODI ADSCENSUS IN COELUM ; MENTEM , VlR TUTEM, PIETATEM, FIDEM, EARUM LAUDUM
DELUBRA SUNTO. Sed Pugiles quoque&Cinaedos, S turpissimos homines alios, aliquando dignatos fuisse , & in
Deorum collegium adoptatos, id vero omnium est indignissim v, omnemque admirationem stiperat: Quomodo Imperator Ha drianus Antinoum Catamitum suunt, cu)us nefario amore exarseim quemquein deliciis habuerat, posteaquam ille se,ut creditur. sto vitie Imperatoris devoverat, Deum secit, inque honorem ejus urbem condidit, aut certe instauravit, de Antinoi nomine appellatam. Historia: Auetust e illustrator celeberrimus fractu C Gu- bonus ad Spartiani Adrianum , p. m.I37. Tom.I. Histor. August Edit. Lugdunensin 8. Anno MDCLXXI. nummum veterem ex aere antiquissimum & elegan tissimum, quem e magni Thuani Praesidis Cimeliis deprompsit, profert, in cujus altera parte nomen& vultus Catamiti hujus expressa sunt, in altera vero hircus , con venientissimum videlicet Symbolum libidinis ἀτων. Litere quae orbem totum posticae partis implebant vetustate sunt exesae, pia neque ignorabiles, paucis exceptis: ex quibus tamen liquido con stat legendum cM NAIDIC ΠOAEMnN ANEΘ0KE. Consecratio nis Antinoi cum alia extant hodieque monumenta, tum istud Ro
255쪽
Qui lapidem hunc honori Antinoi dedicavit, Hadriani Libertus
fuit, aut alicujus e Tra)ani cognatis. Erat autem προφη πιου, id cst Sacerdos Antinoi. Sed Moniam vulgo creditum cli, hoc sacerdotio praeditis vim divinandi incisse, ideb non sie a se, aut facerdotern vel f .iminem nomi'at verum Prophetam. Ac sere videas omnes AEgyptiorum Deorum sacerdotes dici a scriptoribus Pro 'heias, ut observat Dioxenes Laertius. Quod autem hic nominatur Antinous ύνθρον των cν λιγυτλ-, Deorum AEgypti consessor & consors,
illud significat:/urbem de hia; is nomine Antinoum si ve A ntinoopolin in Thebaide, iussu Hadriani appellatam , non a fundamentis fuisse novam factam, sed ejus gratia instauratam,& quasi denubconditaminum esset ante is locus alii numini conlectatus. BESAM Deum illum , & urbem quoque priores vocabant, quam appellationem diu etiam postea retinuerunt AEgyptii, altera Graecis rclicta. P opterea fuere, qui de duobus unum nomen componerent,&oppidum istud BESSANTI NOUM appellarent. Plura Casa u-
bonus l.c. suppeditat. Locus Chrυ omi superiorigeminus in bomitia prima ad Rupulum Antioch rum occurrit: Hoc nquit,maximὰ est, quod idololatriae principium & radicem introduxit. Multi Gnirri qui & bella bene gesserant, erexerant trophaea, & urbes aedificaverant, & aliis hu)usmodi promeruerant sui temporis homines, Dii a multis existimati sunt, & templis & aris honorati. Et omnis gentilium Deorum numerus ex his omnibus est conflatus. Quidquid humus, quidquid Pelagus mirabilc gignit, in luxere Deos: colles, freta, flum na, flammas, Vere Aurclius Prudentius contra Symmachum Libro priori cecinit. Et Boxhormus in Oratione de Ioeologia Paganorum, Tot , inquit, Dii prodidre, quibus recensendis non lumiunt numeri omnes Arithmeticorum. Nec lcmere quis posset Vatia
256쪽
Vatibus ut mos est centum sibi poscere voces, , Centum ora, ¢um linguo, optare, Lapides,&ligna,&truncos,&metalla,&herbas &bestias, & alios terrigenos Deos , Deasque , quibus tot sacrificarunt gen- tes , tot populi, tot civitates, tot familiae, tot homines, recen
g. I V. Antequam ad alia contendam, non possum mihi temperare quin elegantissimum Gregorii poetiantem locum ex Or itonesecund4 de Theologia huc transferam', quandoquidem Omne punctum in eruderanda Idololatriae Origine tulisse videt uni ita v ro ille disserit: Etenim Deum quidem, a c primariam illam cau- sam, natura quidem omnis rationis particeps appetit, caeterum obeas, quas dixi causas, viribus deficitur. Languens autem de siderio,maleque omnino aifccta aegerrimeque hoc damnum ferens, secundam, ut dici solet, navigationem inici ut scilicet, vel Mad eas res, quae sub aspectum cadunt, oculos fic elat, ac quam riam earum pro numine colat, pernicioso utique errore labens, quid enim in omnibus rebus, quae oculis cernuntur, excelsius M , ει divinius est eo, a quo cernuntur, ut illud adoretur , hoc ado reis in Vel perspect ibilium rorum pulchritudinem, ordinemque M. Dei cognitionem aissequatur, atque ad ea percipienda, quae o. culorum qbtutum fugiunt, ducibus Oculis utatuni non autem per i carum rerum, quae oculis sublectae sunt , magnificentiam, Dei iacturam faciat. Hinc alii Solem,alii Lunam,alii siderum magni. Gtudinem , alii coelum quoque ipsum una cum illis, quibus pro motus qualitate, vel quan ita re, mundi gubernationem admi nistrationemque tribuerunt; alii rursus propter ne cossarium ii sut erram,aquam,aerem,ignem,quod his sublatis humanae vi ritae salus incoluinitatq; constare non possit; alii deniq; quidquid retemere ex rebus aspectabilibus ipsis Occurrit , coluerunt, puta recherrima quaeq, eoru quae oculis obversabat ut , Deos sibi propci xxiientes. Nec defuerunt,qui imagines atq; figmeta divinis hono ctibus affecerunt, primum quidcm propinquoris ac neces Iario rum,u videlicet qui vehemcntiori luctu afflicti erant, corporiq;
257쪽
,, addictiores; ac proinde homines vita perfunctos monumento-
is rum honore prosequebantur; postea autem alienorum quoque, ri nempe ii, qui multis post eos seculis extiterunt, ignoratione vi- ,, delicet primae naturae, ac serie per manus ipsis a majoribus tra- ,, honoris, quasi susti & necessarii, consuetudo enim temporis 'ri Ionginquitate confirmata, pro lege habita est. Nonnulli etiamri Principatum atque Imperium colentes , &corporis robur lau- , , dibus efferentes, ac formae venustatem admirantes, eum qui abi, his rebus ornabatur, temporis progressu in Deorum numeru mri adscripserunt ; ad hujusmodi imposturae subsidium& patrociri nium, fabulas quasdam assumentes. Dein vitiosissimi quique, ,, vitia ipsa foedosque affectus, Deos esse censuerunt, aut certe sub
,, Deorum nomine coluerunt; iram nimirum, caedem, libidinem, ,, temulentiam, reliquaque ejus generis, non aequam nec hone-
,, stam hanc scelerum suorum excusationem nacti. Atque eos pat- ,, tim humi reliquerunt, partim sub terram abdiderunt, hoc u- ,, num satis consulte partim in ciclum evexerunt: O ridiculam ,, hereditatis partitionem. Ac deinde figmento cuique nomen M,, liquod vel Deorum vel Daemonum tribuerunt; pro erroris niuis mirum licentia, solutaque libertate. Statuasque insuper erexe- ,, runt, easque adeo magnificas, & excellentes, ut pretio ipso vul- ,, gi animos inescarent. At haec victimarum cruore, ac sacrificio-
,, rum nidoribus: quidam etiam obscoenis flagitiis, hoc est, furoreis ac caedibus, hujusmodi numina honorari existimarunt. Tales,, quippe honores Diis talibus haberi conveniebat. Eo tamen a ,, mentiae quidam proruperunt, ut bestiis S quadrupedibus , de ,, reptilibus, atque horum turpissimis quibusque , maximeque , , ridiculis, seipsos dedecorarent, iisque Dei gloriam assignarenta se Ut non sit facile constituere, utri magis contemnendi sint, ii-ri nequi adorabant , an qui adorabantur. Qitamquam fortasseis multo majore contemptu atque ignominia digni erant, qui res,, hu)usmodi adorabant : quoniam cum ratione praediti essent, se Deique gratiam accepissent, deterius meliori praetulerunt. At-
is que liaec fuit impuli illius hostis impolluta, rei honestae specie ad
258쪽
ng os ZIS IDOLOLATRICIS GENTILIUM. 23 ad malum abutentis, qualia sunt pleraque illius facinora. Nam
cum eorum cupiditatem, ad Dei conquisitionem, oberrantem accepissen, ut principatum ad se transferret, ac gesiderium illo. rum eluderet, quasi coecos viae cujusdam cupiditate flagrantes; manu ducens, alios alio praecipites egit, atque in unum quod- dam mortis exitiique barathrum dispersit.
6.V. Superius dissertatione quarta nobis sermo fuit de O-
sCULO ADORATIVO VERI DEI, hic autem ADORATI.
VUM DEORUM fictiliorum maxime inter gentiles exponemus , de illo eriam quantum praesens negotium requirit, in medium allaturi. Praeprimis vero notandum est , quod Osculum in cultu Deorum triplici modo fuerit oblatum: Quidam enim os eorum osculabantur,quo de Ciceronis in Verrem locus accipiendus venit, Tomo II. Oper. Orat.IX . g. 94. Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro, ane sanctum apud illos & religiosum;ibi ex aere simulachrum ipsius Herculis , quo non facile dixerim me vidisse pulchrius, usque eo ut rictus ejus ac mentum paulld sit attritus, quod in precibus non solum & gratulationibus, malim cum Lipso legere gratationibus, voce accommodatiori, quia Diis gratias agebant id venerari,verum etiam osculari solent, quod tamen rarius iactum ex allato Ciceronis loco cognoscitur. Vide Andream VVi jum para. prioriag. m. 39i. Edit. Libsensis 8. An n. MDCLXXVI. Alii Deorum manus osculis fatigabant, ut TLucretius Carin de Rerum NMura Lib. I .vers 3i seqq. testatur. -- Tum portas propter aliena
Signa manus dextras ostendunt attenuari, Saepe salutantum tactu praeterque meantum, Haec igitur minui, cum sunt detrita, videmus.
Ad quae oberius Cisanius Buranus in Indice, puto,inquit signa quaedam aenea seu statuas ad urbium portas collocari solitas, quarum
dextras osculari amarunt cives exeuntes boni eventus causa , atque etiam tangere&quas salutare. Haec ille. Divonae Cadurcorum extat monumentum antiquissimum, in quo visitur mulier coram idolo dextram deosculans, hinc rusticanae mulierculae hodie-
259쪽
que cum sanctissima Eucharistia attollitur, manus ob vcrtulit, ae mox ad os referunt, teste Iohanne Bessono Soc. Iesu in Lucubration.
ad Canticum canticorum pag. 3o. Edit. Tololonae in fol. Ann. MDCXLVI. Nonnulli vero Simulachrorum pedes osculis honorabant, auctore AZpulbo Libro M. Metamorphos poli medium; cujus verba hae c sunt: Exosculatis vestigiis Dcae, quae gradibus haerobat argento formata , ad suos discedunt lares. Prudentim in s thes v. 123 seqq, Augustum caput ante pedes curvare Minervae Fictilis, & soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incurvare Dianae. Indorum quorundam gentilium , quibus Lusitani dominantur cultus perversus aure optimo hic locum occupat, qualem quidem Iustus Heurnius, Iohannis filius, in Tractatu de legatione Evangelica ad isdos capessenda cap. VIII. & ultimo exacte recenset: Si quis, inquit,p.36. Iaponicas & Indicas epistolas scrutari velit, nil praeter nudam agrestemque Idololatriam , superstitionem & Tyrannidem ab ipsis sub Christi nomine induci comperiet. Sacellum e
rat,ait Jesulta Pimerus in s.ex urbe Cambase, multis rosis adoriferis, elegantissimisque floribus ita exornatum, ut coelum esse vi d retur, omnibus hisce diebus a Lusitanis tanto studio frequentabatur, ac si Iubilaei consequendi spem habuissent. Et idem faciebant omnes gentiles & Mauri , intrantesque dicebant, se divini quid persentiscere , & attoniti addebant : AN DEUS HlC EST NUM HIC HABITAT 3 Multi quoque procidebant in genua,
ad adorandum puerum Jesum,&ejus pedes osculabantur, turbinibus suis e capite depositis. Idem praestabant imagini beatae Vit-ginis , ad quam iaci cio cur haec gens tam singularem de moniti et
devotionem: Ea enim conspecta, magnum ei honorem reverentiam & benevolentiam exhibet. O praeconium Jesu ita dignum: Eant nunc Nnegent Pontificii) a se foveri Idololatriam : Hos sane Ethnicos, quod imagines illorum adorarint, commendant.
260쪽
DE os ZIS IDOLOLATRaCIT GENTILIUM. 23' Venerationem Tartarici Idoli Eratinus Francisci parr. 3. descii,
ten0 p.ig. I 664. his verbis persequitur. vim Elide diro alibi flati
haedior cultus Idolo Indico NANDI exhibetur teste Itineratio Petri Della valle , parte 4. Epistola s. pagina mihi Is 8. Editionis Geneven sis in folio, Anno MDCLXXIV. Des o