Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

-pςrnaturalem illum caliginis divinae radium,detractis omnibus dea cunctis expeditis eveheris. Et alibi, nempe de divino nominibus cap. LII. ita loquitur: Est item divinissima Dei notitia, quae per nescientiam accipitur, secundum illam, quae supra intellectum est,

unionem, quando mens a rebus omnibus recedens, ac demum

semetipsam deserens, desuper fulgentibus radiis unitur, quibus in illo inscrutabili sapientiae profundo collustratur. Quibus verbis utramque viam attingit, mran, quae in nostra sita est voluntate, non tamen sine divini auxilii infuso lumine, dum monetTimotheum, ut se disponat ad unionem per omnimodam abstractionem ambus omnibus, sensus relinquendo, & omnia objecta sensibilia ac intelligibilia, principia scilicet scientiarum & ratiocinationum, Mea quae sunt, essentias videlicet rerum immutabiles, & ea quae non

sunt. res nimirum temporales, quae propter continuam mutati nem merito dicuntur non esse: Sic autem expedito ab omnibus

impedimentis futurum pollicetur, ut ad supernaturalem divinae caliginis radium anagogice sublimetur,& a D Eo trahatur, quia tunc anima divinitus rapitur, & absorbetur,' quae est viam is, kpponens praeviam viae activae dispositionem. f II. Bernhardus sermone L. de Ascensione hanc duplicem viam tendendi ad divinam unionem his verbis exponit: Quida trahuntur,qui dicere possunt, trahe me post te. Nonnulli ducuntur, ut dicunt, introduxit me Rex in cellam vinariam. Alii rapiuntur, cui Apostolus raptus est ad tertium coelum. Et primi quidem fulices, qui in patientia sua possident animas suas. Secundi seliaciores, qui ex voluntate sua confitentur Domino. Tertii felici Lsimi qui in profundissima Dei misericordia , quasi sepulta arbitris libertate, in divitias gloriae in spiritu ardoris rapiuntur', qui spreto ac suppresso adminiculo rerum ac sensuum, non ascensoriis gradu bus , sed inopinatis instantaneisq; excessibus feruntur in Patrem. Ubi duo priores dispostioni activae, tertii passivae a pio Doctore deputantur. Deus itaque sublimis,vcrba sunt Dionysii Carthusiani de fonte Lucis artis. XVI. cum viderit mentem hominis spiritualis zelo justitiae penetratam,charitate flammigeram,puritate ac omni

42쪽

me, exuberantissime, amorosE, ac frequentissime et oecurrit,succurrit,cooperatur, set ei communica manifestat, infundit', eam

ad se clevat, intra se rapit, deosculatur, amplectitur, atque se ei intuendum, gustandum, fruendum , offert ac exhibet, habetque complacentiam magnam in ea, &tanquam amicam ac sponsam apprehendit, foecundat&sibi adstringit. Debet igitur anima tantam excellentiam desiderans prorsus esse nuda ,& formis seu imaginibus rerum mundanarum vacua, in suum semper principium

intuens. Pulcherrime Ioannes Taulerus Sermone III. Pasch. ait: r

linque hominem, Angelum, coelum, & ipsum essentiale bonuiti , ipsam essentialem vetitatem cape nudE in se ipsa, nam quicquid adposueris, hoc ipsum tegit & excludit unitatem. Et Iustinuae Martyr in conquis cum N phone ab initio: An putas, inquit, te percepturum quidquid ad felicitatem pertinens, nisi prius antimam a rebus sensibilibus ad intelligibiles traductam reddas aptam virtuti, ipsusque summi boni contemplationi r Verbum namque sempiternum non nisi in solitudine profertur, in ea inquam solitudine, ubi homo & a seipso, & ab omni multiplicitate reli ctus, desertus&exul effectus est. Propria sanctorum est haec solitudo, quorum haec verba apud Tertullianum de Rullio leguntur: Eo nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo; nihil ossicio ad vigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla Praetoria observo, cancellos non adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo,causas non elatro, non judico, non milito, non regno. Secessi de populo, imo unicum negotium mihi est, nec aliud nunc curo, quam ne curem. Erat olim ista sententia: Nemo aliis nascitur, moriturussbi. Certe ad Epicuros&Zenones ventum est: sapientes vocas totum quietis magisterium,qui eam summae atque unicae volupta

tis nomine conservavCre.

L IIl. Haec via abstractionis, quietis &secessus deducit ad Theologiam Mysticam,ad illa indoctam sapientiam omni sapietia

humana superiorem,qua mens Deum fusi sine discursibus agnoscit, dc quasi contrectat, & sine satiocinationibus gustat. Est autem

D 3 Mystica

43쪽

Mystica Theologia tecretissima mentis cum Deo locutio, juxta

Dion Carthus ver Dionysiii reopagitae M ic. Theolog. sive, est

animi extensio in Deum per amoris desiderium, In an. Gerson. de

Misi. Theolog. Specul. Considerat. XXVIII. vel motio anagogica in Deum per purum & fervidum amorem. Est coelestis quaedam Dei notitia per unionem voluntatis Deo adhaerentis elicita, vel lumine coelitus producta, Ioham I Iesu Maraa capi. Theolog. MVicae. Est sapientia Experimentalis. Dei affectiva divinitus infusa, quae metem ab omni inordinatione puram per actus supernaturales Gilei, spei, & charitatis cum Deo intime conjungit. Balthasar Cordemus Isagoge adas sicam Thcologiam Dion,i Ariopagitae cap. II. Ex his liquet, Theologiam Mysticam non esse proprie scientiam,prout scientia est habitus acquisitus. Sed si accipiatur pro actu, nihil aliud est, quam ipsa mentis in Deum defixio, admiratio Majestatis, suspensio animi in lumen immensum ac aeternale, serventissima, ac transformativa inspectio Deitatis ; si vero sumatur pro habitu, realiter idem est ac praestantissimum donum Spiritus S.quod

Sapientia nuncupatur, secundum altissimum ejus gradum. Carthus ansuper Myst. Theoc Dion,i quaes. V. artic. s. Differt aTheologia Schoiastica ct Symbolica quia Scholasica e caliginosis fidei or- , thodoxae principiis sua deducit assertaeSymbolica figuratas de Deo locutiones explanat, haec puris quibusdam & tranquillis obtutibus sine rationis satagentis excursibus divinar lapientiae arcana dignoscit. Per sciuolasticam discit homo recte uti intelligibilibus, per Symbolicam sensibilibus, per hanc rapitur ad supernaturales excessus. Scientiae humanae in valle phantasiae discuntur, haec in apice mentis. Illae multis egent discursibus, & erroribus subjectae sunt, haec unico & simplici verbo docetur & discitur, & est mere supernaturalis tam in substantia, quam modo procedendi. Principium Mysticae Theologiae est ipsa euentia bonitatis,

rerumque omnium causa superessentialis Trinitas,a qua per bonitatis redundantiam in nos eilluxit, cum inaequali tamen participatione ob diversam hominum aptitudinem', & multorum repugnantiam cum divinis illustrationibus. Dicimus itaque cum

44쪽

DionysiisAreopagitamerarchia Ecclesia ticae cap. L. Dei principalem beatitudinem, naturamDivinitatis, principium Dei ficationis, ex

quo Deificandi Dei ficantur, My sticam Theologiam in salutem dc

Deificationem hominum concessisse, modo scilicet magis immateriato, & spiritaliori, non extrinsecus ad divina movendo, sed intelligibili ratione atq; intrinsecus pura liquidaque illustratione divinissimam iis voluntatem irradiando. H. I. Et hic scopus hujus Sapientiae est erga Deum & res divinas continua dilectio, cognitio Dei perfectissima, S simplicis perfectionis ejus divina participatio atque fruitio, quae Dei contemplatorem spiritali modo reficit , ejusque animam modo prorsus ineffabili arctissime cum Deo unit & Deificat. I. IV. Actus ad Theologiam Mysticam mortalem hominem disponentes, sunt supernaturales, fidei, spei, & charitatis,quibus mens immediate Deum attingit: Et fides quidem intellectum, spes memoriam, charitas voluntatem mystice perficit & informat, uti pulchre ac diffuse Pater Iohannesa Cruce in suis diviniusimis libris de Ascensu MontisCarmeli, de nocte obscura, & de Viva amoris flamma, exponit. His accedat necesse est, magnum,

fovens de insatiabile desiderium assequendae perfectionis Johann. Taulerus Epist. XXIX. sex homini observanda praescribiti, ut ad culmen perfectionis pertingat; Tria quoad exteriora, totidem

quoad interiora: Nempe ut vestes, & omnia exteriora illius simplicia sin quibus nemini placere appetat, nisi D Eo : ut verba illius sint succincta,necessaria,&de reb'divinis: ut in omni ejus externa actione nihil appareat, quod possit offendere intuentes. Deinde quoad interna necessarium est,ut Deum solii purissima intentionaquaerat, ut, quicquid illi eveniat, imperturbabilem animi pacem

retineat. ton Monebaordinis Minorum vir magnus interMysticos,in M,8. Theol. Dions cap. I. sex esse catenas docet, quibus ligatur anima, ne ad MysticamTheologiam ascendat: Prima est negligentia circa spiritualia , quia homo non vult se exercere M mortificare; secunda, evagatio sensuum; tertia, curiositas intellectus circa scientias; quarta, inordinatus amor erga temporalia; quintam

45쪽

quinta, impuritas in operationibus , sexta, occupatio eirca exteriora. Cum tot igitur dispositiones ad My sticam Theologiam

sint necessariae, libet hic vetere ritu proclamare, procul hinc,procul este profani. Nam dc Dion sim cap. i. M se. Theol. monet Timotheum, ut caveat, ne quis eorum haec audiat mysteria, qui robus adhaerescunt, de nihil ultra naturalia supernaturaliter esse imaginatur : qui materialibus rebus immersi nondum per studium mortificationis, dc exercitium virtutum animi candorem acquisiverunt: qui ambulantes in mirabilibus super se arcana DEI cognitione se posse percipere arbitrantur. τquod est claudere, vel abscondere, dicta sunt, cum quod nequaquam revelari debeant his, qui sacris non sunt initiati; tum etiam quod ab initiatis absque peculiari divinar illuminationis gratia ditificulter intelligi nequeant. Habet sane Mystica Theologia suas

voces, quas terminos vocant Dialectici, sicut omnes artes de scientiae: & cum sit omnino super naturalis, ejus principium, finis, δύmedia, modusque tendendi in finem, voces quoque dc phrases, quibus traditur, naturae ordinem ac vires, atque humanae sapientiae verba transcendunt. Attamen haec sapientia citius ac lublius Idiotis simplicibus, qui nihil aliud quam salutem in timore ici more curant, quam magnis id eruditis Theologis conferri solet,nisi de ipsi toto mentis affectu studeant humilitati: Ita scribit Bartholomaeus de Martyribus Bracharensis Archiepiscopus, Compend. doc. spiritual. pari. II. cap. XIII. g. 3. Et Semhardus Serm. LXXXV. in Canticum de hac re sic exclamat: O quisquis curiosus es scire, quid sit hoc verbo frui, para illi non aurem, sed nentem; non docet hoc lingua sed gratia: absconditura sapientibus de prudentibus de revelatur parvulis. Conferatur Bonaventura de processu Relig. Gerson de Myst. Theolog. Specul. Geleniuslin Praxi Myst. Theol. p. I. decis. I. art. s. de Decis. α arr. a. Constantinus deBarbanson in semitis occultis divini amoris.Fran.

ciscus Suareet Tomo I I. de Relig. Lib. II. de Orat. c. Io. g. V. Omnia quae de T heologia Mystica laribuntur, edtendunt ut animam perducant ad intimam cum Deo unionem, in qua

46쪽

qua medulla huiusSapientiae, &iummum eius arcanum consitici mnest autem haec uni localis, sive praesentiae, quae Deus ubique est, nihil se vacuum relinqueos propter sua mi irimensitatem. Noncstumo Rer gratiam sanctificantem,qua anima a peccatis emaculata iii Dei amicitia restituitur, fitque divinar cons brs naturae. Non est uni opercharitatem, de qua scriptum eth, Joh IV. v. i6. Σκi

manet :nchar sate, in Deo manet, se Dem in eo. P rima enim harum unionum convenit etiam rebus inanimatis; secunda omnium iu-ltorum est,& puctorum ante ulum rationis,fiuntqua istae in subitatia animae; Tortia communis est omnibus probis, qui DEuM quidem ardetit illime diligunc, sed dono contemplationis, &mystica unione carent. Est igitur alia unio felicissima S arcana, inexpertis in per via.& difficilis cxplicatu, quae fit in potentiis animae, intellectu scilicet S voluntate; istae enim Deum attingunt,& illi con)unguntur actionibus propriis vitalibus: atq; in ista unione summas licitas vitae hu)us consistit,&quaedam futurae gloriae praegustatio. Cum enim felicissima unio sit amplexus, °ust uio sum mi b ni. omniabo ab ipsa, quasi rivuliaton te in animam derivantur. Hinc decor & pulchritudo, de Spiritus Samni charismata, quibus mirabiliter c ornatur. Hinc splendor lucis, S praefliuida illustratio,ardorque amoris, ta suavitas ineffabilis. Hinc contem-Ptus rerum omnium terrenarum, & inlatiabile cce elisum desiderium. Huic perfecta Christi imitatio, di ex redundantia spiritus cxialtatio scillis uiri,&corporis admirabilis transmutatio. Hinc

Anicitae anni bilatio coram DEO, dc mystica mors: hinc fervor, Ianguor, laquc uio, obrietas spiritualis, silentium internum, OSCULUM VERBI, ec ita sis, raptus, luspenso de alia multa, quae digni experiuntur. Via autem ad intimam cum Deo

unionem panditur a motibus anagogicis de exercitiis a pirationiam. Iohann. a Iesu Maria Carmelita excalceat m M p. Aheocc. IX. Concors omnium, quos legerim , sententia cit, ad .il limiam DEt cognitionem & lcnsum, sive experimentum, aspiratio Dum cxercitu ita animam erigi,ut si hoc angelicum exercitium miris laudibus celebratum, caeteris omnibus antepos uin

47쪽

DISSERTATIO IR

frequentet, plurimum proficiat. Habet enim tam egregiam vim exstimulandi, & divinis flammis urendi, ut hoc unum idoneis circumstantiis septum , & studio virtutum armatum, ad summam Christianae vitae perscctionem & puritatem corda nostra perducat.. Quamvis enim dona Dei sint unio, raptus, finitio, revelatio, &illa, indulgentissimi Dei interna blandimenta, &solis conatibus nostris, quantumvis nervosis, illa non producamus, at certe animae sese idonec ad eas nuptias ornanti de comparanti munificentius, quam cogitare valeat, indulgentur. Consonat Thomatia Iesu de div. orat. Lib. IV. c. 2o. Si sanctorum Patrum inquit,aliorumque Mysticorum, qui hanc viam experti sunt, sententiae credendum, est, nullam compendiosiorem viam, nullumve alium in Deum assurgedi modum faciliorem ac nobiliorem eo invenies , quem sapicntiam unitivam, sive amorem unitivum Mystici appellant, qui in motibi anagogicus a stirationibus, quibus cor enititur ad Deum assurgere, ac illi avidisti me haerere, consistit. Cons. Harphius, Myst. Theol. Lib. II: initio. p. s. Gerson. in Myst. Theol. Dionys. Carthusan. Lib. de fonte lucis. Barbanson in semitis oce ut tis pari. I. c. s.&p. II. c. 3. Iohann. Lanspergius initio Pharetrae. g. VI. Sunt autem asipirationes brevissimae qua dam orationes, sive mente sola, sive mente simul ac ore conceptae, atque prolatae quibus debet fidelis anima in quovis loco & tempore aiasuescere, & frequenter incumbere, cor suum de voluntarem ad Deum erigens die ac nocte, domi ae foris, sedcnsic ambulans, in quovis negotio, in quavis actione & occupatio uc : Scriptum est e

ni in Lucae XVIII. v. I. oportere semper orare, & nunquam deficere: sed quia instabilitas naturae nostrae, corporis cura, & Occupationes saepe nos distrahunt, haec Angelica aspirationum exercita tio perpetuitatem orationis compensat. Vocantur aspirationes, quia illis aspiramus ad Deum, & per eas vero aspirat Deus conatibus nostris. Dum vero ad Deum aspiramus, nil nisi Deum spiramus, & per easdem fervor charitatis, non minus, quam vita corporis aeris aspiratione lustine tuta Motus quoque Anagogici, id est sursum ducentes, nuncupantur, quia illis a rebus terrenis abduci.

48쪽

ducimur di ad superna levamur, ac tandem ad beatam cum Deo unionem evehimur. Dicuntur orationes iaculatoriae, quia instat iaculorum & sagittarum velocissime transeuntium in cor divinum tanquam in scopum Jaciuntur,ut ab eo dona coelestia obtineamus.

A stactus denique appellantur, quia sunt astectiones cordis, & desideria ac proposita voluntatis; nihilque aliud est Aspiratio, ut eam Celemus definit pari. I. decis. VI. art. I. praeterquam expeditus affectus erga Dcum, ut summum bonum. De his plura sanctorumPatrum documenta habemus,&exempla. Augustinus ad Probam Epist. CXXI. Dicuntur fratres in AEgypto crebras quidem

habere orationes, sed eas tamen brevissimas, & raptim quodam, modo jaculatas te illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum ne. cessaria, per productiores moras evanescat, atque hebetetur intentio. Cassianus Lib. II. Instit. cap. X.&XI. Instituta Monachoram describens. Utilius censent breves orationes, sed creberrimas fieri. Non enim multitudine versuum, sed mentis intelligentia delectantur. Et in collationibus, collar. IX. e. ult. frequenter sed breviter orandum est, ne immorantibus nobis inserere aliis ouid cordi nostro insidiator possit inimicus. Guillelmus Abbiu S. Theodorici. in ep. ad fratres de Monte Dei inter opera D. Be haradi cap. X. Hauriendus est saepe de lectionis serie affectus, &

formanda oratio, quae lectionem interrumpat, de non tam impedia at interrumpendo, quam puriorem continuo animum ad intellugentiam lectionis restituat. Hujusmodi oratiunculas recte appellat nouilianinae orat. cap. I. Orationes sine agmine verbo. tum, & Abbas Isaac apud Cassianum Costat. IX. cap. ult. eas commendat tanquam verum sacrificium, pingues hostias, pura libamina, holocaustomata medullata. Sunt enim teste B. Laurentis Iustiniano de interi conflicta cap. X. Opus spiritualis arcus, sagittae contra adversarios directae, ignita vota, quae aChristi militibus in coetu cordetaeito destinantur, eminus seriunt, celeriter emittuntur hostem non sinunt propius accedere, &ascensorem frequenter

uno prosternunt ictu. Chos omin homilia IV. de annu. I. Dic in

me rimiserere meiDEUS,&absolvisti precationem; qui enim

49쪽

dicit, miserere, confessionem oneri, & peccatum suum agnoscit, quia lapsorum est misericordia requirere. Qui dicit,miserere mei, remissionem delictorum accepit: qui enim misericordiam consecutus est, non punitur. Qui dicit, miserere mei, regnum coelorum obtinuit: quem enim Deus miseratur, non a poena solum liberat, sed futurorum etiam bonorum possessione dignatur. Franciscus Salesius Episcopus Gene ensis, de amore Dei Lib. VI. cap. I studium orationis,& usum asser. ationum unum & idem esse cumTheologita

Mystica docte M luculentur ostendit. Quia sicut scholasticaTheu-logia habet Deum pro objecto, Mystica etiam non nisi de Deo loquitur, sed cum triplici discrimine. Illa disserit de Deo, ut Deus

est; haec ut summe amabilis est. Illa de Deo loquitur cum hominibus,& inter homines; haec de Deo cum eodem Deo. Illa tendit ad Dei cognitionem, facitque nos doctos& Theologos ;, hae tendit ad arr.orem, & nos ardentes reddit ac T heophilos. Principale itaq; hujus exercitium est cum Deo loqui ,&iplum Deum ita fundo cordis loque audire secretis aspirationibus de alloquiis, quae a nemine nisi ab iplo dicente & a Deo intelliguntur. Optime de hac

re Hermannus Heto Piorum Desideriorum Elegiaproarmiati: Ille meos gemitus, mea scit suspiria, solus,

Quem fugit humani nulla latebra sinus. Quid clamem, inca dum sese suspiria rumpunt, Non nisi nos soli novimus, ille & ego.

Nemo meos gemitus, vota aut suspiria novit, Nemo, duo nisi nos, & duo sussicimus. f. VIJ. Non est hoc loco omittcndum, quod Iohannemo minee mFlammae amoris cantu IH scriptum reliquit,praeter aspirationes, de quibus hactenus disseruimus, esse aliam 4'Irationem arcanam

occultam ct passivam, Uaarn DEUS in anima mirabiliter producit, aspirans illi Spiritum S. qui profundissime illam ablbrbelm amo- .re sui inflammat lupcr omnem gloriam 5 sensum. In centro Cnim animae, quaecumque illa sit, latenter moratur DEUS, sed cum discrimine: In quibusdam manet velut extraneus in aliena do

50쪽

in propria domo, regens illam dia gubernans. Talis est anima, in qua nullus jam appetitus, nullae imagines, aut formae creaturarum reperiuntur: huic enim se intime DEUS communicat,hanc am- /plectitur,in ea quiet cit,eique se ipsum revelat, eam excitando, &ad proportionem notitiae divinitatis ipsi concessae cidem aspirat, illam rcipiens Spiritu S. Musque gloria & bonitate. Caeterum haec Aspiratio passiva ineffabilis eli, de ab illis rix intelligitur, qui ea felicissime perfluuntur. Statum Aspirationis subsequitur Contem ario, propria Mysticorum iunctio, dia optima pars humanae vitae pro Scopo sito 5 ob ecto habens ipsum met Deum,ut D. I aescundasecundae, qu D. art. 3. . testatur. Consistit autem invisione quadam suavi quieta, & amabili veritatis aeternae, quam sine discursuum varietate sincere adspicit & penetrat, ingenti amore atque admiratione, tantaque certitudine dil claritate, ud

faciem, sicut de Moyse dicit Scriptura Exodi XXXIII. v. H. Dgi intueri dicatur; non quemadmodui beati in gloria, sed minori quodam lumine , caliginoso de fidei innixo , quae ab eo valde

perficitur, declarificatur. Ex cognitione vero accenditur amor, & vicissim ex amore ipsa crescit cognitio. Amor enim ignis est ardens,&lucens, & ardens in voluntate illuminat in tellectum, impellitque nos ad ibi figendos oculos , ubi est theseurus, quem diligit cor nostrum, cuius bonitas &pulchritudo , cum sit immensa& infinita, acriores iterum amoris flammas in corde succendit, ex quibus crescit videndi desiderium, nec ullus est finis, donec anima dilecto adhaereat, di unus fiat cum eo sipiritus in aeternum. Optimo Clemens Alexandrinus Lib. V. Dromatum: Non cessabit qui quaerit, dohec inveniat, cum autem invenerit, admirabitur, admirans regnabit, regnans conquiescet. Est igitur Contemplatio, si Latinae vocis notionem respiciamus,retum occultarum consideratio, seu veritatis in vel tigatio. cera L b. I. Academic. s. ct IV. de Finibus. Theologice vero accepta,est terminus meditationis,sive considerationis, qui est veritatis quaesitae,& inventae intuitio . Autor libri de Spiritu o anima co XII. inter vera Augustini, sic eam definit: Contemplatio est

SEARCH

MENU NAVIGATION