Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

res, Regem vero coeli istenti anima deosculari, tactum est contumelia. Praelaudatus Re har aliud adhuc osculum ostendit,quod anima amansSponso dat,duobus nempe labiis,INTELLE-cTu videlicet,&V o LuNTATE,quando illum cognoscitα amat. Sic enim Sermone LIV. de Parvis,Zomo L Operum, pag. I 6 o. scribite Hahet ipsa anima duo labia, quibus osculatur Sponsum suum, id est, rationem, & voluntatem. Rationis est percipereSapientiam,voluntatis virtutem. Si sola ratio percipiat sententiae cognitionem,& voquntas non habeat virtutis amorem non in enum osculum. Aut si sola voluntas obtineat amorem, ratio minime percipiat cognitionem, nihilominus est semiplenum. Tunc vero plenum, quandb&Sapienta illustrat rationem , & virtus assicit voluntatem. Hugo Carnotensis in Psilini XX. Et voluntate tibiorum ejus; duo labia sunt, INTELLEcTus ET AFFEcTus, quibus anima

fidelis osculatur DEUM, quando intellectus conjungitur verit ii, & ast cetus bonitati. g. XIV. Nonnulli DEI dona quae nobis confert, OS LORUM nomine insigniunt. Cum verib septem pretiosiora DEI dona sint, per septem oscula eadem explicant. Primum est osculum INCARNATIONIS, quo verbum divinum per Unione hypostaticam naturam sibi junxithumanam. Secundum huic proximum est, quo ipse SPIRITiis S. nobis datur, ut corda nostra inhabitatione sua sanctificet ac illustret. Ex utroque autem reliqua dona procedunt, ut LEX EvANGELiCA, quae est Lex gratiae&charilaus. Osculum RECONCiLIATION is, pergratiam DEI justificantem,qua DEUS sibi mediante Sancti Baptisinatis lavacro S poenitentiaanimam cons ungit. Osculum A Micio Ag jam initae, sive concedendo incrementa gratiae, sive peculiaria auxilia praebendo ad praeclara virtutis opera. Olculum INTIMAE FAMILIA RITATIS cum ipso,ad quod omnium maxime fanctissimum Eucharistiae Sacramentum conducit. Tandem osculum FELICITAT Is AETERNAE, quo divina essentia unitur beatis in patria, ut ea clare visa perpetuo fruantur. Quae quidem oscula, ut pulchre Augustinara Tomo I. Operam, Libro de Amicitia capite VT loqui-

62쪽

tur, non fiunt oris attactu, scd mentis attactu, non con; unctione labiorum, sed commistione Spirituum, castificante omnia DEI Spiritu, ex sui participatione coelcstem immittente saporem. Quo sensu osculum illud My sticum recte appellatur. Videatur Ludovacm de Ponte, Commentar. iu Cantu. Lib. I.8U. necnon Gregorius Magnus, in Exposit. Canuta cap. I. f. XV. Coronidis loco elegantissimum Am o Fidiscursum ex Sermonesere Psalmum VIII. adduco: Constitue, inquit, virginem desponsatam multo tempore,& sustoSponsi amore ferve tem, quae multa praeclara dilecti opera probabilium testium assertionecognoverit,dcsideriis suspensis frequenter dilatam dam non serentem moras, quae omnia fecisset, ut sponsum videret, votis sitis aliquando potitam, ad improvisum Sponsi adventum gaudio .

turbatam,non quaerere primordia salutationis, non verborum vices, sed statim quod desideraverat, osculum exigere. Ita sancta Ecclesia sub primordia Mundi desponsata tu Paradiso, praefigurara in diluvio, annunciata per legem, vocata per Prophetas, diu redemtionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectavit adventum, tandem morae impatiens, in oscula ruens dicit: Osu cur me oscuta oris sui. Uberiores explanationes super hunc textum legere qui avet, Doctores Theologos & InterpretesCantici adeat, ex quorum prolixo ordine selectiores & rariores sunt, qui sequuntur: Hieronymus Almonactrius in Comment. a l. p. ad is . Angelomus Tomo IX. Bb. Pp. parte L. Aponius Tomo I. Bibliothecae Patrum, pag. 769. Aquinas, Tomo XIII. Oper. p. 7o. Iohannes Arboreus, ad Cantic. p. I. p. I S. seqq. Beda, tom .iV. Oper. p. 999. Diony sitis Carthusanus, enarrat. in Canti c. articulo I. cap. I. sol. ios. Cyprianus Cisterciensis in Cant. cap. I. p. 8. seq. Matthaeus CantacuZenus, in Exposit. Cant. quem primo Vincentius Ric cardus notis illustratum Romae imprimi curavit, anno hujus seculi vicesimo quarto. Martinus Antonius Deirio ad Cant. sect. I. Cap. I. pag.

63쪽

Benedictus Ferna indius Borbensis,Commentat.in Genesin, Tomo

I I. ad cap. XXVII. Sectione Iv. f. q. p. sos. Honorius Augustodunensis, Tom II. Bb. . partu I. p. II9. seq. Cosmas D mianus Horiolanus, Paraphrasi ic Commento in Cantici actu I. cap. I. p. 3o. Lib. I. actu L p. a13. seqo Jacobus Pintus in Christo crucifixo, Lab. V. Titulo III. Loco VI. g. 2Σ. p. 73s. Iohannes aJesu-Mari. hin Cant. P. m. 23 Io 388. Iustus Orgelitanus, Bb. Pp. T. I. p. 737. seq. Michael Ghi fletius, Commento in Cant. cap. I. Philo Epii copus Carpathius, T. I. Bb.Pp. p. 638. Raymundus in Pugione fidei, parre III. distinctione tertia, cap .ro. Berialiardus Resignotius, Lib. V. de Disciplina Christiana, cap. X. Prosper Rossetius in Cant. Lib I. Lectione 9. ad 3.1 pag. 36. ad 61. Ludovicus Soto Major in interpretato Cant. cap. I. Theodoretus

Tomo I. Operum, p. 3o in Tirinus in .Bibliis Maximis Iohannis de la Haye omo VII. pag. 39 . Iacobus de risentia, Episcopus Christopolitanus, Exposit. Cant. fol. m. 39a. V olbero Abbas Coloniensis, circa Annum nato Christo millesimum cente simum&quinquagesimum in vetustissimis Commentariis a pag.

a. ad .

g. XVI. Quod deinde concernit osculum a Iacobo Rache-Ii fixum, Genesis cap XXIX. v. 11. illud in se non videtur essci sacrum, nedum ut Mysticum dici queat. Apudorientales congredientes se osculo in signum amoris ac benevolentiar, quin Mlaetitiae ex congressu perceptae excipiebant invicem, vel uti in his oris necessarii & familiares miscere solent dexteras, quoties amice congrediuntur Unde illud osculum Iacobi erat nude tantum' salutatoriu, nee apparetIacobum quidquam aliud praeter id intendisse. Augustinus si laesione LXXXHI. in Genesin. Consuetudinis, inquit, fuit, maxime in simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscissarentur. Et hoc fit etiam hodie multis in locis . Sed hoc quaeri potest,quomodo ab incognito Rachel osculum acceperit Z Ergo intelligendum est, aut illum, qui cum a Pastoribus. audierir, qcaenam illa esset, fidenter in e)us, tanquam consobi ina suae osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasic per recapitu

64쪽

lationem, quod primo factum erat, ut prius Jacob indicaverit ei, quisnam ipte esset,& post expositam cxpositam cognationem dedisse ei osculum. Sic ille. Quod autemScriptura Iacobo hic attribuit fletum nempe d deosculationem, de Rachele refert Iosephus Hebraeorum Historiographus, Libro I. Antiqv. cap.

cujus haec sunt: At Raclaei memor corum quae de Rebecca ex Patre audierat, sciensque parentes desiderare aliquid de ea cognoscere, prae amore patris lachrymabunda ruit in collum Iacobi, complexoqueno, optatissimam, inquit, & maximam voluptatem affers Patricum tota familia, qui nunquam Matris' tuae ooliviscitur, crebram illius mentionem faciens: quare tale nuncium cum

quantavisfelicitate non commutaret. Ex quibus Josephi lapsus manifeste apparet, ut proinde caute&circumspect c legi debeat, ne falsus ipse Lectores itidem fallat. Vid. Gethard. IohannesVos ius de Historicis Graecis Lib. II. cap. VIII. Si autem hoc osculum transfertur ad Christum, qui in Iacobo typice significatus Ecclesiam suam in deserto hu)us mundi in--venerit, elatu e fontem gratiae invidia Diaboli obstructum recluserit, ceu a quibusdam eo refertur, tum osculum Iacobi Mysticum quidem dici potest, non tamen in se, cum Jacobum osculantem Rachelem rem illam Spiritualem intendisse non constet: sed lo-lum ex mente interpretum, qui illud ad gratiam Christi, Ecclesiae

velut Sponsae exhibitam significandam accommodant. Augustinus Sermone LXXX. de tempore. Saepe dixi beatumIacob typum gessisse Salvatoris nostri. Sicut enim ivit Jacob in regionem longinquam, ut conjugem acciperet ; Ita Christus venturus erat in mundum, ut jungeretur Ecclesiae. Abiit Iacob in Mesopotamiam,& cum venistet ad quendam puteum, vidit Rachelem venientem cum ovibus Patris sui,& cum cognovisset esse consobrinam suam, adaquato ejus grege osculatus est eam. Non fuit profecto sine causa, quod tres magni Patriarchae uxores juxta puteos aut fontes invenerunt. Nam S Rebecca, quae jungenda erat Isaac, juxta puteum inventa est. I ta Rachel, quae futura erat uxor Iacob, nec non Sephora, quae matrimonio juncta est

65쪽

DISSERTATIO IIL

Mosi. Sine dubio igitur aliqua in hoc Sacramenta debemus agnoscere. Quoniam igitur tresisti Patriarchae typum Domini

nostri praetulerunt, ad sontes vel Puteos uxores invenerunt,

quia Christus ad aquam Baptismi inventurus erat Ecclesiam. Et Iacob veniens ad pulcum prius gregem Rachelis adaquavit, di deinde osculatus est eam. Similiter etiam nisi prius per aquam Baptismi Christianus populus a peccatis omnibus ablu tur, osculum a Christo accipere . id est , pacem ejus habere non meretur. Poterat quidem Iacob prius osculari Rachelem , quam potare gregem ejus ; sed hoc factum est, ut locus daretui mysterio. Oportebat enim prius a peccatis ablui perBabii Pium Ecclesiam , & deinde pacem & amicitiam, & quasi confugium quoddam spirituale cum DEO inire. Confer Benedictum Fe nandium, Comment. ad Genesin, Tomo II. cap. 29. Sectari

g. XvII. Denique &osculiam Prophetae videtur gratis diaci Mysticum,&ita osculis Myssicis accenseri. Etenim in textu

sacro nec vegistium nec vola osculi reperitur. Textus authe

ticus sic habet i I Regum IV. v. y3.34. ττύ 'P Ag ru' i 'ri an ut v vstri Em cendii ct incubuitsuper puerum, posuit=ue ossiuumsuper os ejus o oculo uossuper oculos θω, er vot sua super volas pus, Oeprostrisit super eum. Ubi quidem dicitur, quod Propheta os suum posuerit super os pueri, versina non quod sit puerum osculatus. Ast os suum super aliquid ponere, aut ore suo aliud attingere, non statim est osculari, alias qui os allideret acuto saxo , is saxum osculatus dicendus esset, quod osculum vereor ne paucis sit ad palatum. Utu tergo jam cum nullo contentionis funem ducam, in hac a Propheta adhibita cerimonia nonnihil Mystici delituisse, sed illud aliis potius dirimendum linquam , de eo tamen, an illa oris Prophetici ad os pueri admotio osculum dici debeat,&conseque tet inter ostula Mystica numerandum sit, dubito, nee sina

66쪽

DE OSCVLO MΥSTIC in ratione. Interim tamen Patres hic allegorizare deprehenduntur. In Elisaeo figura Domini praecessit , qui projecit te, ut mortuum erigeret, in quo Symbolum est, quod nobis Christus commortuus sit, ut nobis resurgeres Projecit se us que ad nostram fragilitatem , ut nos erigeret, verba sunt 1 ologorum Parisiensium, Tomo II. Bibliorum, ad hunc locum ex Ambrosio. Petrus Berchorius Pictaviensis Lib. XII. Moralitatum, pag. 346. Talis, inquit, procellus factus 5 inresuscitatione & repararione generis humani. Mulier enim ista c defuncti mater signincat Ecclesiam , cui scilicet unicum filium seu humanum genus dedit; sed adveniente calore concupiscentiae, iste in Adam per peccatum occubuit Mdecessit. sed verus Helisaeus, id est, DEUS, istum suscitare & ad vitam gratiae reducere volens , baculum suum, sculegem scriptam, puero suo Mosi tradidit, qui tamen me diante isto baculo , sive severitate legis , istum filium , seu

genus humanum a morte culpae nullatenus sulcitavit. Apostolus Hebraeorum VII. Nihil enim ad perfectum perduxit Lex. Quapropter ipse Helisaeus, id est, filius DEI in

propria persona ad mortuum humanum genus venire voluit, α intrans cubiculum uteri virginalis, & cadaveri, id est , carni humanae per beatam incarnationem se conjunxit & coaptavit, &praedicando per mundum aliquamdiu ambulavit, S: sic super lectum crucis ascendens, & per carnem pueri, id est, humanitatem assumtam, in igne passionis calefaciens, ipsum genus huma' num per gratiam vivificavit, & vivum i cilicet a morte culpae Puerum septies oscitantem, hoc est, per septem dona vel septem Sacramenta respirantem, matri suae, Ecclesiae rcstituit. Unde dicitur Regum Ill. cap. X V ll. Deposuit puerum de coe-Maculo,&tradidit eurn matri suae,dicens: Filius tuus vivit. Hactenus ille. Similis hilloria legitur l. Regum XiVII. in qu notanter Scriptura dicit, quod Propheta Elias super mortuo G inc

67쪽

DISSERTATIO III.

incubans oraverit, quo praeter My sterium, quale Patres inde promunt, peculiaris Hebraeorum ritus innuitur, qui vario corporis habitu orationes peragere solebant, modo manum in coelum elevantes, modo in genua procumbentes. Sic orasse dicitur Salomon I. Regum It X. v. Tq. Cap. XIX. v. 48. Multi non curva se dicunt gcnua ante Baal. Alius fuit modus Hebraeis usitatus, quando ostensos placare animos, & quod desiderant, impetrare student, tum se ad infimas precesa iciunt, Shumi supplices procumbunt, ut terrae faciem apprimant, ac pulverem qu si lingant. Hinc frequenter legimus in pulverem cadere, ponere in

pulvere os suum, adhaerere terrae ventrem. Sic oravit Elias,cum

te expandit. Quod autem incubuerit super puerum, & quantum potuerit ad Mus se mensuram collegerit, verba sunt Cassaris

Sancrii in Comment. ad III. Reg. cap. i7.ρ. Iay3. seq.) illa videtur esse caula, ut quo magis seipsum in angustum arctaret humiliaretque, tanto magis divinam misericordiam inflecteret, quae humiles benignis intuetur oculis, neque despicit cor contritum & humilitatum. Neque fortasse alia causa est, cur homo de geniculis oret,&ille orantis habitus judicetur ad impetrandum aptissimus: nisi quia homo aliquid de proceritate corporis tollit, S tanto seipso brevior,&aliquo modo despicatior est, quantum patet a genibus ad pedes usque magnitudo. Vel, ut incumbens super puerum, maiorem significaret animi dolorem, ad matris similitudinem, quae mortuum amplectitur filium, de ab illo divelli non patitur, quae eo ntrajori consideratione digna est, quo filium diligit ardentius, & illius mortem flet miserabilius. Deinde quia illa membrorum compositio amorem significat ingentem, quo toto cadavere velle frui videtur, qui vivus est, & totum se in exanimatum ami ei corpus infundere , ut illi det vires, Spiritum & vitam,& quidquid demum mors abstulit acerba.

XIIX. Aliud osculum Mysticum occurrit Psalmo LXXXV. v. 11. Ubi dicitur Pax se Iupitia osculantur se. Augustianusin Enarrat. Psalmi LXXXIV. Tomo IIX. Operum. p. m. 381. Fackstitiam & habebis pacem, ut osculentur te Iustitia & pax. Si enim

68쪽

non amaveris Iustitiam, pacem non habebis. Amant enim se duo ista Justitia & pax, & osculantur se, ut qui fecerit Iustitiam, pacem inveniat Iustitiam oscuIantem. Duae amicae sunt, tu forte unam vis, & alteram non facis. Nemo enim est,qui non vult pacem, sed non omnes volunt operari Iustitiam. interroga omnes homines, vultis pacem uno ore tibi respondet totum genus humanum, opto, cupio, volo, amo AmadcJustitiam, quia duae amicae sunt Justitia & pax. Justitia&pax ipsae se deosculantur. Si amicam pacem non amaveris, non amabit te ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed iacJustitiam, quiaJustitia & pax se osculantur, non litigant, tu quare litigas cum Justitia Z Simeonderauisades .LXXXV. Iustitia 5 pax ita inter se agglutinatae sunt, eoque vinculo inter se conjunctae , ut ubi non est Iustitia, ibi non sit pax,&contra. Posterior locutio Icutite Funt, ex consuetudine Orieu talium , hodieque apud nos u si lata sumta est, qui occurrentem amanter excepturi exosculabantur. Ita Lucae X v. Pater prodigi cum illum adhuc procuI absentem conspicatus esset, misericordia motus, S accurrens cecidit super collam ejus & osculatus est. Lyranus hunc versum de Christo sic

exponit. Iustitia & pax osculatae sunt, quia Christus in sua passione satisfecit pro nobis ps viam Justitiae, qua Iustitiam statim pax

fuit osculata, quia per suum sanguinem pacificavit ea, quae sunt in Coelis & in terra, Colossi I. Salomon Gonerus in Psalm. LXXIV. p. m. 6co. Iustitia&pax inducuntur mutuis osculis sese excipientes sicut moris erat in regionibus Orientalibus, ut in congressibus osculis & complexu benevolentiam declararento Nam ubi homo est justificatus coram Deo,ibi conscienti.am ejus pacatam luavissimo quasi osculo excipit ira norit 'I: tas S pax, quam habet cum DEO propter Mediatorum Christum, quemadmodani etiam eadem relatio & puIcherrima harmonis est in tui Iustitiam novae obedientiae, S pacem conscientiae. I Petr. II. v. I9.2O. . f. XIX. Neq; Mysterio caret, quod in Ecclesia Romana inhio nocturnae precis praemittatur versu, Psalmi L. Domine, labia

mea Iltitia

69쪽

mea aperies. Nam cum dicat Scriptura Eccl. XV. v. 9. Non es stetiosa iam inoreseccatoris, quis audeat divinas laudes immundis labiis decantare, ni prius obstructa per peccatum oris claustra misericorditer aperiat ille, qui solus potest facere mundum de immundo conceptum semine Z Nemo enim potest laudare DEuM, nisi DEus aperiat labia, ut ostendit Augustinin contra duin Epistolas Pelagianorum, Libro II. cap. 8. Alioquin sugillabit nos durissima illa exprobratione, Psalmo XLIX. Euare tu enarras Iustitias m as, is assumis tes amentum meum per os tuum ' tu vero odisti disciplinam 5 proiecisti sermones meos retrorsum. Ad rem Chuso-somus in Psalm. L. Peccatum suapte natura linguam astringit,&os obturat. Quam sententiam complens Ambrosius in Psalm. L. ait: Cujus ergo labia aperit DEUS, hunc peccati absolvit reatu. A vinculis itaque peccatorum absolvi petimus, cum dicimus, Domine, labia mea apcries. Et quia iustus prior acculator est

sui, accusamus nos ipsos ante Orationem confitentes peccata nostra, quatenus reconciliati per gratiam DEI facilius exaudiri mereamur. De impiis Scriptum est, quia dixerunt labia nostra a nobissent, quisnoser Dominus eu' Psalm. Ir. Et ideo oratio illorum erit execrabilis. At labia sponsae, labia fidelis animae dulcia, & purpurea dicuntur esse, sicut favus distillans, sicut vitta coccinea Cant. IV. v.in. Cum ipsi Sponso,inquit GilbertusAbbas, in Cant.Cant. Serm. XXXIV. Sponsa loquitur,in loquela dulcioris labii, S lingua altera; tunc cordis labia vere melle delectationis distillant divinae: Imo non tam distillant, quam fluunt, quoniam hora illa in melleas affectiones tota convertitur. Beata vicissitudo, quando de corde Sponsae fluenta quaedam mellis emanant in dilectum,& ab ipso redundant in Sponsam. Ad locum enim unde exeunt haec mellis flumina revertuntur, ut iterum

fluant. Boni favi in labiis Sponsi, & Sponsae eructantes ex hoc in illud, & invicem rorantes amoris dulcedinem. Ille desuper irrorat gratiam, ista deorsum gratiarum actionein. Rursus labia sponsae purpurea dicuntur esse, sicut vitta coccinea. Per coccinum enim charitas intelligitur, quae est vinculum perfectionis.

70쪽

Sicut autem vitta constringit crines ne defluant, sic anima DEO dilecta labia sua .cohibet, ne verbum malum & inutile proterens extra se diffundatur. Eccles XX. v. is. Apertio oris Istitu Inflammatio ea, Sc semper laus DEI in ore ipsius. Cum autem oratio cordis sit non labiorum, miror cur Ecclesia ante orationem labia sibi, non cor postulet aperiri: sed notandum, quod usus labiorum non tantum ad c loquium, sed etiam ad OSCULUM est : consociant enim se mutuo osculantiu labia, animis videlicet ad mutuum congrellum accedentibus,ut ait D si timus homiI. IXX. in a. adoranth. Cumque templum DEI Iimus, sicut limina templi, . ita Os osculamur, per quod ingreditur Cluillus quando communicamus. Igitur Ecclesia dum dicit, Domine, tibi amea aperies, non tam petere videtur divinum auxilium ad laudes estis digne annunciandas, quam Mysticam labiorum

purificationem, ad castillimuni dilecti OSC ULU M recipien dum. Felix anima, quae propriae conscientiae testimonio intus erudita coelestis Sponsi osculo se idoneam agnoscit. Felicior, quae unctione Magistra scintiens quanta sit gratia discisa in labiis Sponsi osculum ejus jam amore aestuans fiducialiter petit. Felicissima plane, quae ad ipsum osculum dignanter admissa divinae suavitatis inenarrabile gaudium in fervore spiritus expetitur, Δ torrente uberrimo sempiternae voluptatis in plenitudine gratiarum inebriatur. Cardinalis Bona de divina Psalmodia cap. X VI.

DISSERTATIO IV.

os CVLO AD ORATIVO.

I. Osculum deprecationis in paenitentibus. De Muliere peccatrice Lucae m. v. 4. Orientalis se Occidentassi Ecclesia disserenita

SEARCH

MENU NAVIGATION