Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1055페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

801쪽

D IS SEROTIO XX. Leodiensi acta vitae ejus; omnes adstantes genibus curvatis,cervicibusque submissis , plantis ejus grata oscula libant, Haec iste. Obiter lieic velim observes, in Latio verbis Salve & Vale, de quibus praecedenti ε. V II I. actum, plerumque clausulam valedictoriam a Greisero allatam subsungi communiter gire Inscriptiones: antiquas eadem concludi, uti vel ex hocce exemplo patet; VA

LE ET 1 SALVE. ANIMA OPPIAE FELICISS. NOS. EO. ORDINE QUO. NATURA. PERMISERIT.TE. SEQL E-

MUR. VALE. MATER. DULCISSIM A .crchmanu. de Tune

g. X. Caeterum reticendum non est,simile quid in funerum deductione ante sepulturam apud Graecos quondam fuisse adhibitum, & adhuc hodie observari. Primo enim e Sacerdotibus, quem reliqui inde sequuntur, proprius ad cadaver accedente, Morationem recitante a cunctis amplexu S osculo mortuus excipitur, cui fidem faciendi causa mihi non erit SemoDionysium Are pagitam in scenam producere,in cujus Verarchia Ecclesiastica cap. .pag. 2i8. Eit. Parisinae, sequentia leguntur . -ῖ e-

est : Pontifex sit cer accedens sacram super illo tacit precem , d post precem ipsein et defunctum osculo salutat, postque ipsum culicti praesentes coeteri. Haec isie. Quoniam verb ex hoc loco Pontificii fundamentum pro stabiliendo purgatorio desumere

solent, operae pretium fuerit accuratius pensitare quo sensu v tus Ecclesii .i pro mortuis orarit ; & quomodo orationes illas intellexerit. Quando igitur Dionisius ritias sui temporis circa defunctos describit, non status aut anniversarias pro mortuis orationes habet, non addit sportularum oblationes, nec mysteriorum celebrationem, sed tantum funus in templum deseri, atque ibi ante sepulturam Pontifex semel lacram precem super mortuum facit, se inde illum osculo salutat,quod reliqui praesentes etiam hi ciunt, postea infundit defuncto Olcum,& corpus recondit. 1 cipsa rituum dissimilitudo & varietas ostendit,non esse divinas i anctio-

802쪽

mones, sed humanas liberas & indifferentes consuetudines seu observationes. Dimsi enim oblationes,anniversaria,& mysteriorum celebrationem, quae alibi in exequiis fuerunt, non memorat. Osculum vero defuncti ut cujus etiam cadaver suave de pretiosum debeat esse, &infusionem olei habet, quae alibi non fuerunt usitata quaeque ne hodie quidem Pontificii observant. Orationis vero supra mortuum dicit, hoc fuisse argumentum, ut divina bonitas cuncta dimittat peccata, quae perhumanam infirmitatem defunctus admiserit,eumque collocet in luce & regione viventium in Sinum Abrahae, Isaac, Iacob, in locum unde aufugit dolor tristitia S gemitus. E tali vero orationis forma Pontificii statim solent inferre,animas defunctorum nondum esse in regio, ne viventium,sed in loco tenebrarum, doloris tristitiae & gemitus, unde orationibus sint liberandae,hoc est,in purgatorio. Sed consequentiam hanc Di ny diserte negat, de expresse contrarium adstruit, non enim tres, sed duos tantum ordines ponit eorum, qui ex hac vita discedunt, i eων ui ue- ,sinctorum profanorum rProfanos vocat illos, qui vel inquinamentis Ethnicis pleni, vel qui sacramentis quidem initiati,ad damnabiles vero concupiscentias transfugerunt: Eos,quando ad finem hujus vitae perveniunt, dicit miserabiliter& invitos ex hac vita avelli,nulla bona spe subnixos propter pessimam Vitam. Alterum autem ordinem morientium vocat Sacrorum, qui pie quidem vixerunt, sed tamen prorem illione peccatorum orant. Eos dicit cum firma & certa spe in divina laetitia&hilaritate tendere ad mortis terminum,tanquam ad finem certaminum, cum animae ibi non possint ad deteriora converti,& corpora beatam exspectent resurrectionem. Propter haec,inquit,obdormitio sanctorum est in laetitia &spe immobili,quia pervenerunt ad finem e ertaminum. Item norunt se totos percepturos Miς Mitti, λαμ)Christiformem requi-em,quando ad terminum hujus vitae pcrvenerunt. Qui igitur,inquit,ad terminum suorum certaminum venit, sacra impletur laetitia,maguaque cum jucunditate seu voluptate viam selicissimae regenerationis ingreditur. Propinqui vero defuncti μα-

803쪽

DII SERTATIO XX.

ααρίγm ) beatum illum pr. aedicant, sicut& est, ut qui ad optatum

victoriae finem pervenerit. ἐυκ'αίως ἀφικομένον τέ- λ & autori victoriae persolvunt hymnos gratulatorios: rae ςηerus) seipsos quoque orantes ad similem requiem admitti &c. Fuerunt itaque veterum orationes pro mortuis non satisfactiones pro peccatis mortuorum, non redemptiones animarum ex igne purgatorii, sed publicae celebrationes, applicationes & obsignationes divinarum promissionum, de remi isone peccatorum, requie & salute pie defunctorum, fuerunt institutiones & exhortationes viventium, fuerunt consolationes& confirmationes lugentium , & fuerunt declarationes piarum affectionum animi erga defunctos. In hanc sententiam etiam sologia Augustana Confessionis de Orat. pro mortuo dicit: Nos non prohibere orationem pro mortuis. Et Lutherus in confes ones dicit: pro mortuis, quia Scriptura nihil meminit, existimo non esse peccatum, ex libera devotione , ita vel similiter orare, ut Deus animae, si in tali natu sit, miserea tur,u tque satis sit, quando semel vel bis illud sactum fuerit. Vigiliae enim, Missae pro animabus, & anniversa tin Papatu prorsus inutilia sunt, imo sunt Diaboli nundinationes.

Hactenus Lutherus. Neque tantum solius Dion i Hurarchia memorias mortuorum ita interpretatur, sed & reliqui antiqui res ita senserunt. Origenes quidem Platonicum Purgatorium alias strenue urget, sed ritum suarum Ecclesiarum delati bens. Lib. Min Iobum ait : Non celebramus diem nativitatis, cum sit dolorum & tentationum introitus, sed diem mortis , utpote omnium dolorum depositionem, & omnium tentationum e fugationem , quia non moriuntur, sed perpetuo vivent, hi qui mori videntur. Propterea & memorias sanctorum facimus, reparentum nostrorum vel amicorum in fide morientium devo- tu memoriam agimus, tam illorum refrigerio gaudentes,quam etiam nobis piam consummationem in fide postulantes. Item, celebramus memoriam destinctorum, religiosos cum sacerdotibus convocantes, fideles una cum Clero invitantes, adhaec eginoo & pauperes, pupillos ta viduas saturantes, ut fiat festivitas . no stra

804쪽

nostra in memoriam requiei defunctis animabus, quarum memoriam celebramus. Audis Christianos celebrasse diem mortis suorum eleemosynis & orationibus, non qui d existimarint eos doloribus cruciari, unde exequiis illis liberas di essent, sed quia fuerunt gratulationes in memoriam, quod defunctorum ani- .maeter mortem ad omnium dolorum depositionem, ad omnium tentationum effugationem.&ad requiem pervenissent. Confer. Metrophanes Cris opulus in Confessione Milesia oriental. cap. ao. ira in Chemnicius Exam. Concit. Tradpart. 'm. Π6. it. Genev.insol. R. Met ner.de Purgat.' a 8 seqq. AEgiae Hunn. Tomo I. Oper.set is . Mentora contra Pistori. 99. COS. Gerhard.LL. Toms e morte g. 21 . Dorscheus t f. Mi f.3a'. g. X l. Denique benevolentiam haut proletariam erga d functum superstites variis modis declararunt,non solum mortuos verum etiam illorum urnas,monumenta S sepulchra diversis coronarum generibus exornantes, uti Scriptores Sacri suxtim ac seculares evidenter comprobatum iverunt. Quod enim non tantum mortui coronis inter gentiles de Christianos ornati sint, a

Graecis saepissime memoratur,ab illisque ad alios populos descent disse videtur. Hinc Hercules apud Euripidem de liberis suis a Lyco interfectis querelas instituit

diuid hoc rei Z video liberos meos ante domum eoronatos capita ,

mortuorum ritu. Ita Lucianus de Luctu Tomo 767. producit gentiles σε*ανωσαφας τὸ σωπια τοῖς Coronantes cadaver

pulcherrimis floribus. Qui mos quam sit priscus , inde licet intelligere, quod cum Corybantes suum fratrem occidissent, caput mortui purpura contexerunt -- α κτην, dc Coronatum sepelierunt. Lycurgus etsi defunctis dempserat illum

amictu & foliis oleaepositos corpore contegi ex aequo omnes.Γων.

805쪽

in Laconicis orin Lycurgo. Itaque quamvis alibi mortui sumptuosus efferrentur,tamen hic mos Lacedaemone servatus. Et vero Cleomones,quamquam Lacedaemonius Lydiadae corpus η-

σειλεν, Ornavit purpurea veste, S imposita corona,adportas Megalopolitanorum misit. Plutarch. in Agide se Cleomene. In hanc sententiam Solon aureis illis verbis qVae in os Croelo dixit, addidit,coronam hominis,qui adhuc vita fruitu sicuti certantis praeconium si ve renunciationem esse incertam & irritam. Idem in Solone. Hic certe mos & Athenis viguit, nam ibi quoque ab amicis coronae conjiciebantur in mortuos. Quo exemplo Parato mor tuo,Pericles adferens defuncto coronam,in illius adspectu fregit pristinam illam & inflexibilem animi sui constantiam. Idem in Pericle. Qui coronarum conlectus & Lacedaemone in usu fuit, ubi

Pelopide interfecto certatim congesta sunt trophaea & coronae,& omnis generis armaturae aureae. Id. in Pelepide. Is quoque mos coronandi mortuos a caeteris gentibus Romam translatus est,ibbque usque eo invaluerat, ut corvo illi percelebri, qui Tiberium, Germanicum, Drusum,S transeuntem populum Romanum sal tabat,interempto funus celebratum sit innumeris exequiis,& c ronis omnium generum. Illi . Lib. Io cap. I. Ideo permissu Legis .Tabularum mortuus coronabatur, ut est apud Cicerovem Lib. a. de Legibus. Illa jam significatio est,iaudis ornamenta ad mortuos pertinere,quod coronam virtute paratam vel partam ii talii C

dices haben G&ei qui peperisset, Sce)us parenti sine fraude esse

lex impositam jubet. Cons. Plin.Lib. a I. cap.3. Habcarnos. Lib. II. Antiquit. Roman. cap. 2.p.m. 689. De funere filii Virginii Prosiliebant ex aedibus, tum mulieres tum virgines, casumque lamel tantes, aliae flores & coronas in lecticam coniiciebant, alia fascias&vit vas, aliae virginales c corma lusus, nonnullae etiam delectos e crinium plexu cincinnos &C. Caeterum hae mortuorum coronae plerumque e floribus stondibusque omnis generis nectebantur.

Et coronatali modo concinnata a Graecis vocabatur εὐως, inquit autor Etymologici, τηνερον την γῆν, τουτ

806쪽

νος, sicuti corona c terra,collecta,nempe e floribus speciosissimis, uti locus ex Luciano de tacita initio hujus s.citatus declarat. Sed &ex ramis vatiarum arborum coronas ejusmodi plexas reperio. Lycurgus enim olea Lauro aliis*,'frondibus mortuos ornari instituit. Ind. AEnan.Lib. 6. arsistiλ. cap.R. Mortuum Idmonem alba fronde,si ve populo coronatum testatur merius Flaccus Labro scaergonauti Pars auguris alba Fronde caput vittisque ligant,positumque feretro

Congemuere.

Ducibus quidem bellieis defunctis caput redimiebatur Iauro. Exemplum in Polynice sistit Statim Thebaidos Lib.12.v. . m.

hostiles super ipse&victor acervos Pacifera lauro crinem,uittasque decorus Accubat. Annibal M. Marcellam interemptum Iegitimo jure elatum, Punico quoque sagulo, α corona donatum laurea rogo imposuit. Valer Max. Libscap. r.exemplo C. Mortuis Regibus corona tanta: Majestatis fastigio conveniens imponebatur. Ita Cleopatra mota tua Charmion altera ex ancillis adornavit insigne regium circa caput ejus.Plutarchus in Ditonis. Augustus Imperator testimonio Suetonit in vita ejus,cap. I 8. conditorium & corpus M. Alaxandri cum prolatum e penetrali oculis subjecisset,corona aurea imposita ac floribus aspersium veneratus est. Eiusdem Alexandri cor pus Curtius Libro Io. cap. ro. memorat purgatum repletumquα odoribus fuisse , aureum talium, & capiti adiecta fortunae ejus insignia. Scipio Africanus cujus in bonis cum non esset funeris impensa asses popuIus contulit,ac funus elocavit, quaque praeferebatut fiores e prospectu omni sparsit, teste Plinio Lib. 2i. cap. 3. Mortuorum autem coronae apud Ethnaeos significabant ipsorum cx victoria seculi ἀμεei μνίαν, id est a turba remotam securitatem. Sic enim interpretatur Clemens Alexandrinus Lib. 2.Dro

807쪽

DISSERTATIO XI.

α τὸ ἐῖναι νεκροῖς. H. c. a turba & negotio remotae iecuritatis

signum est corona. Qua ratione idola coronant, sic & mortuos. Quo facto id agunt, ut ostendant Idola esse rem mortuam. Nihil aliud designat pictura mortis coronatae, quam Paradinu imter sua Symbola Heroica retulit cum hac epigraphe: VICTORIA LIMES. Interrogatus,inquit ibi, ab Adriano Caesare Epictetus Philosophus, quam ob caulam mortui coronis insignirentur t respondit, ut sic indicarent, quod labores ta atrumnas, seu molestiarum immensiam pondus hujus vitae superassent. Quem tamen coronandi morem Sancti Patres , qui nihil cum paganis sibi commune ess e volebant , acriter improbarunt. Tertullianus de Corona miliis cap. II. Quid, sequit,tam indignum

DEO,quam quod indignum Idolo Z quid autem tam dignum

Idolo, quam quod & mortuo Nam&momiorum est ita coronari ; vel quoniam &ipsi idola statim & habitu & cultu consecrationis, quae apud nos secunda Idololatria est. Minutius Felix in Octavio: Sanc quod caput non coronamus ignoscite; a ram boni floris naribus ducere,non occipitio capillisve solemus

haurire. Nec mortuos Coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi, aut non sciatienti coronam ,

cum & beatus non egeat,& miser non gaudeat floribus. At enim nos exequias adornamus eadem tranquillitate, qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus vividam sustinemus. Coronarum de floribus ad capita virginum collocatarum meminit Case de Ritibus Veterum Christian. cap. 66. f. a 61. d. Iohann. orchmannus de funeribus Rom. Lib.I.cap. u. f. X II. Porro quod flores super urnas sparserint ex Hutarcho discimus, memorat enim in zmarcesto, e)usdem cadaver combi stum fuisse conditum urna argentea , cui circumdata fuit aurea corona. Urna aurea in qua conditae erant Demetrii reliquiae fuit cincta coronis,additque Plutarch. in Demetrio: At in Corinthum classe navigante,urnae prora praefulgens conspiciebatur purpura Regia N: diademate ornata. More priscosepulchra quoq; coronabantur. Plutarchus de fide or Osiride: Niliitanem Insulam apud

808쪽

AEtlyptum, quae omnibus inacccssa, ac lac navibus quidem fida est,ait,quodam anni temporeia Sacerdotibus adiri, qui sacrincio ibi peracto.coronant monumentum Metidis planta umbratum , quae supergreditur magnitudinem omnis oleae. Ipsaq; adeo proxima monumento loca,aut in quibus exequiae iunebres ducercntur,prisca superstitione coronabantur. Tale est illud, quod inho. notem Achillis usurpari ait Philostratus in Heroic. Coronato apicesve summitate Jugi, in eo effossa uva, nigrum taurum ut mortuo noctarunt. De lepulchris Romanorum coronatis tu statur in su-nere Numa Plutarchus, memorans socios & amicos populos con-

cur tu facto ad sepulchrum ejus, illud publicis muneribus & coronis decorasse. Imo ne a sepulchro impositu inter Graecos coronae defuerunt. Quid, cramus in Charonte, prodest lapis super sepulchro coronatus 8 Item alteri ubi loquitur de sepulchris& conditoriis mortuorum : Quid igitur illi coronant lapides &ungunt unguento' Apio monumenta virorum sortium coronatatuisse illa Plutarchi in Timoleonte indigitant: Et milites suspicio incessit,malum esse signum, quoniam monumenta mortuorum solemus pie coronare apio. Et Proverbium quoddam ex hoc factum est,periculose aegrotantem opin habere apio. Nonnunquam se pulchra hiacynthis conspergebantur, uti Propib. Eug.7. habet: Hoc etiam grave erat nulla mercede hiacynthos Injicere & fracto busta piare cado.

Aliquandb nitebant liliis, quemadmodum Marcelli sepulchrum

apud Hirgi m AEneidos Lib. s. Tu Marcellus eris; ma nibus date lilia plenis. Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis,&fungar inani, Munere.

Eiusmodi corollae a Poetis alias sertorum nomine exprimuntur. Ovidius Lib. Tris. Te tamen extinct o feralia munera semper, Deque tuis lachrymis humida serta dato. . Marius Lib. Sylva r. hIllustremque animam lethaeis spargite tortis. Hi

809쪽

Virgilius in Epigramm. rogum sertis exornat.

Quid cineri ingrato larvas bene olentia serta Z Anne coronato vis lapide ista tegi ρHoc sepulchrale ossicium tanquam anniversarium deseribit

bustis Elegia ψ. Lib. 2. . . A t bona quae nec avara fuit, centum licet annos Vixerit,ardentem flebitur ante rogum. Atque aliquis senior veteres veneratus amores Annua constructo serta dabit tumulo.

Consonant his etiam Christianorum de eodem ritu testimonia,

quae paucis accipe: Prudentius in hymno exequiali ita canit e

Nos tecta fovebimus ossa Violis S fronde frequenti Titulumque & frigida saxa l . di Liquido spargemus odore. Ambrosim in Oratione funebride obitu Valentiniani: Non ego fio ribus tumulum ejus adspergam, sed Spiritum ejus Christi odore perfundam. Hieronymus Epipola ad Pammachium de ob tu uxoris Caeteri mariti super tumulos conjugum spargunt violas, rosas, lilia , floresque purpureos &c. Plura Syranes in David ol. 128. suggerit. Revertor ad oscula. Romulus coeli fratris Remi seretro oscula dabat. Ovidius Lib. . Tastorum rosculaque applicuit posito suprema seretro, Atque ait, invito frater adempte, VALE. Verius volenti dixisset. Prostat enim Ciceronis testimonium Lib. . Os CSpecies utilitatis animum pepulit ejus, cui cum visum esset utilius solum, quam cum altero regnare,fratrem interemit. Idem quoque sententiam fert de hac prima perduellionis lege: Omisit hic & pietatem S humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat,assequi posset; & tamen muri causamopposuit speciem honestatis neque probabilem, neque satis idoneam: peccavit igitur, pace Quirini vel Romuli dixerim. Cleopatra quondam carissimi sui Antonii tumulum Olculata legitur apud Plutarchum

810쪽

tone.' . Quin etiam statuis Imperatorum in exequiis oscula fixa invenio. Nam ophitinusis Severo de exequiis Pertinacis scribit: Cum lectus rogo impositus esset everus propinquique Pertinacis statuam ejus osculantur. g. XIII. Leo Asiatius de Ecclesiae Occidentalis ct Orientalo perpetua consensione Libs.cap. st p.m. Io 8 i Sacerdos,inquit, apud G cos fuerit,qui excessi, tres aliiSacerdotes e lectulo in stoream deponunt, & oleo puro corpus detergunt, vestiuntque suis indumentis, tum ornatu reliquo sacerdotum amicti, faciem sudario quo calix in MilIa operitur, velant,& Evangeliorum librum supponunt, &post preces recitatas, iidem Sacerdotes funus est erunt,deportantque ad Ecclesiam, post ossicia & amplexus sepulturae commendant. Patriarcharum & Praesulum cadavera non decumbunt in feretro, sed vestibus suis sacris induti, dum officia recitantur,in throno sedent, S: sedentes etiam insepulchro, cum fieri potest,collocantur. Monachi corpus defuncti non abluunt, quod & nudum videre nefas ducunt. Quare qui id muneris ex quitur, Monachus, Spongiis aqua tepida tumentibus tergit corpus, cum prius cruce cum spongia demortui frontem,pectus, manus, pedes S genua signaverit ; tum nova veste, a visione nudi corporis abstinens,induit, amicto cucullam apponit, & ad mentum detrahit,ne facies videatur. Deinde resticula, pallio, &succinctorio circumvestit,& novis calceis ornat. Tum demum man- tellum ipsius oblique extenditur, storeaeque, quae totum corpus excipiat, superimponitur. Sic ad exequias praeparato corpore, mantelli extrema obliqua cultro abscindit,& totum in duas partes dividit, & illis perforatis extremas partes loro componit, &una colligans, tres cruces efficit,unam ad caput,alteram ad pectus,&tertiam ad genua,reliquo loro pedes devincit. His peractis advocatur Sacerdos,qui eum stola post incensum bona precatur, Mfratres eum sublatum in Ecclesiam devehunt, & si defunctus Sacerdos est,in medio templi,s idiota,inNarthece deponitur.Cum tempus exequiarum advenerit, signo dato, reliqui omnes accurrunt, quibus cereos distribuit Scenophylax, & illis accensis ossi

SEARCH

MENU NAVIGATION