장음표시 사용
791쪽
DISSERTATIO XL u i . fg. LII. Roma secundum a Totita Gothorum Rege capta Paulus equitum praesectus ex Sicilia cum quadringentis Equitibus pontem & molem Hadriani insedit. Fjus verbis incensi equires, complexi & invicem osculati, certissimo moliendi proposito, in proximam Gothorum stationem irruere volebant, factaque permagna hostium c aede pugnando interierunt. Agerim Cran-rtius,Lib. 4. ectae, cap. I 8. Memorabilem quoque Cassar. Peuc rus narrat historiam de materno in liberos affectu, quae omnino sedem hic obtinet, Verba Autoris tib .Chronicorum sequentialeguntur: Albertus Comes Provincialis Thuringiae, Henrici optumi Patris degener filius,cum ex M A RG ARETHA Fciderici II.
filia sulaepisset filios duos, Fridericum & Ticemannum, generosissimae indolis adolescentes, spreta conjuge nobili stima exarsiamore pellicis tanto,ut etiam vitae conjugis insidias struxerit, de quibus illa certissimis indiciis edocta, ut cederet furoribus & sceleri mariti, & vitae cMisuleret, hortantibus amicis prudentibus ac fidelibus consilium cepit de fuga. Ostenditur adhuc locus in arce Isennacensi,ubi non magna est altitudo a scopulo extra arcem ad fenestram, ex qua Domina cum quinque comitibus dimissa fuit. Nocte cum migratura esset, priusquam a filiis discederet, assidens adlectulosinc calamitatem suam deplorans, cum consili
rius senex&matronae eam comitaturae hortarentur, ut properaret,iandem valedictura filiis a quibus avellebatur invita,quod eorum pericula sciret non fore leviora suis, Frideri cum natu majorem, lacrymis Δ e)ulatu materni doloris magnitudinem ostendens, O S C U LIS crebris complexa, postremo mirabili animi
motu genam ejus mordicus prehendit ac laesit. Vulneris cicatricem Princeps quoad vixit, retinuit, & cognomentum inde admorsiconsecutus est. Quis non detestabilem monstiosi hominis lasciviem diris devoveat, &c contrario tenerrimam matris proba: erga sobolem propensionem, quae, juxta Horatis effatum Lib. r. Ode I 3. tanquam D s,impressit memorem dente labris notam,
dignis laudibus prosequatur' Cum anno M DCLXX. Comes Frangipanius propter atrocissima in Sacratissimam Caesaris Majest a.
792쪽
jestatem admissa delicta capite plectendus esset, ultimamque gratiam a commissariis postulasset,ut liceret sibi coram Zerin valedicere, qui jam pridiana nocte Frangipanio malorum Auctori
condonarat universa, etsi per eum in eum calamitosum statum deductus, quoniam nunc una veherentur navi, consentit Confessarius,impetrat ea lege, ut Germanico idomate se, & Confessario praesentibus fiat quod & facit: ubi in genua & mutuos amplexus ruentes,alter alteri manum vultumque exosculatur,veniam orat, atque ad mortem generose subeundam hortatur. Ita re. Erachesio. Thul nanae continuataepara.7. Lib. 2. cap. I M18.
f. IV.3Atque haec deosculis valedictoriis inter vivos, nunc de aliis inter morituros usitatis disserendi materies suggeritur. Universi natura duce populi putarunt, os nostrum esse anima ostium,dc aditum sacrosanctiim,quo divinitus vel ad nos intret, vel ad
alios iterum cgrediatur. Mos itaque communis fuit olim carorum atque affinium,ut suorum mortem osculo comitarentur, e
rumque S tum qui diem obibant, quasi haurirent, quod summae cnaritati crat indicium atque documentum. Quandoquidem animum, qui in Domicilio corporis habitabat, perennem sibi vellent essc comitem, d abesse nunquam, magnam in eo beatitudini, siue partem collocantes, si dulci illius communione possent persevi quem insigni amore complecterentur. Quod si verbilla conluetudo a natura ipsa est indu cta, mirum minime videtur, quandb frequens ejus apud diversas gentes usiis atque observatio occurrit. Nam non tantum Judaei & Romani, sed alii etiam h mines quilibet eam tenuerunt,ne scilicet morientes hoc supremo amicitiae officio privarciatur. Loquuntur hoc autores Ethnici, tam Latini quam Graeci, quin&Christiani, quibus erebra oscul rum mentio injicitur,cum de morientibus agunt. Apud Euripidem iis Phaenissis Antigone morientem patrem ita compellat. O amantissime, quin os tuum applicabo ori.
των-αι χων Id est: erepia es mihi facultas extrema
793쪽
78 DISSERTATIO XI. id multo frequentius occurrit, quibus recepta loquendi formula
per illa oscula dicebantur morientes animam tradere, transferre,essandere versites vero extremummorientrum 'tritum legere, colligere orbere, G raecis ψιχορροφειν apud Suidam σ Hesychium,excipere. Huc respexit his verbis: Non)udicabam me cum illos superstites relinquerem, mori, non essundere mihi Spiritum sed tradere videbar. uintilianus Iunior: Non morienti pater asse-di,non aegri caput molliori sede composui, non fatigatum latus mutavi,non spiritum excepi. Disertissimus quoque Romulida.
rum Cicero , talem complexum matrcs ad carceris ostium pernoctantes anxie ambiisse Verrina V. perhibct,& ex hoe capite Vec- rem perstringit, quod desiderantes matres ab hoc complexu exclusisset: Nihil inquit, orabant aliud, nisi umborum extremum hausum exciperesibi liceret. Manilim Lib. s Astronomis. Pernoctesquc Patres cupiant extrema suorum Oicula,& in proprias animam transferre medullas. Add conius c. . in excipere. Philipp. Caroli, ntiqi c. Rom. Lib. aeq. tr. Alexander ab Alexandro Geniat. mer.lib. cap. 7.Petronius in Sar rico: Igitur si vere Eucolpion dilexisti,da osculum dum licet. ultimum hoc gaudium fatis properantibus rapc. Haec ut ego dixi,Gniton vellem deposuit, meaque tunica contectus eX-- seruit ad osculum caput. Patior ego vinculum extremum, & veluti lecto funebri aptatus exsipecto mortem jam non molestana. Cb sest homilia 9.in a.a Thessallonicenses: Amico omnium maxime vel moestissimum est, ne vicino quidem mortis tempore frui posIe cai issimo suo,non enim ita praetcrito temporc gratificamur contuberniis, sicut graviter fecimus, cum defunctis propinqua mortis hora destituimur. Seneca de brevitate vitae: Caesar patruus meus Drusum intimaGermaniae recludentem,S gentes ferocissimas Romano Imperio subjicientem in complexu de olculis suis
amisit. Ausonius in Parentalium, carmine 23
Illa manus inter genetricis 6 oscula Patris Occidit, Hispana tum regione procul.
794쪽
g. v. Notabile mortis exemplum non minus ingeniose quam astute inter oscula valedictoria procuratae recenset T/berim Deci nui Vtinensis Icius lib. 9.tractat. Crimis c.P. .n. I . His verbis: Erat
Venetiis Aromatarius quidam ad insigne pomi aurei, qui habebat amitam vetulam, Ne in regione B. Mauritii habitantem una cum famula tantum : quae vetula parsimonia sibi singulari ad tria millia Ducatorum comparaverat , huncque nepotem suum, ut sibi valde dilectum,haeredem instituerat. Verum Aromatarius, qui vitam infamem ludendo & scortando ducebat, pecunia indigens & morae expectandae haereditatis impatiens, assumto molendinario quodam amico suo, ad scelera promto, una
die domum ingrcssus,cujus fores scia per illi patebant, & amitam &famulam atrocissime jugulavit circa dimidiam horam noctis, pecuniamque omnem surripuit,ob quod facinus & patricidium, ita dirigente justissimo judice D EO captus & condemnatus est
a Senatu Veneto,ut equo per Venetiarum regiones tractus, manuque ad locum perpetrati delicti abscissa,secuti ancipiti percussus publice in quatuor divideretur parteis. Fratres vero duo,quos habebat, ut tantam ignominiam evitarent, dum impetrassent, ut possent pridie quam sententia in eum executioni mandaretur . fratrem damnatum alloqui, 6 extremo vale dato ipsum Osculari, alter eorum condito veneno in nuce avellana, sive coryli, dum exosculatur fratrem, ejus ori nucem illam indidit, prius monito, quid ei agenduinde ea esset, tui postea stacta dentibus nuce vcnenum hausit, &in carcere mortuus est. Illustrissimi autem Domini videntes eo modo justitiam eludi, graviter mulctatis fra- tribus & bannitis , censuerunt cadaver dicti Aromatarii publico permagnum ejus civitatis canale, in patenti navicula duci,&ὶ Carnifice ardenti forcipe frustatim cadaver ipsum discerpi, quod & factum est Con ib.9. acy.criminalc. 2.n. sq. g. VI. O tabant autem hoc osculum, morientibus gratum erat, ut Livia verba in Pedoruis Aginmani elegia testan
795쪽
Sospite te saltem moriar Nero; tu mea eo assumina & excipias hanc animam orcpio. Item et At miseranda parens uprema nec osculanxit, Frigida nec movit membra tremente manu. Non animam apposito fugientem excepit hiatu. Hi, & similibus loquendi formulis superstitiosam opinionem eo primentes supremum humanitatis officium laedabant.Somniantes nimirum morientium animam per os quasi patulam quandam januam evolare, in ore vero veluti in vestibulo diutius haerere, quod aegre a corpore divelleretur; in qua mora luctantis animae pugnam consistere existimabant, de cruciatus diuturniores moriciatis,propterea ut facilius & citius lucta absolveretur, animam eductam, &in summo quasi ore tum veruntem , apposito hiatu excipere propinquos, & elicere quodammodo debere osculando, & os ori admovendo, quemadmodum Prosaica & Metricaelariptorum testimonia evincunt Stasius Sylva lib. 2.de Glaucia A DiiMelioris Deucaso v. 171ANunc torvus,pariter vestes & pectora rumpis, Dilectosque premis visus, & frigida lambis Oscula. Et Nebaidos ita. s. v.r- - Positique patrum super ora gementima Semineces pueri, trepidas in limine vitae
Unde S Proverbio usurpatum,ut morti proximi animam in ore re nere dicantur. Sic Antigona ad Herculem in Senecae Herculae si
Hanc animam levem Fessamque senio nec minus quassam is,. In ore primo teneo. Et Seneca Philosophus,Epistotis Non dubitare autem se, qui in nilis anima in pri-is labris esset, nec magna vi abstrali eretura coo re. Hirgilius bia r eidus: acitc
796쪽
date, vulnera lymphis, Abluam,& extremus si quis super halitus errat,
Ubi Donatus : Hoc dixit,quia hunc arissimi colligere se posse
arbitrabantur. Seneca vagicus de Alcumena ad Herculem Oetaeum V. U O .seqq.
Membra complecti ultimum O nate, liceat, Spiritus fugiens meo
Legatur ore 1, brachia in amplexus cape.
Apud Iustinum lib. 23. Historiar. cap. 2. Texena uxor Agathoclis ait: se nec invitam periculo spiritus sui emturam,ut extremos viri Spiritus exciperet. Similes formulas in sacris Scriptoribus h bes. C prianus Sermone de curna perquam notanter: Sed in eodem articulo temporis, cum jam anima festinet ad exitum, & egrediacias ad labia expirantis emerserit, poenitentiam Clementissimi D Et benignitas non adspernatur, nec serum est, quod verum, nec irremissibile, quod voluntatium: & quaecunque necessitas cogat ad poenitudinem,nec quantitas criminis,nec brevitas tempori nec hora extremitas,nec vitae enormitas si vera contritio, si pura fuerit voluptatum mutatio) excludit a venia. Sed in amplitudine sinus sui mater charitas prodigos suscipit reverentes, &velit nolit Novatus haereticus, omni tempore Dei gratia recipit
g. VI I .Eadem natura duce Hebrari morientes amicos osculati in sacris leguntur. Ita Iacobus Patriarcha in osculis Iosephi vivere desiit, Genesis cap. so. Philo Iudaeus in vita Josephi Jacobum pathetice mortem filii deplorantem introducit: Non tam mox emtuam,m li,doleo, quamsepulchrijacturam. Namsi tibi sepulchrum contigisset in terra propria,nec mihi deesset solatium. Ossistose agedissem aegrotanti ante mortem impressi sem mmenti exIremn oscula aDusissem oculos,mortuum lacrymis profudissem. Idem Christianos etiam suo tempore fecisse auctor est Chrysi omin, Homilia r. de patientia Iobi disserens: Qui tecundum carnem parentes sunt, cum natum . ultimo Spiritu laborantem habuerint, circumsidunt, ultimaque Lee ee a cus
797쪽
ojus audiunt verba, manus circum palpant,adhortationes fomentaque alia de industria adhibent. Os deosculamur ultims parem rum osculo. Exinde cum reddiderit puer animam , quemadmodum desiderant, subent parentes officia adhibere. Manus componunt, oculos claudunt, caput directbstatuunt, pedes redi cunt,lavant, sepulchroque condigno dignis funeralibus condunt, atque propria calamitalc solantur. Quod autem a Sanctis ad coim leuandum pium mentis affectum in his amplexibus & osculis observabatur, illud ab Ethnicis ad exceptionem animae emigrantis superstitiose admodum & vane usurpatum deprehendimus- Inde ortum est , ut quos feliciter ac beate mori significare volebant , eos in amicorum & charorum osculis exspirare dicerent. Accedente insuper perluasione, osculis amantis in media morte animam hominis commorari paulum debere. Pio
itaphium Phoebo liberto positum a Gellio maximo: Hic situs est quondam Gelli pars maxima Phoebus, Adfectus omnes possidet iste lapis. Vix consummavit septem quinquennia lustris,
Olcula ferventem nec tenuere animam.
Eansitu Adversar. lib. . cap. II.pag. i92. Iomus de Augusto sere, cap.99. Omnibus, inquit, deinde dimissis, dum advenien tes ab urbe de Drusi hlia aegra interrogabat, repente in osculis Liviae suxoris) & in hae voce defecit. Roberti Bellat mini Cardinalis moribundi manus nonnulli osculabantur. Indo HareelL Cervis. in Imagine virtutum Testa mini, capite XL ILmi16. g. VIII. In Sacris literis e contrario beata mors justorum inde censetur, non quod in amicorum amplexibus deficiant, sed quodin ipsius Dei complexu &olculis animam reddant, uti Moses
798쪽
ses mortuus esse perhibetur, vide supra Dissertat. I. g. io. Beati mortui qui in domino moriuntur Apocal. 14.v. y Ita mortuus est Proto-Martyr Sanctus Stephanus,de quo Actorum .v. 6. dicitur, quod obdormivit in Domino. Hoc explicans Augustinin se mone nonagesimo secundo de diversis : absorptus est, inquit , in charitatis abyssum, & inter Dei sui brachia requiescens dormiavit secure. Iohannes Hieronymus Sopranes in Davissem, Zigressione M. cap. I. p. m. 662. Iohannes SIephanus Menothius de Republi-
ra Ebraeorum, Lib. 8. cap. . p. 76 . Sed praeter adductam rationem alia adhuc hu)us moris causa indagari debet. Nam si ad colligendum i piritum evolantem tantum id egissent, moribundos duntaxat essent olculati: ast insuper certum cst, exaniamatis & jam jam in rogum ponendis cadaveribus inter gentiles osculum imprimi solitum fuisse quomodo apud Euripidem in Moria filiam mortuam osculabatur Creon. Apud Ovirium Lib. 6- Metamorph. Ob. I. filios occisos Niobe : Ordine nullo Olcula dispensat natos suprema per omnes. Meleagrum mortuum sorores. uetamorph. 8. fab. Oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. et Eus Lib. i. Elegia I. Flebis, & arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus . lachrymis oscula mista dabis.
Osculaque in gelidis pones suprema labellis,
Cum dabitur Syrio munere plenus Onyx Salve aeternum, mihi maxime Palla,
Dicit AEneas Luro ii. AEneidos Hirgiliana v. 9 . seq. Quod imuratus Statiin 3. Disar. Salve supremum, genitor, nitissime patrum
799쪽
possint,sed quod ab his recedimus, eos nunquam visuri. Hinc ortum est, ut etiam maledicti significationem interdum Vale obtineat, ut Terentius :Valeant,qui inter nos dissidium volunt, hoc est, ita a nobis reccdant, ut nunquam ad nostrum revertantur adipectum. Ergo cum mortuo dicitiit V A L E, non Etymologia consideranda est ed consuetudo, quod nullis valedicimus niti a qui bus recedimus. Quin etiam Iudae pariterque Christiani defunctis oscula fixerunt,exemplo Josephiauper faciem patris sui Jacobi iam demortui ruentis,eumque non line lachrymis deosculan-.tis, Gene so.v. I . Osculatus cst Ioseph patrem ejus compressit oculos,non quasi mortui ted tanquam dormientis, ait B. seri in
Iosepho. Cor pus de Iusta. Iuniore, JUSTINIANI cadaver
Ut prius nigrediens corpus venerabilς vidit, Incubuit lachrymans,atque o cuia frigida carpsit
Non repetam hic altius, quomodo multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes defuncti Othonis Imperatoris exosculati sint, teste Suetonio in Oth. cap.r2. Cum A geli strata filium Agidem spectaret humi jacentem ,&exanimem ercili pei dentem matrem,in filium ruens A faciem ejus osculata, nimia tua re, inquit fili modestia,lenitas & humanitas nobiscum perdidit. Plutarch. in Agide, pag. 8o . Idem ibidempag. 82a.de Pantheo quoqueli radit,quod&Cleomenes Rex,apud que propter folmae ct gantiam & morum rectitudinem plurimum valebat, praeceperit, cum ipsum Regem atque alios vidisset jam occubuisse, xum sibi conscisceret mortem. Omnibus jam humi stratis accedens Pantheus, & pugione singulos fodiens,lentavit,num quis forte adhuc spiraret, Cum Cleomenem quoque in Planta pedis punxisset , atque advertisset,saciem cum contrahere, osculum illi tulit, inde assedit ei, hinc exanimem tam complexus , semetipsum super eum confodit. O sinccram aeternoque monumento dignam amicitiam,quae & rebus prosperis & adversis illibata atque incomcussa perstitit r Videatur insuper incomparabilis Antiquitatis statOT
800쪽
DE OSCULIS VALEDICTORIIsor. 78s stator Cular Barthim , in operosissimo suo super Statium Commentario, Lib. 2. Thebaidospor8s. Lib. y. ρ. 717. Ubi de his elegantemiclam texuit. Emericus Crucem , Commentar. ad eundem Poetam.
an Mimcintimis horis sucis vis.Doctissimus Bou elotius, te politiori literaturapraeclare meritus, in notis ad Helladori Eroticon. 9Dhann Andreas diuensteride)Fultura veterum, pag. 66. g. IX. Causa vero praeter allatam certior vix adferri potest, quam quod ex hac vita migrantes, quasi abeuntes osculo dimittendo; esse rati sint. Solebant enim Romani peregre profectu- rosmrbemque repetentes,osculo excipere &dimittere,ceu in antecedaneis docuimus. Quia igitur iisdem mors quaedam peragratio est habita,unde mortem ad vitandam meti μίαν abitionem,sve abitum dixere, & illud frequens in tumulis, abiit non obiit,uti peregre abiturientibus, sic mortuis osculo discedendi veniam concedebant. Quod Hebraeorum defunctis osculum datum
sit, probat Historia Mosaica deJacobo ex tincto, Genes Δ' inquagesimo Capite. Propter eandem autem rationem id fecere Iudaei nec non Christiani. Nam quod ad prodeuntem e corpore Di ritum minime illud praestiterint,satis abunde liquet. Habebant
stilicet cognitum,animam cujuslibet materiae expertem esse, α illud alterum ridiculum,per os tanquam sanuam egredi. Contra affatim constat, consuevisse eosdem cum discessuros osculo ubmittere, tam redeuntes occursantesque, sive amicos, sive cognatos excipere osculo. Est pariter indubitatum,Christianos eadem causa impulsos mortuis osculum impressisse. Ad hujus positionis probationem apprime facit Testimonium Iacobi Gerseri, Liboi.d funere Chri ano,cap. Io. p. m. 6. Edit. Ingolpad. in . Habeo,. inquit, tractatum manuscriptum de primatu Antiscis contra Graecos in quo haec reperi: Cum Graeci ad mortuum sepeliendum conveniunt,noti,amici,& cognati accedentes ei scutumpraestant, singuli tanquam licentiam accepturi, & haecverba adjiciunt : vade,
cum natura nos vocaverit Hucmurteo Osculati porro sunt mortuos testandi amoris erg6,quia osculum tum inter Hebraeos, cum