장음표시 사용
261쪽
g. VI. Atque haec in divino cultu simplex osculorum ratio existit. Alia ma)orem superstitionem cultumque exquisitiorem sapit. Verebantur scilicet utplurimuin Deos profano ore suo tangere , ac proinde eminus stantes manum reverenter ori admovebant, conformatis labiis suaviabantur, ac manu basia factabant, ut Pharius obula LXXXVuI.pag. Io8. eloquitum, minime vero adorantes manum prius porrigere & deinde ad os referre solebant, uti Lipsius quidem literatissimus Lib.II.Hectoricap.6. gratis prodidit , quem alii secuti eundem errorem erraverunt. Ipse vir alias perspicacissimus, secutus videtur Adrianum Turnetam libro XIIX. Adversarior. cap. 6. Si Henrico Salmuth ad Pantarasti res deperditis Ti.XLVI. fidem tribuimus. Idem tamen Salmuth sine fundamento I retum insimulat ejusdem cum Lipsio sententiae, cum potius contrarium ipsa Mureti verba variar.lectionib.X. p. I.liquide insinuent: Rogatus enim aliquando num illa in salutandis potentibus consuetudo, qua nostram ipsi manum ori admovere solemus, veteribus aeque ac recentioribus esset usitata, hunc in modum respondit: Solebant & illi, cum aut fanum aliquod praeterirent, aut lignum lapidemve aliquem adspi rent, in quo divinitatis aliquid esse opinarentur , s neque enim vilior illis temporibus ullius rei, quam Deorum annona erat) manum ad os referre, & tenui murmure illos lapideos aut ligneos Deos, ut sibi faverent, precari. Ubi de protensione manus, quae fiebat prius, quam manu ori admovisssent, nec vola nec vestigium apparet. A nostris partibus stat Cl.
Salmasius. . ex eo Outelius ad Minutum Teticem, pag. 6.nec non Se
marius Galgaeus ad Lacrantium LibM. cap. . adorationem ipse Miriutius pag. 2. sic descripsit: Caecilius simulachro Serapidis denotato ut vulgus superstitiolus solet, manum ori admovens, labiis osculum pressit. Appuldus Madaurensis Philosophus Platonicus tempore Imperatoris Antonini Pii, in sologia: Nulli Deo ad hoc aevi supplicavit, nullum templum frequentavit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admovere. Pauperes quandoque ita Diis litabant , ut dextram tantum manum oscularentur prarierea nihil offerentes. Fidum hujus ritus facat L s-
262쪽
At si quis pauper est , is ita Deo litat, ut dextram duntaxat suam
τε:. λη ημῶν τὴν indi postquam mane turrexerunt
Solem precibus venerati sunt, non quidem ut nos, deosculata manu perlectam precationem arbitramur. Ubi ultima verba innuunt, osculum orantis signum luisse. Hinc idem Scriptor in Enconuo De mosthenas ait, Tom. le. 9O . Cum ille manum ori admovct, neque ego luspicabar eum aliquid faccre, quam Orare Deos. Imo quando inter precandum manus Osculabantur,preces demum perfectas esse existim abant: quae coniuetudo fere apud Graecos obtinuit, uti ex Curtio si odiginolib. V. cap. y riti quirr. Lection. p. 233. colligitur. Graecis, inquit, pluribus preces tum demum perfectae videbantur, si inter eas manus exoscularentur. f.VII. Sed illa manuaria adoratio certo cum gestu conjuncta erat ; adorantes etenim totum corpus circumagebant, Romani quidem dextrorsum, unde haec conversio DEXTRATIO voca tur apud Salmasium in exercitat/onibus Plinianu, ad Solinumasel. 93 6.& Iohannem Rosinum, Antiquit. Rom. Lib. III. Paralipom. ad caput 3 s. de tali ritu elegantiarum Pater Plautin in Curculione act. l. sccn. l. quo me vortam nescio, si Deos salutas dextroversum censeo. Galli e contra sinistrorsum sevcrtebant. Hinc Isnius L .ib. XXl IX. cap. 11. hist. nat. scribit in adorando dextram ad osculum referimus, totum corpus circum agimus , quod in Laevam fecisse Galli teli
giosicis credunt. Majorem his ut lucem foenerer, vel adhuc quae dam hujus commatis adspergere mihi dividiae non erit. Solebant verba sunt Meronymi in Apologia adversus Rusnum adorantes ina num deosculari, & sua capita iubmittere. Ulterius progreditur Appulbus Lib. IV. Metamorph. inquiens: Multi denique civium & ad venae copiosi , quos eximii spectaculi Rumor studiosa celebritate congrcgabat, inaccellae formositatis admiratione stupidi, S: ad moventes oribus suis dexteram , primore digito in pollicem resi
263쪽
ciciate , ut ipsam prorsu eam Venerem religiosis adorationibus venerabantur. Ubi nequaquam silentio praeterire possutia, quod
inter eruditos nondum conveniat, de ritus, quo te circumagebant,
antiquitate. Vcti similius, cum simplicissimum quodque antiquit sinum , humaniorum literarum scientissimo is videtur, primitus scitiis contentos dextram ori admovere sine ista 'vel corporis conversione, vel sessione primoris digiti in pollice. Lib. lI.deo tuo Progressis Mololatriae, Cap. III p.m.sr9. Verum allidit vir Magnus, hanc enim in lactis circumactionem apud Romanos a Numa inventam perhibet Guillelmus duc Mul, sive Caulius vel Ara sicanus, Regis Chri itianissimi Consiliarius, in Discursu Gallico dela Rel, gion des anciens Romains p. 3oo. Lugduni Gallorum in . Anno MDLXVlli. Talem in adorando versionem Multamcdanis adhuc usitatam, quibus Imperium ByZantinum visum est, constan- ' ter adserunt; & testatur Euthymius Zigabenus in Cateches Saracenica his verbis e Graeco versis: Anathematizo etiam ipsam illam precationis domum in 14 A Κ E , incu)us medio jacere ajunt lapidem
magnum, Veneris erigiem habentem : Honorari alitem istum lapidem, quas Abraham super eum cum Agare coierit, aut camelum illi alligaverit, cum Isaacum sacrificaturus erat. Eos autem qui precatum illuc cunt , alteram manum ad Lapidem extendere, lalyera vero aurcm suam tenere , atque ita in orbcm circumagore, donec e vertigine obfusis tenebris concidant. Idem in Puno lia: Supplicant vero ex praecepto Multam edis ad Austrum convolsi. Hoc quoque Bartholomaeus Georgievmtet de Turcarum sceminis annotat. Vide Salomonis Sch egera Itinerarium. Ergo pcrantiquus iste circumactionis mos est,& fortassis a primis Solaris cultus temporibus profluxit, ut praecipue Solem Orientem colerent, ac quocunque etiam tempore ad Orientem convcrs Deum precarentur; liraelitae contra Occidentem versi ubi sanctitarium erat, preces Deo funderent, atque ita ostenderent precantes , semon
adorare Solem Orientem, sed Solis Dominum , ut ait Anastas usquaestione XVIII. in Scripturam. Notabilia quoque Circa hoc negotium Hottingerus in Historia Orientati Lib. I. cap. vi II.
264쪽
p. 3or. ex Maim iri allegat. Locus sic habet : Constat, Idolola. tias destinasse aedificandis templis suis dcclectioni imaginum, loca excelsa, quae ibi reperiebant in montibus altis. Hac de causa elegit Abraham, Pater noster, montem Moriali , propterea quod altissimus esset mons , in quo publice professus est fidem de unitate. Atque hunc proprium sibi esse voluit, terminumque sibi constituit ad Occidentem, quia Sanctum Sanctorum futurum erat ad Occidentem. Atque hoc est, quod dicunt, MAIESTAS DIVINA EST IN OCCIDENTE. Expresse etiam docent Magistri nostrip.m .m Gemara Ioma, Abrahamum Patrem nostrum respectu hunc Sancto Sanctorum definiisse, cu)us rei causa, meo Iudicio,est,quod cum recepta tunc fuerit opinio in mundo colere Solem , euinque pro Deo habere, sine omni dubio omnes homines le converterint . ad Orientem: Propterea A braham Pater noster Occidentem in monte Moriali, id est, Sanctuario respexit, ut Soli tergum obverteret. H. I. Similiter Egyptios idola in montibus excelsis ponentes&ad Oreum orantes cx Abc nec hio Arabe Athanasius urcherus
adducti m. t. sed mol. 2so. Sic Turcae in precibus suis Meccam
versus se solent vertere. Hottingerae c. cap. s. 'ag. 2. IS.-Selinus Lib.
Ill.debuerilis Ebraeorumpig. 2 s. quod Cuspinianus forte attendens de meridionali plaga absolute accepit,) Idem deJudaeis observat schi ir de Iure Reg. Ebriag. 19. edit. novis . De gentilibus hunc stulti solicite attendentibus prolixior est Seldenm lo c. dicto tr. r. 8. seqq. ubi nonnulla deIudaeorum ad austrum conaversione secundum quendam Athanasii locum inspergit. Confer , p. o I. Plura de adoratione versiis Orientem videnda sunt a pud Iohannem Dastaeum in P euripigraphis Apo secis , si ve de Octo libris de constitui. Apostolic. p. II . seqq. Polydor. Iirgil. Lib. V. de Inveni. reri cap. t X. Iob. β praea C.3 al. de Litib. Chri as fi .h D.
265쪽
g. VIII. Causam vero huius motus Plutarchinis Numa sic de. clarat : adorantium illa vertigo ad mundi circuitus similitudinem fit, aut fori .isseis, qui adorat, quoniam templis ad orientem spe-λmtibus adversatur ortui, mutat se ipsum&ad Deum convertit, orbem faciens & absolutam preceiarii trinque conjungens , nisi
medius fidius AEgyptiis Rotis simile quiddam mutatio ill i babi ius significat, docetque quasi nihil ex humanis rebus stabile & firmumst , sed utcunque vertat Deus revolvatque vitam nostram id sucunde ac libenter admitti conveniat. Sed cre autem cum adoravit, auspicium esse dicunt, quo & ratas preces, S in bono perseverani iam sore significatur. Hae cibi: At in Marcella: Equus ululatu illo. rum expavefactus retrocedit, vique Marcellum avertit. Ille veritus me ea res permoveret in Omen versa milites, equum propere in sinistram flectit & ad hostes convertit. Solemque ipse adora i , ut si non casu, sed eius rei causa circumegisset equum; tol enne cnim est Romanis, cum adorant Deos, S in orbem te convertere. Rursus in Cumisio: Simul atque ita fatus est, Cainillus urin more est Romanis a precibus 5 veneratione Deorum sic e convertere dextrorsum, dum circumagit se, prolabitur. T. Gustianus quoque testatur in Apologetico, adolaturos versus solem orientem labia vibrasse. Deinde, inquit, suspicio solem nos adorare, quod innotue. rit ad orientis Regionem precari; sed S: plerique vestrum affectatione aliquando &coelestia adorandi ad solis ortum Libia vibratis. Porro vestigium huius ritus in Poetarum Latinorum pii Cnicce stat Lib. Xil. Aeneidos :Illi ad surgentem conversi lumina solem, Dant fruges manibus salsas, & tempora ferro Summa notant pecudum paterisque altaria libant. Alter ritus primorem digitum erigendi parum hodie differt a ritu Hesperiorum,qui cx pollice S indice crucem formare canaque in adoratione 5 templis osculari consueverunt, excepto , quod isti pollicem indici imponunt, Romani contra. Ad manu-adorationem refertur etiam illussulti Capitolini in GMarco Antonino PH
hopho; Cum Lucillam Matrem Marci in Viridario venerantem si
266쪽
DE OSCULIS IDOLOLATRICIS GENLIGI M.
mulachrum Apollinis vidisset. Plures quoque, ut unde digre iIus sum, revertar, olim manus suas vcrsus lunam, solem, stella , quin&ipsa elementa elevaste, easdemque retractas osculatas fuisse ex antiquitatum monumentis patet. Hunc coelestis exercitus cultum,
qui Cananitis natales suos debet, Chaldaeis, Syris, Sabaeis, AEgypti iri Indis, aliisque quondam observatum, imo hodienum adhuc
observari, scriptorum fide dignotum testimonia luculenter declarant. Omnium instar unum sisto Prodicum Chium in Sex o Empiri co Gomment de Diis cap. 8. Solem, inquit, Prodicus Chius de lunam,ssu vios item & fontes, ae universm omnia, quae vitae nostrae prosunt, Veteres pro Diis habuere, Juxta quod ab iis perceperunt commodum , quomodo aqagyptii Nilum, dc hac ratione Panem Cererem vocarunt, vinum B .cchum, aquam Neptunum, atque ignem Vulcanum,& consimiliter benefacientium unumquemque. g. lX. Antiquitas hujus cultus facile ex divino Mose historicorum omnium primicerio colligitur. Ut alia scripturae loca hic intacta relinquam , interdictum repotitae lcgis Deuteronom. c. q. m. iv. diserte dicit: Ne forte cleves oculos tuos in coelos, dil videas solein Sc lunam atque itellas, cum uni verso exercitu coelorum, de impulsus adores atque colas ea. Nunc quam late patuerit explicandum venit. Augu mi Lib. VII. de civ. Dei, c. 16. Apollinem ipsum solem esse dixerunt, Dianainque germanam ejus. Similiter Lunam de viis praesidere, unde&virginem volunt, quod via nihil pateat. Et ideo ambos sagittas habere , quod ipsa duo sydera de coelo radios terras usque pertendant. vulcanum volunt ignem mundi, ignem & aquam coluerunt AZgyptii, ut testatur Purphyrius libro de abstinentia carnium. Eusebius Lib. I. depraeparatione augetica c. 2. Praecipue Sol ab Assyriis de Phoenicibus sub nomine Adonidis pro Deo colebatur, quem Vcnus, id est,terra, absentem de vagantem per sex anni de coeli di stantiora signa luget. veluti Macrobius Lib. I. Saturna c. H. scribit, simul innuens solem etiam a Phry-g: bci, Esse adoratum sub nomine Attinis cum fistula de virga. Filiu-la nquit, ordinem spiritus in aequalem ostendit, qui a venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam .sumunt de coelo lubstantiam.
267쪽
Virga Solis potestatem asserit, qui cuncta moderatur,ta hoc signo Osirim monstrant AEgyptii. Insculpunt Sceptrum, in eoque speciem oculi exprimunt, significantes hunc Deum esse, regalique potestate sublimem cuncta adspicere , quia Solem Iovis oculum appellat antiquitas. Di orio Siculm,qui primus intersim cos nugari destit,luxta Plinium mpraefat.hlsior.nat. I. c. a. de eadem re haec habet : Primi illi homines olim in AEgypto geniti hunc mundi ornatum conspicientes admirantesque in uni versorum natura duos ci- se Deos, & eos aeternos arbitrati sunt, Solem videlicet re Lunam. Et hunc quidem Osiridem , hanc Isidem certa nominis ratione appellarunt. Huc potissimum spectat epigramma unde- trigesimum, de Graeco fonte magna sui patie expressum :Ogygia me Bacchum vocat, Osirin . Egyptus putat. Mysi ' Phanaccia nominant. Dionyson Indi existimant. Romana sacra Liberum Arabica Gens Adoneum.
Sententiam hanc putat laudatissimus In sim l. c. c. 4.'324. Bacchum Thebanum, IEgyptium Osirin, Phanacen, sive , ut apud M acrobium legitur Phanacem Thracum vel Mysorum, Indicum Dionysbia, Romanum Liberum, Arabum & Phoenicum Adonea, eundem esse Deum , proptereaque Lucaniaci Dominum , Ausonium, villa enim haec Ausonii erat, bis mille circiter passibus distans,Burdigala) putare omnia in uno numina intelligi; haud secus
acRomae Pantheon omniti erat Deorum temptu: unde videre liceri quam multa Romana vel Graeca numina,vnooriens nomine complecteretur. Aurelius Guacrobius Lib. I.SaturnaI. a tap. I7.a Ly Omnes Ethnicorum Deos ad Solcm referri longo & erudito sermone demonstrat ex Orphco, Homero, Hesiodo, Platone aliisque doctrina praestantibus viris , qui numerosam illam Deorum confugem ad unum Solem revocarunt, cujus varios effectus facilis de rudis antiquitas variae illa numina censuit, quae variis quoque no-
268쪽
DE OSCITIS IDOLOLAETRICIS GENTILIUM. 14
minibus dii tinxit. In Arabia quotidie thus Soli adolebant, ut autor est Strabo Lib. XVI. Geographiae. Arabes Solsin Dominum magnun P κ a X & Dominum boni Ta ἐκ a dicunt, suxta Mahame Sense., ac de ritibus Sabaeorump. Io. in Hist. Oriciat. Hottingeri l. l. c. 8. P. 167. citatum: prisci Arabes κα7 ἐξ χην Deam vocant auxia Golium in Lexico Arabico p. I 4. Sabaei planetas septem, Deos masculos esse 5 foemellas commemorabant,conjugio sibi mutuo copulatos, sed duo luminaria Solem scilicet& Lunam maximos Deos esse. Theophrasim Lib. IX..histor plant. c. . de iisdem populis ita scribit: Convehi undique Myrrham ac thus ad delubrum Solis , hoc Sabaeorum quidem esse , sanctis limum verb locorum omnium ci cum lacentium, custodesque habere Arabes armatos. Peculiariter vero Persae Solem, Lunam Graeci praesidem habebant, quemadmodum ex Herodoti LibJ.ct Ciceronis Lib. lI. de Natura Deorum patescit. Persis SOL MITHRAS dicitur. Hi chius 'O ὁ tam es αα. Hinc in Veteribus inscriptionibus passim illud reperitur: V.C. inter Fuggerianas a Petro Appiano editas p. 3. .
OMNIPOTENTI. DEO. MITHRM APPIUS. CLAUDIUS. TARRONIUS. DEXTER. V.C.DICAT.& pag. DOMINO. SOLI. V. S. TI. CLAUDIUS. 213. AMERINUS. LICTOR. CURIATUS.
Romanis sanctissimus dicebatur, Juxta sequentem Inscriptione min Fuggerianis p. 24S.
SOLI. SANCTISSIMO. SACRUM. TI. CLAUDIUS. FELIX. ET. CLAUDIA.HELPIS. ET. TI. CLAUDIUS. ALYPUS. Fl L. EORUM. VOTUM. SOLVERUNT. LIBENS. MERITO. CALBIENSES. COH. II l. . Saepius invictus, pag. 299.
DEO. SOLI. INVICTO. MITHRE. FL. SEPTIMUS. ZOSIMUS. V. P. SACERDUS. DEI. BRONTONTIS. AECHATE. HOC.
269쪽
Alia Inscriptio exstat apud Reinsum in Epistol. p. 33 . ex Pic hii transmissis ad Gruterum, numero LXXX.CJulius Caesar Deo Soli invicto altare, & alia p.6 . in Rei-nesianis Epistolis: ε
MITHRAE. v EST ALIS.CAE S. N. SER. ET. C. VESTIUS.
Ubi inter alia subnectit: Id singulare est, hominibus Romanis Mithrae tauquam extero a Persis accepto, Solem veluti proprium &indigenam jungere solenne litisse : sic enim interpretari oportet, XII. p. . Deo, Invicto, Mithrae, &Socio. SOLI. quasi dicere vellet, συνθρονον, συνναον συμ μον. Iustinus Lib. I. Histor. Solem, inquit, unum Deum per te esse credunt, & equos eidem Deo sacratos ferunt, supremum dicunt alii, ut Hesychim mne οἱ πρωτο bEt quidem recte, quia cxtra dubium est, quod etiam Lunam, Venerem , atque elementa coluerit. Massagetas itidem Soli equum mactasse tradit Herodotus Lib. I. Arae soli consecrati fuere apud Corinthios, S una quidem liberatori servatori, apud Arcades statua erecta, teste Pausan lib. II.p. m. Ii 2. OI O.174. o lib. I lX. p. 92. Celebratissima supra Syenem apud AEthiopes Solis mensa est,ibidem tib. VI l. 26. Cons. Herodotus in Thalia es In lostratus in VI. de vita solis c. 3. Nummi quoq; procus. Notissimi sunt Rhodii, cujus commatis etiam fuisse pleriquePontificiorum volunt XXX. argenteos, pro quibus Salvatorem nostrum Iudas prodidit g. X. Insuper & in sacris paginis invenimus Solem AEgy ptiis esse adoratum,namCivitas illa Solis,quae Esaiae c. XIX. v. iis. Praedicitur cum aliis quatuor praecipuis urbibus in Christum creditura,&Graecis Heliopolis audit, non nisi a cultu solis nomen accepit. Illud insinuat Sira lib. XVII. Geograph. Regio Heliopolitaria ubi civitas solis est in aggere ingenti posita, quae Solis templum habet.
270쪽
DE OS TIS IDOLOLAETRICIS GENTILIUM.
Macrobius Lib. I. Saturnal. c. LI. Aisyrii Solem subJovis nomine, quem Dium Heliopoliten cognominant , maximis ceremoniis celebrant in civitate, quae Heliopolis nuncupatur, regnante apud
AEgyptios, sive Senemure, seu idem Senopos nomen fuit. Perlatumque est primum in eam, per Apiam Legatum, Deleboris AD syriorum Regis , Sacerdotesque AEgyptios, quorum Princeps fuit Parmetis, diuque habitum apud A ssyrios , postea Heliopolin migravit. Porro pergit; hunc eundem Deum solemque esse, cum ex ipso Sacrorum ritu, tum ex habitu dignoscitur. Sintulachrum enim aureum specie imberbi instit, dextra elevata cum flairro, in aurigae modum: laeva tenet fulmen, despicas, quae cuncta Jovis, Solisque consociatam potentiam monstrant. Vehitur simulachrum Dei Heliopolitani , uti vehuntur in Pompa ludorum Circensium Deorum simulachra. Memorat quoque Plinius Lib. XXXVI hi Ot.c.8. Reges AEgyptios Obeliscos referentes, figuram radiorum Solis literisque AEgyptiis inscriptos Soli consecrasse , idque primum Mithram iecisse, qui in Solis urbe regnavit. Viguit itaque in Regionibus illis Arabiae conterminis adoratio Solis, quod iterum H rodorus Italo Persis agens confirmat his verbis; Morem habent editissimis quibusque conscensis montibusIovi hostias immolare' omnem gyrum ci cliJovem appellantes Soli, Lunae, sacrificant, &telluri, igni, aquae, atque ventis, hisque solis sacra faciunt jam inde ab initio. Uraniae quoque sacrificant, sic nimirum ab Assyriis Arabibusque edocti. AEthiopes sub nomine Aliabini Solem colunt, ii lique Cinnamomum consecrant, quod quo ritu legerint & deportarin Theophrastus Lib. IX. hi r. utar. c. J.edi illari t: Toto in ter nas partes diviso, ad Solem sortiuntur, quod Soli cesserit, id solum 'relinquere, atque abeuntes cernere, consestim illud sponte com buti. Sed haec plane fabula est. Hinc suspicari licet,sacerdotes dolose simplicioribus imposuisse. Solinmbistorie. X L AEthiopes legunt Cinnamomum, verum legitur per Saccrdotes, hostiis prius caesis: quae cum litaverunt, observatur ut mellis, nec ortum Solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet Sacerdotum acervos hasta dividit, quae sacrata est in hoc ministe' rium,