De formatrice foetus liber in quo ostenditur animam rationalem infundi tertia die. Authore Thoma Fieno Belgii et Bauariae ducum medico cubiculario, et in Academia Louaniensi professore primario

발행: 1620년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

iam data est respons1o in solutione argumenti quarti principalis. Ad tertium dicere poteni iam generativam esse nutritiuam, 'nihil est absurdi, cum id quoque dixerit Aristoteles

. de anima capite A. texxv 43. his verbis: utem eadem vis nutriendi gene 'randi, primum de alimento determinare necessum est. Dico autem o sicut nutritio est Actio nutritiuae, ita esse& generationem. Pro cuius intelligentia sciendum est nomen poxensia nutritiuae esse aequivocum. Etenim nomen, 'nutritiuae, dupisciter sumi potest,& generice, specifice generice; pro potentia quadami uniuersali, quae sit genus omnium potentiarum ad nutritionem aliquo modo spectan tium aς concurrentium. specifice; pso speciet quadam determinata nutritiuae in genereti impiae. Nutritiua illa quae solet a Medicia contradistingui Contra generativam, Si auctricem, est nutritiua generice, non specifice sumpta. Illa non habet proprium nome, sed appellatur nomine suae speciei , nempe nutritiuae specifice sumptς, seu proprie dictae: quae est omnium potentiarum nutriciuarum , , nobilissima & quasi domin & cui soli fere re' liquae omnes generice sumptae species instr- uiuisi. Haec nutritiua est species potentiae co-

octricis; & est illa coiicoctrix quae residet ini, rtib ' similaribus, quae alimentulultimat p

272쪽

ia uertit in substantiam membrorum &milatoria potest appellari, quaeque Vere, M. proprie pc immediate indiuiuuum nutrit conseruat. Talis nutritium iptiplex est, quot sunt species partium similarium; ossifi- ica in ossabus, caroifica in carnibus, neruificam neruis, M sic deinceps. illius enim amo

est yctio similaris, & non instrumentaria: re residet in μεrtibus ut sunt similar*s, & non e

instrumentariae, Nutritiua generice sumpta,

qualemcu nque circa alimentum edunt acti nem, d hanc tanquam ad geniis referuntur, c simi ψecies eius. Talu plurimae sunt: ali- ' quae veri niux circa alimenti motum, Ut retentrix, attractriη , e pultrix: aiiqim circa alimenti ait ra tionen, , x essential*m ςOnuersionem, M vvcantur concoctrice qua rum duae sunt species, 'na quaς coquit ali-

mentuni disposui e seu ad nutritionem . seu ad genera neni , 't chylifica,

sanguifica :. alia quae conuectit ipsum per fecte dc ultimate , & in substantiam viventis ;- est. v. nutritiua Propriς dicta , de ' qua iam egimus , quaeque m gulis membris residet , de assimilato- repellatur, dc cuius tot sunt species quot

273쪽

α DE FORMAT RI CE FOETu spartes similares: ut ossifica carnifica,&c. Aliae insuper versantur circa alimentum, ut ex eo

conseruetur species, & fiat aliud vivens, Mgenitum ad tempus alatur, Ut generativa de . Iactifica. Aliae mlum praeparant alimentum ad hoc, ut ex eo producatur aliqua substantia, quae sit indigidui ad varias actiones 4nstrumentum: ut spiritifiea tum cordis, tum Cereribri, squae sit. Hae ergo omnes stini species nutritiuae generico acceptae; reliquae non nutriunt, neque Vltimu Conuertunt alimetum

in substantiam indi ui; sed vel disponunt

ad illam, vel conuer*unt in alium Vsiam, ut iadictum est. Porro sicut nutritiuae proprie dictae respondet sita actio, quae esse nutritio proprie dicta: ita &nutritiuae generico sumptae generice sumpta. non est quidem nutritio proprie dicta, nec Conuertio alimenti in substantiam aliti, aut aliti conseruatio; sed est

Omnis qualiscunque vitalis animae in alimentum actio,siue sit alaeratoria,sive generatoria, siue motoria. Et hac rati one omnium poten tiarum nutritiuarum actio,potest nutritio appellari, sumpto nomine nutritioriis generice,

& in lata significatione: &in hac chylificatio est hi triclo. S: sanguificatio est nutritio,&spiritificario, retentio, &attractio, M. quia sunt actiones potontia: hutritiuae generaliter sumptae. Eodςm modo generatio . quae nihil . cst;

274쪽

QV EsΤIO x. a test aliud, quam conuersio alimenti in semen. id est in nouum vivens, letsi non actu sed potentia tantum vivat, in vere est nutritio; sed nonmutritio specifice, sed genetice sumptar' di consequenter, sicut generatio est nutritio, ita quoque generativa est nutritiua ac species eius. Et hac ratione patet responsio ad argu-

mentum .Etenim non est verum nutritionem& generationem esse diuersas actiones, sed generatio vere est nutritio, & se habet ut species ad genus. Proinde sicut actiones non sunt diueris, ita quoque neque potentiae et ac Consequenter generativa est species nutritis uae, adeoque nutritiua, verum non illa nutritiua specifice dicta, quae assimilatoria vocatur, ac individuum alit; sed getierice: Si species illius quae est immediata species vegeta- tiuae. '& quam )Medici ac Philosophi solene

Communiter contra auctricem, & gener tricem, etsi sal , conir distinguere: de quas -ὲum quςstio est. Ad illud quod sequitur in argumento, respondeo, & dico productionem Carnis, ossis, &c. de novo, & productionem totius carnis, & totius ossis, &c. non esse go'nerationem, sed actionem generatione posteriorem, uti saepe dictum est : solam autem seminis productionem esse generationem

Ad quartum respondeo; dupliciter posse in iussisi nutricem & auctricem inseruire sene

275쪽

aso DE FORMATRICE FOETUS ratiuae. Vel enim potest intelligi nutricem κauetricem generantis, inseruire gen 'aliua ggnerantis, id est inseruire generativae eius dem numero animae, cuius ipse sunt Potentiae: seu inseruire ipermatificae: in quantum nimirum corpus debet diu nutriri, , augeri

priusquam sit aptum generare, & semen producere et vel potest intclligi nutricem & au- stricem foetus inseruire generatitude parentum, seu formatrici: quμm asserum esse generativam. Si i0telligatur nutricem auctricem generantis seruire gonerativae, id est sp malificae generantis; dico hoc quide esse verum; sed ex eo non sequi generati-.uam non esse nutritiuam. Potest enim esse una species nutritiuae ali species inseruire. ei: nam, Vs dixi, 'utritiua est plex, alia generice, alia spςc1fice sumpta Genςrativa est nutritiua generice sumpta, sicu species eius. lfilius autensi adhuCi sunt plures aliae species chylifica, s4nguifica, attractrix, retentrix dcc. Nihil autem impedit vham carum alter inseruire. Etenim species sub eodem senere contentae non sunt, Omnes sque nobiles; quae autem ignobilior est, potest: alteri inscruire. 'Sic canis & equus, qui sunt species animalis,' bene possunt inseruire homini, qui tame etiaeiusdem species est. Ex hoc autem quod una siecies scrutat alzeri non sequitur non posset

276쪽

utramq; habere nomen ac appellationem generis: aut non posse nomen generi, tam bene ide una qua de altera praedicari. Na etii, dico, ranis de equus inseruigni homini, tamen tam bene vocantur animal. qua homo. Gratio ne;aliquae specieri nutriciuae generiCC sumptae, .ut chylifica,s nguifica, tiraetrix, retCcriX,&C.

possunt inseruire alteri species illius, nempG .generativa sep spermatificae: Sc tameti nihilominus esse nutritiua, dc tam bene appellari nutritiua,qua illae.Potest generatiua,'ua spermacificam esse ricimus, etiam dici esse nutri-xiva specifice sumpta, inest nutritiua testium. sed tum illa nutritiua Hon inseruiret ei; quia esset una & eadem: & sic quoad ea argumentunon haberςt locum. Si vero intelligatur nutrice, x /uctrice scelus inscrui genera tuae generantis, seu formatrici,qua dicut esse generativa in quo sensu intelligunt, Galeritis, Avicenna, & D. Thomas nutricem & auctricem inseruire generativae, tunc dico 'lsum esse illas ei riseruire. Etenim mientiae animae foetus non possunt inseruits potentiae a nimae

patris. & ut inseruirent illi. Conforta atrici, notamen ideo verum ess K dicere eas inseruire generativae; quia illa conformatrix non est generatiua,ut est Ostensum Si . urgeatur, dici

posse inseruire generativae per hoc quod uian; conformatrici, quae est vicaria

277쪽

generativae, etiamsi non sit ipsam is vera go . nerativa ; respondeo illi non inseruire, eo quod talis conformatrix m sisnaine nulla sit, ut est ostensum. Non existenti autem nullas potentiae possiunt inseruire. Et ut adhuc talis aliqua in semine emet, non videtur tamen propterea quod nutrix & metrix possent ei inseruire. Nam quomodo potentiae animae inseruirent potentiae non vitali non animatae Nobilius non potest inseruire ignobiliori. Potentiae autem animae, sicut ipla anima est nobilior omnibus aliis formis, etiam fiant omnium aliarum sormarum virtutibus longe nobiliores. Accedit, quod eo tempore, quo illa confiormatriX, quam asserunt e . se generativam, operaretur, nutrix &auetri cadnuc non essent in rerum natura: si non eia sunt, quomodo possent inseruire Tunc adhuc non esse, est manifestum, quia ipsae sunt potentiae geniti r quando autem Confirma-1rix operaretur , genitum adhuc non esser.

Conformatio enim secundum ipsos est ante

productionem geniti, & est dispositio ad eius

productionem. Ipso autem producto Cossirin matrix non plius posset operari, Quia tunc

Drma seminis esset destructa; qua destruct deberet quoque destrui,& exstingui proprietas, & facultas ab ipsa promanans, ab eaque deρendolis, Et quamuis maneret, adhuc ra

278쪽

naen non geberet operari, quia eius Operatio . esset ad formae introductionem.Forma autem introducta deberet cessare ab omni opera tione, &ab omni ulteriore dispofitionum in- tr uehione. Si respondeatur animam geniti tunc vlterius conformare: insto; ergo saltem falsum esset tum nutricem, & auctricem generativae inseruire quia formatrix animigeniti non est generativa sed inseruirent formatrici suae proprie animae, quae nulla r 'tione potest dici es e generativa: quia neque esset generativa generantis, ut est manifestur quia potentia geniti non potest esse potentia 'generantis e neque esset generativa geniti et quia generativa geniti eo tepore adhuc non operatur; sed Qtum est apta operari anno de- Cimo quarto aetatis. Atque ex his patet allucinatio Galeni, quando dicit nutricem, re auctricem in prima generatione esse ancil- las, generativam vero dominam,postmodum autem dominam fieri ancillam, & generatri-Cem ac nutricem, auctrici inseruire. Etenim generativa illa, cui dicit nutricem, & auctricem inseruire, di quam dicit facere conformationem in prima generatione,est potentia generantis r illa autem quam dicit postmo- cum, homine iam adulto, inseruire nutrHi,

est potentia geniti, & existii iam in genito. α in genito iam adulto, in quo no potest esso

279쪽

SM DE FORMATRICE FOEΤvs vel remansisse potentii generantis: quoniος do adtem potentia generantis potest post- modum fieri potentia geniti Z Ad quintum. nego minoretii. Ad probationem dico; sal - .sum esse generativam facere Caput . pedes, hor, stomachum, &C. Generalitia enii h norialiud facit quam producere semen: id est,i- iens ih proxima potentia. Caput, Cor, pedes: facit non generatiua,quae est potentia animae generantis sed potentia aliqua animae geniti. Ad sextum. Nego nutritiuarri esse initotONutritiua generice si impia est iri toto: sed specialiter sumpta, seu proprie dicta, minime Generice sumpta est in toto secundum omnes suas spedies separatim sumptas. Noenina quaelibet species eius seorsim sumpta est iu toto, quia nec chylifica est in icito nec langui. sca,nec spiritifica, neque ossifica, neque re tentrix, neque attractrix, sed unaquaeque Q.. Ium est 1n determinata parte: sed secundum omnes simili suinptas est in toto: quia secundum chylificam est in stomacho secundum sanguificam in hepate, secundum spermatifi- eam in testibus, secundum spiritificam in ce. rebro; secundum .ssificam in ossibus, secundum carnificam in carne, secundum attra stricem in libris rectis, secundum expultriiseem in fibris transuersis, & sic deinceps sicivi nulla sit pars in qua non fit secundurn '

aliquat'

280쪽

aliquam speciem sui. Verum nutrit1ua spe Ciatim sumpta, seu proprie dicta non est in toto, sed tantum in determinata parile. Sae ossifiea solum est in ossibus non in iurne ; carnifica solum in carne & non in ossibus; refc de singulis similaribus partibus inexisten tibus. Caeterum sicut illae aliae species nutritiuae iam dictae, seu potentiae illae ministrae, ut chyli sica, sanguifica, spiriti sica, laetifica, re

tentrix, attractrix, &C. non sunt in toto, dcramen nihilominus sunt potentia nutritiua, seu species nutritiuae generaliter sumptae. ita quoque potest generativa, quae non est alia quam spermatifica non cisse in toto: sed sciolum in determinata parte, & nihilominus ea men eme nutritiua, generi e sumpta seu species eius. Ad septimum, fere similis est responsior nutritiua specifice sumpta eperatus toto tempore vitae: led generice sumpta,non. Operatur quidem toto tempore vitae secunduo nes suas species simul siumptas : nam secundum unam operatur hoc tempore vita secundum aliam alio : ita ut nullum sit quo

non operetur secundum aliquam sed non operatur toto tempore vitae secundum omianes separatim sumptas , sed uno tempore secundum hanc , alio secundum aliam. Sic non operatur semper secundum chylificam ; quia chylifica non operatur totis

SEARCH

MENU NAVIGATION