De formatrice foetus liber in quo ostenditur animam rationalem infundi tertia die. Authore Thoma Fieno Belgii et Bauariae ducum medico cubiculario, et in Academia Louaniensi professore primario

발행: 1620년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

: quia non fiant ipsa animae introditistio: non suist etiam generatio improprie dicta. . quia non sunt alterationum, ac dispositionuad animae introductionem praeuiarum productio : sed, ut insea ostendemus, fiunt actiones, animae introductione posteriores sunt actiones fientes ab anima iam introducta, de ab anima ipsius embryonis, & non ab anim parentum. Ergo nulla. Tum enim primum fit in semine, vel potius in embryone Coirm, tib &immutatio ad *rmam ostis,carnis, ner cum iam anima est introducta, & non ante; & sic illa conmmatio,& immutatio noi int actiones, alterationes vel dispositiones praeuiae ad animae introductione: sed effectus, dractiones animς introductae. Si essent actiones & dispositiones praeuiae, tunc ipsae essent generatio; id est, essent saltem generatio suCeessiua, seu generatio improprie dicta: Zζ ge

neratio accidentalis; & tum generativa par 'tum esset vera causa essiciens earum; sed cum sint posteriores anima introducta, patet ipsas non esse generationem,& Consequenter, neCgenerativam parentu efficientem earu .Dices,

unicuique potentiae sua respodet actio;& vna-qusque potentia habet sitam propriue & adaequata actionem; ergo & potentia generativa. Illa debet esse generatio, nee poteit esse alia. Ergo .Atqui si nulla illaru trium in argumento

62쪽

enumeratarum est generatio. quae est ergo il-3la, & quae est ad aequata a stio eius Respondeo. adςquatam actionem potentiae generati e :esse feminis productionem, seu fhermatificati nem. Etenim potentia generatiua non est alia quam si ermarifica, ut infra ostendespus. . Si non est alia, ergo eius actio non est quoque alia, quam spermatificatio. Quaeres, quomodo spermatificatio possit dici generatio, cum non sit aliud quam nutritio; gene tio autem sit actio a nutritione distincta. Respondeo per hoc esse generationem, quod sit productio materiae, ex 'ua generationis, Fc simul sit in troductio dispositionum omnium in eam, ne- cellariarum ad generationem proprie dictam, seu animae introductionem: quod infra latius

sumus explicaturi. Ad secundum respondeo negando antecedens. Etenim con rmatrix, es immutatrix non sunt species potentiae generatiua .Potentia enim generativa, est potentia parentum:&potentia generantis,hae sunt potentiae,&Virtutes geniti atque embryonis; adeoque di- . uersae r ac proinde earum actiones quoque. sunt diuersaedin quo tum Galenum, tum allo omnes Mei icos errare ostendet s. Neces sum enim est, Vt horum argumentorum Dic casione, latius' de potςntia generativa aga r

63쪽

44 DE FORMATRICE FOETus re adaequata eius actio, videamus. Nisi enim hoc faciamus, argumenta praetacta Elui munime possent. Q vero disceptatio illa longior est; ne interim filum, & ordinem disputationis nostrae principalis interrumpamus, eam in finem huius libri disteremus: pro nunc supponentes, responsionem iam datam soliodam ac legitimam esse.

ima seminis sit eniciens Con

formationis. .

Hic non est quaestio, an anima post conceptionem in semen introducta sitem, ciens eius : sed an semini ante conceptionem pracinexistens; & in testibus parentum genita. Partem affiresantem tenet varij Medici. UaD Iesius a. controuersiarum capite '. Argente .rius super arte parua, i, 2 . editionis Uene --,titulo de temperamentis testium. Christ phoriis a Vega libro de arte medendi capites, Permatus libro de animae facultatibus capite, Ioubertus Comment. in caput s. libri 1. Galeni de facultatibus naturalibus, Mercatusa: Physiolo ae, parte 4. classe L quaestione 98. .&nonnulla alij.- consentanee do strinae suae tenere

64쪽

s TI o .V. I. tenere coguntur, quicumque semen statuunt animatum. & probatur. Primo : quod conssirmat est intrinsecum semini, ut iam est probatum ; quod conser- mat est aliqua anima; ergo est anima semini intrinseca, seu anima seminis. Secundo. Idem videtur esse principium CS. formans & immutans, seu quod semen carnificat, ossificat, membranificat, &c. Sed primcipium, quod semen carnificat, & ossificat no potest esse aliud, quam anima seminis. illae enim sunt actiones vitales, S actiones animae. Ergo & quod conformat. Tertio. Cum semen conBrmatur: simul Ac eoilem tempore nutritur & augetur. AMgetur, quia crescit in omnem dimensionem.

die enim duodecimo est instar grani hordei; ut scribit Pingus; die vigesimo quarto instar

apis,&C. Nutritur; quia augetur. augeri enim non posset, nisi nutriretur. Atqui a quo principio augetur, & nutritur, ab eodem verosiis militer & conirmatur; cu a ones illae fiant simul,& eodem tempore. Nutritur & augetur ab anima, quia illae sunt actiones animae.Ergo ab ea conssimatur. i

rto, in plantis aliquandaradix se at nouam plantam; aliquando ramus abscissus,&llantatus; aliquando etiam unum sellum --, ut patet ita ficu iudica, ordinarie, re pleia

65쪽

rumquε ipsum semen. . t quo principio 'illae '. omnes partes plantatae producunt nouam plantam, eodem verosimile est producere reipsum semen. illae omnes pro ludunt per suam animam ε ergo dc semen. Sequela probatur.

a si per aliud principium produceret se

men nouam plantam, quam istae aliae partes, sequeretur in una planta esse duas confor matrices; unam seminis, aliam aliarum par tium . hocest absiurdum. Ergo.'Etenim vel ii, lae confornciatrices essent λlo numero vel specie distinctae: non solo numero; quia aCcidentia solo numero distinet a non possimi esse in eodem subiecto, ac eadem planta : Schustra ponerentur duae, cum una posset sussicere: & quando sic essent duae. adhuc haberetur intentum . quia sic utraque esset potentia animae: Sc sic saltem adhuc anima seminis Conformaret, quod est quaesituiti. Non etiam specie:quia in vita, & eadem arbore esse duas specie distinetis conformatrices non nuS videtur absurdum. , Quia, si ita esset, non poMnt eadem specie arborem seu plantam producere; hoc est falsium. Etenim eadem specie arbor producitur a ramo plantato, ac a semino terrae Commissib. Ergo. Quinto: S amen est animatum: ergo est ipsa eius anima, quae in suo. stabiecto facit con

formationo Sequela probatur. Quia quid est

opus λ

66쪽

opus 'u'rere aliam causam formatricem , si est in semine anima, cui talis actio possit adscribi. Etenim cum con rmat1o sit aistio vitalis, proindeque debeat procedere a principio vitφ, atque ab aliqua potentia animae; Vtique debet procedere a potentia animae semiis ni in existeritis. Nam a quo alio principio procederet An pos et statui principium aliquod inobilius, & excellentius in semine, ipsa anima, aut principium aliquod, quod animae in Exercenda tam nobili, ac pene diuina functi b- ne praeualeat; cum ipsa sit omnium formarum naturalium longe nobilissima Porro semen esse animatum probatur Variis argumentis.' Primo authoritate. Etenim Hippocrates libro de diaeta, loquens de seminum in generatione commixtione, sic inquit: Si quis non

credit anImam anima misceri, vehemens s.QQ-bus verbis insinuat semina esu animata. Galenus libro de marasmo non solum fateturiemen esse animatum, sed & viuere. Tria enim dicit e1Ie viventium genera, animalia, plantas, scmina. . Secundo desacult. naturai.

dicit uti semine cile facultatem attractoriam alimenti: & i de semine capite p. dicit sumennutriri, & virile nutriri foemineo. Si in eo est Virtus attraistrix, & vicit: ergo est animatum. Aristoteles variis locis videtur significare semen esse animatum. Primo de generatione

67쪽

capite is. disputans an semen a toto decida tur, & probans quod non, sic inquit :spartes distractae in simine sint, quonam vivat ρ Sed si coniuncta,paraum quodia animal erit. t. de generatione animalium capite i. disputans an semen habeat animam, sic inquit:

Sed habeatne semen animam necne, νatio eademataue de partibus reddenda est. nec enim anima ulla esse potest in alio, nis in eo euius oti neque pars vlia esse potest, quod animae partiseri Aso est, nisi aeyui- . uoce, ut mortui oculus. Semen uitur is habere annmam, esse potentia palam est: τι Geometra dormiens remotius quam vigilans' isque remotius qua . qui iam contemplatur. Quibus verbis videturciare dicere, semina eodem modo esse animata, sicut partes ipsas. Neque dici potest cu 1biselum velle semen esse animatum potenti' non actu, eo quod addat illa verba, se esse ρη- tentia palam ess ; quia videntur illa verba non esse intelligenda de potentia ad actum primu , seu ad animam, sed solum: ad actum secudum,

seu ad operationes. vii videtur eise manifestu ex similitudine Geometrae, qua adfert. Dicit enim semen eodem modo esse potentia,sicut Geometra dormiens: atqui Geometra dormiens non est: in potentia ad actum primum, nempe ad Geometriam; quia illam iam actu

habet ; sed itum est in otentia ad actum s

cundum,id est ad geometricas actiones;quare εneque

68쪽

neque senten. Ulterius a. degenerationem. mal. capize 3. quaerit an embryo habeat ina' teriam suam ex semine, de an etiam a semine recipiat animam, de videtur concludere quod i sic, quodque a seivine recipiar vegetatium, , ac promae semen su animatum. verba sunt haec: Sequitur olor dubitem. s. ricamus si inise quae semen emiliuαι in faeminam, nuru parse Uitiundi concepius fit quod subierit : quonam - vertesur corpulentia eius, quando Vsum faculiare, ε quam in se e net, agit. de tendum ui,ur priu/s, utrum quod in semina constituitur accipiat adiis Did ab eo, quod suvierit, an nihil acciριat, arquπ etiam de anima,qua animal dicitur est autem animal/arie sensuali ) utram in semine se conceptumest, an non, δ' unde. conceptum em - inanimaistum esse nemo statuerit, vita omnibus modis priua-ium: quive cμm nihilominu semina vivant,qu imstirpes,o aιiquandiu prolifica sint. Ergo animam in τ/Lberi vegetalem palam ea. Et eodem capite infra sic inquit : Sed enim Omois anima sue vir-

turme potentia corpus aliquo participare videῖur idque magis diuinum, quam ea qua elementa va- santuν. Rerum prout isobilitate, ignobilitateque ania

ima iηier se disserunt, ita es natura eius corjoris dissen. es enim insemine, quo acit insurcunda , , sor semixa , quod calor vocatur; idque non ignis, non talis fucostas aliqua, sed spiritui qui in Idmine spumosoque corpore continemr; se natura, quat D '

69쪽

N DE FORMATRICE FOETus in eo stiritus est, proportione respondens elemento

seliarum. Et subiungit: i r vero solis calor

animalium non modo qtii in semine continetur; --rum etiam si quid excrementu sit, quanquam diue sem a natura tamen id quoque principium habet vitale. : Quibus verbis manifeste videtur indicare, in spiritu seminis , casesti calore praedi . to animam, ac principium vitale inesse. Et infra loquens de menstruo , dicit menstruum etiam esse semen, sed impurum, εἴ in eo a semine differre, quod scilicet, unum illud non hibet originem cr principium. Quasi diceret in eo disturre , quod semen habeat animam & principium vitae; menstruum non. Hanc sententiam infiniti tum Μedici tum Philo phi tenuerunt, Citadinus libro z. CR-pite Θ. super artem paruam, Iacobus de For- liuio 2.Τech. quaest. 38. Cardanus 2. Contra. diccntium tractat, o. Contradict. I7. Argente rius super arte parua fol. 23 . titulo de temperamentis testium. Thomas a Veiga commet.

super Cap. 47. artis paruae. Christophorus a Vega libro Mcthodi capite s.Vallesius axontrouerliarum capite 9.Pcramatus libro de animae facultatibus Corpus nostrum dispensatibus capite 4. & libro de semine; &libro de hominis procreatione capite s. Mercatus libro I. parte 4. classe a. quaest. 98. Capi ccius libro de foetus formatione. Ioubertus anno vati

70쪽

QVAESTIO V. Il

iationibus. in caput 1. libri l. Galeni de secul

tat. naturai. Archangelus Piccolomineus libro I. praelectionum anatomicarum , Prae lectione 3. Et inter Philo phos sylato in Timaeo εἶ Themistius a. animς textu 6. Zimara t. animae ad textum 4 3. Zabarella 2. de anima Cap. ΙΙ. Philoponus, Caietanus, alijque. Et probatur secundo, ratione. semen est corpus . neterogeneum , Constans diuersis partibus,' Crassa ac terrestri ; de spirituosa, seu tenui: &. Corpus praeditum calore natiuo: talium C0 porum forma est anima - & nullum tale potestinueniri quod non sit praeditum anima: ergo semen est animatum. Tertio. Semina planta- un . rum siund animata: ergo & animalium. seque' la probatur. inia non videtur esse ratio, qua-70Ρ re unum magis debeat dici esse animatum, ira quam alterum: nec videtur esse ratio, quare rae natura magis volui sis et , aut debuisset daropc imam semini plantarum, quam semini aniast. malium. Etenim ratio quare natura debuisset is a thoc facere, non posset esse alia, quam ut inom semine essi et principium eiectivum similis inia, . specie; scavs in semine, quando caderet inau. terram, separatum a producente ipsum; esses

, de virtus qua ipsum per se posset conirmari , .

h. in similem plantam conuerti : eadem ratio ius militat in animalibus .EUO. Antecedens prorim batur Variis argumentis. Primo. Quidquid ito V a plantae,

retilli.

SEARCH

MENU NAVIGATION