De formatrice foetus liber in quo ostenditur animam rationalem infundi tertia die. Authore Thoma Fieno Belgii et Bauariae ducum medico cubiculario, et in Academia Louaniensi professore primario

발행: 1620년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

IM DE IOR MATRICE FOETVs tum, aurem, nasum, penem, aut Vllam aliam partem deperditam reparare. Ergo ncc tunc; potuit omnia simul facere. Tertium. Si anima rationalis Organizari iret, non posset adsignari ratio similitudinis prolium cum parentibus. hoc est absiurdum Ergo. Maior probatur: quia similitudo procedit ex parte cauis agentis. Caula enim age estilla, quae conformat secundum similitudi - inem eius a quo procedit; at anima introdu- non procedit a parentibus, nec Vnquam fuit in iis: ergo ipsa non posset Conformare ad similitudinem eorum. Nam si nunquam fuit in parentibus, quomodo cognostet qualit tes, & accidentia eorum, ut sciat ca Imizμια exprimere in foctu i sertum. Illud quod conformat foetum, est 1llud ipsiam quod conformat seminis

membranas,& vasa umbilicalia:certum enim est illa omnia effici is eadem conformatri-CC. at membranas non rmat anima rationalis : quare neque sectum. Minor probatur: quia si efformaret membranas , sicqueretur

quod tertio ad siummum die deberet esse introduetae circa illud anim tempus mem', branae incipiunt conirmari, ut iura osten. detur: hoc est falsium. Ergo. Sed respondeo ad primum, negando maiorem. Non enim cit nccessum , ut quod, anima

212쪽

nima Scit per unam potentiam, cognoscat per alteram Hoc ita esse experientia est anifestum: nam quid anima nunc in nobis agat ignoramus. si hoc ignoramus, quid miri, si quid in prima secerit generatione etiam

ignoremus. Μaior enim ratio est nunc sciendi quid agat, quam tunc ἰ quia nunc est in actu suarum potentiarum Cognoscitiua Tum, tunc vero adhuc solum erat in potentia.

Ad secundum et nego maiorem : nam quod non possit nunc in corporς genito ullam particulam tblidam aut instrumentalem deperditam regenerare , proc dii ex alia Caula, de qua agere non est huius loci , sed consulendi sunt authores Vbi ex proseo disputant : Cur paxtes 'ermaticae non possint regenerari. Μodo dico argumentum nihil probare : nam si probaret, probaret Contra quamcumque Opinionem : nam qualiscunque demum tuatur Conformatrix , ritendum est eam eiusmodi putes deperditas non posse rin

staurare.

Ad tertium respondeo negando maiorem a & dico : similitudinem fieri per hoc quod in semine sint species intencionales,na xurales, & aliqua simulachra impressa a pa-Kςntibus, s/cundum quae anima introducta

213쪽

organiZat; non aliter quam pictor pingit secundum figuram protot3 pi sibi obiecti. Anima enim intraducta instinctu quodaminaturali vere diuino, dc admirabili potest illasmulachra apprehendere,-cognoscere, α secundum illa consormare. In primuntur intem illa semini mediantibus spiritibus, tum vitalibus tum animalibus, a Corde & Ccrebro. testibus communicatis. Haec doctrina non debet videri mira. quia quaecumque alia opinio teneatur,oportet fateri similem aliqua rationem, a qua similitudo illa indiuidualis socius cum parentibus oboriatur. Etenim si dicatur, virtutem quandam activam semini ta impressam esse efficientem conformationis Causam, nunquid manet eadem dissicultasZQuomodo enim virtus illa Phy sica cognoscit quaitates indiuiduales generantis quo sensu, quo intellectu ρ An non est dicendum semini mediantibus spiritibus aliqua simulachra, seu virtute cordis, seu virtute testium. esse impressa, secundum quae operetur , 3e quae ipsa admirabili instinctu sciat coenoscere, & discernere λ Si teneatur sententia Aristotelis; nimirum principium activum soliu- modo esse in semine maris & non fi minae; . nunquid manet eadem difficultas Nam si est selum in semine maris; quomodo potest cruformari ad similitudine mauis, a qua no pro cessit,

214쪽

- ω ., Tio VIIi an. Cellit, in qua nunquam fuit, de quatia hunqua. , ' debebunt necessario fateri Aristotelici, aliqua eiusmodi simulachra laesile semini, seu menstruo foeminae repraesentantia similitu em matris, secundum uuae v1rtus 1lla serranis virilis, tanquan; secundum

'emplar possit operari 3 Sis iunt talia e

in sem1ne memineo,& secundum ea Confior mari virtus patris ; poterunt etiam esse de in sem1ne masculino, & secundum utravi operari anima rationalis infuse. Qui De qua Intelligentias, qui caelos, qui terum ζ'tuunt contiomaidem esse, an non fiunt eidem dissicultati atque ari' mento obnoxiJ. Si virtus activa sieminis tueretur zmCIens Conformationis dein men primum introduci anima vegetati indes simua, tandem rationalis, za: c

nis est Peripare 1 rum' opinio ; nunciuia caula: Etenim stuperueniente prima anima

vel extinguetur activa illa seminis,quam e tis atricem statuunt, virtus, vel saltem non

PotCrar amplius operari, si aIterutrum sit 'go ipsa saltem non poterit cisse illius simi tuduita causa: quia illa primum circa ultimos me CSProducitur: quo tempore anima z gelativa iamdudum esset antroducta & acti allavis iamdiu extincta. Si ergo irinon est cau*

215쪽

- DE THR MATRICE FOET's . Causa eius, quaena erit' Dicendu absqtie dubio seret. esse animas superindui stas. Qi,d si di-Catur, an non tum erit eadem difficu uas ZNam cum illae nunquam fuerint in parentibus nec ab iis sint decisae & sic nullo modo possint Co- noscere qualitates &accidetia eorum: quomodo poterunt eas in ictu exprimere: nisi asserantur talia aliqua simulachra subiectae alicui materiae inhaerere,fecundum quae consor matrix earum valeat conssirmare. Porro Q

peruentu animae activam illam seminis vini' debere perire,ex eo manifestum est quod tua semen desinat esse semen & pereat forma es, sentialis eius a proindeque perire etiam debeant virtutes ac proprietates eam comita res.Ρereunte enim subiecto pereunt accidentia eius. Virtus autem illa activa si qua foret. . esset absque dubio seminis proprietas, promanas ab essentia eius ab eaque in esse ac fieri

dependens. Porro ut Concederetur non e X-

tingui, vIdetur tamen certum quod saltem nqpo et operari. Etenim superinducta forma nobil1ore & vitali taliq: cui merito talis actio aliaeque omnes vitales possint debeant adisse tibi, nullae amplius videntur in conirma-do partes potentiae mortuae & non Vitali, ata virtuti formae ignobilioris posse eiIe reli stae. anninius libro de natura coeli cap. 2 . agens

de vi imaginationis, dc studens nostrgoa de modo

216쪽

diogo quo foetus ab imaginatione matris sugnatur, Convellere sententiam, a nobis in poculiari de illa materia libello coclusione quadragesima sexta traditam: negat eiusmodi simulachra semini aut spiritibus inesse: aut fhrismatricem secundum ea, tanquam secundum exemplar, posse opcrari: dc probat nonnullis argumentis; sed ita tamen obscure propositis, ut vix queant intelligi. Conticio autem esse talia. Primo: causa exemplaris a Philosophis r nrtur ad essicientem : ergo simulachra illa quae dicimus habere rationem exemplaris,

non possunt eisse in semine; quia semen non est essiciens sed materia. Secundo; si ex laeesset in semine: actio agentis seu formatricis esset frustra di quia iam praeinexisteret sub - lecto id, quod agens actione sua studeret inducere. Agens enim studet inducere semini figuram exemplaris . ac similitudinem parentum ; simulachra sunt illud exemplar Scilla similitudo: ergo iam semini inessent antequam inducerentur, & sic eius actio esset frustra. Τertio: exemplar conirmandi non potest esse in instrumento conssirmationis: spiritus stini instrumetum coirmationis. Ergo.

Naior probatur. Exemplar est id quod dirigit agens ; instrumentum contra est id quod dirigitur ab agente: unum & idem no potest ine dirigens oc directum respectu eiusdem. EN .

217쪽

Ergo. rto: potentia Conformatrix no est dirigibilis ab exemplari. Ergo. Antecedens probatur. Quia ut exemplar dirigat formatricem, debet recipi in ea . simulachra illa, quae sunt ut exemplar, non possunt recipi in Q matrice ; quia non possunt recipi nisi in potentia cognitiua: formatrix non est Cogniti. ua. Ergo. Confirmatur. Exemplar non potest dirigere nisi repraesentando ; repraesentatio non potςst fieri nisi potetiae cognitiuae. Ergo. Confirmatur siccundo. QV agunt ad exemis plar, agunt deliberando; mrmatrix no est apta teliberare : ergo non agit ad ex*lar. Priora tria argumenta procedunt ex pharetra Ianni-nq; quartum,quod praecipuum est, est meum. quod ego in libello de Viribus imaginationis per modum obiectionis contra politam ibidem conclusionem in medium attuli. Verum respondeo, ad primum. Ad quod causae genus referatur exemplar, non satis Constat inter Philosophos: aliqui ad nullum, aliqui,ut Platonici,ad quintum ac proprium causae genus referunt: aliqui ad essicientem , nonnulli ad finalem. Aristoteles a. Physic. tex. 28. retulit ad formalem. Quem sequuntur Albertus, Caietanus,Dutandus,Henricus, Didacus M sius, aliique. Pro elucidatione notandum est, duplex esse exemplar;externum & internum. Extcram, est res umerna. Oculis obiecta, habena j

218쪽

s et io viii

sabens esse extra animam: quam artifex sua actione studet imitari, cuique opus situm co- natur assimilare. Tale exemplar est statua, imago, aediscium, de quaevis alia res ad imistandum proposita. Internum est aliqua idea operis faciendi concepta in mente artificis . cundum quam ipse studet operari: & illud non habet esse extra animam, sed Qtummodo residet in mente &4ntellectu eius & inatellectus sibi ipsi conficit illud. Internum potest habere rationem cauta efficientis , CX- . ternum non: & ideo cum Philo phi referunt exemplar ad evicientem, intelligunt de interno δε non de externo; ut pulchie docet Zoares in Metaphys. disp. ai. sect. L. Etenim

internum eatenus refertur ad efficientem, quatenus agens,per ipsum constituitur in esse perfecto ad operandum : per cxternum non

constituitur in tali esse, quia non est in ipso agente sed extra ipsum ; quare illa ratione non potest ad efficientem referri. Non po testetiam referri alia ratione: quia nullana habet iactivitatem effectivam respectu effectus, sed solummodo obiectivam respectu artificis. . Etenim statua sculptori ad imitandum pro posita, quam efficientiam habet, quid agit, quid influit, aut qua ratione effective Conis Currit ad illud opus, quod artifex producipimitando eam λ Modo vero sithulachra, quae

219쪽

394 DE FORMATRICE po E Tvstsunt in semine, non sunt sicut ideae aut sicut exemplar internum,sed sicut externum. SiC- uti ergo externum est extra artificem & ita

diuerui subiectis materialibus', argento, auro, ferro, ligno, Scc. ita γ γq; simulachra illa. quae sunt exemplar sormatricis, possunt esse extra eam, atque in substantia Corporea:semine spirituque. Nihilominus tamen possiant etiam dici este in ipsis formatrice ; sicut hoc in libello de Viribus imaginationis non negaui, ut ibidem in responsione ad secundani obiectionem est manisestum. & talp castu argumentum nullam habet vim:quia tum etiarii ad efficientem referri possiunt. Etenim sicut similitudo Petri est in tabula externa oculis obiecta & eadem ut apprehensa, est in mente attificis i ita quoque simulachra illa possunt esse in semine spirituque; & ut modo quodanaturali seu instinctu quodam admirabili comprehensa a Qrmatrice, possunt etiam es se in ipsa. Et sicut illa similitudo habet rationem essicientis ut est in intellectu, & non ut est in statua: in statua vero solum habet rationem obiecti : ita quoque simulachra illa vi comprehense a i atrice possunt dici hi here rationem essicientis ; non autem visunt in semine , sanguine menstruo spiritu que.In eis enim solum habent ratione obis

iocii; non quido ut cognoscibilis aut agnos.cibilis .

220쪽

eibilis pen veram cognitionem, sed Qt- odo modo quodam naturali aC mero 'in stinctu. Porro ad intentum meum & ad i tegritatem doctrinae tum in libello meo duimaginatione tuta hoc loco positae, nihil refert, ubinam &in quo subiecto simulachra illa resideant, sed susticit residere alicubi & ses sicit conssirmationem fieri ad normam de diis Tectionem eorum, ubicunque demum sint sue in semine seu spiritu seu potentia ipsa. Ad

secundum respondeo: actionem agentis seu sermatricis non esse frustraheam: quia cona' rus con rmatricis non est inducere semina simulachra representativa alicuius figurae, sed

figuram ipsam. Ad tertium: nihil impedit aliquid diri re & dirigi diuersa ratione. Pos sunt spiriAs effective dirigi a potentia ut instrumentum eius, & obiective tamen per alis quam qualitatem intentionalem 1ibi inhaerentem, dirigere quoque potentiam. Accedit, quod cum dico spiritum es te instrumentum, vel sequor Communem doctrinam,vel intelligo solummodo esse instrumentum lata impropria infir*menti significationemepoyt aliquid ad operandum requisitu & ut causa adiuuans; non ut verum ac proprie dictum i0strumentum. Teneo enim sp1ritum vel nuularum vel paucarum animae actionum esse V .

xu, cilectivum ac proprie dictu instrumenta t

SEARCH

MENU NAVIGATION