장음표시 사용
81쪽
quis dixerit lumen illud quod reuerberatur produci ab opaco illuminato, dum lumen ipsi inditum a Sole simile sibi in vicino aere producit, unde ilia existat luminis tensio, quam ficit rcflexio. Quae ratio inde contarinari potest, quod postquam lumen corpori opposito inditum fuit, videtur illuminatio deberequieicere , utpote quae finem consecuta sit stinis quippe illuminationis luminis productio in subiecto. Quid enim amplius a pens praestet, quam ut formam idoneo subiecto imponat Neque ver obst are videtur, quod vis agendi non sit intra illud spatium con sumpta , quia poterat ulterius tendere. Nam istud quod actionis extensioni deest, eiusdem intensione pensatur, dum lumen in propiore illo corpore validius imprimitur, quam in remotissimo per liberio rem illuminationem productum fui illat quod susticeare videtur, ad explendum actionis impetum , ne replicati necesse habeat. Haec licet dubitanti atque animum exercitanti acuta de plausibilia videntur, tamen veritatem quaerent nequaquam satisfaciunt. Nam illud propius contuenti non concedendum videtur,
a lumine quod in speculo, aut alio quovis corpore opaco productum fuerit, aliud simile lumen creari in aere propinquo. xiippe inde sequeretur, non totum radium a Solis luce produci immediate detur haec vox Philosopho sed partem primum quampiam cuius opera aliae deinceps gignantur, quod est falsum certis rerum documentis ostendi potest. Nam quanta crit tandem pars illa luminis, aut cuius cx-
82쪽
tensionis, quam lux Solis per se producat Immo si luci nulla est facultas agendi in partem medi remotam, eam soli, partem medi illuminabit quae coimtigua est,in omnino illud indivisibile in quo fit contactus, ut acute Pleiopius arguit in Ophthalmographia. Enimuero siquid luminis ultra contactum per se ab ea effectum concedas,egisse illam fateare in aliquam partem , quam non tangat, ac proinde aliquo licet breuissimo interstitio disiunctam. Quod si conceditur luci aliquod spatium quod simul actione sua totum compleat, quidni o amplius, lamplissimum, quod ipsius
potestati respondeat. Praeterea in illa opinione dici non potest, cur sicut lucis quodlibet punctum se se in orbem propagat lumen quoque siue radius in medio productus non militer se se in omnem partem diffundat, quod tamen nusquam fieri sensus testa
Cum igitur ex his palam sit ab una luminis parte aliam non produci, sed quicquid est luminis a Iuce ipsa quae in lucido est corpore pendere, ne illud quidem lumen quo affectum fuerit solidum corpus aliud lumen simile in medio moliri possit sed idem luci
dum quod recti luminis author est , crus quod reflectitur, flictoas causa censeri debet. Neque a me inde sequitur lumen quod accidens est a speculo in quo positum fuit, in aerem contiguum mi grare : non enim ipsa pars luminis quae in speculo est, ab co discedit, sed alia extra ipsum continenter producta, qua licet ab ilia priore exire videtur, non
tamen ab ipsa, sed a Sole semperi quidem imme diate dependet, quod omnium intellectu dissicilli inum esset, nisi sciremus hanc escte luminis naturam
83쪽
NATUR A. ivt semper a tua causa elliciente dependeat, quia in illo genere elle S heri non disserunt. Ex quo sequitur S illud lumen quod speculo inhaeret, semper flue
re ac demitti a Sole. tiare ita existimandum est totum lumen quod ex recto S reflexo constat, unum eumdemque esse radium, eandem scilicet continuamque lunam is generationem, quaecum in directum feri deberet, ne fiat, impe dunento est corpus opacum occurrens, cuius resistentia detorquetur tractus ille generationis a recto itinere in aduersam partem. Huius rei certum indicium est, quod semper reflectitur radius secundum inuectionis rationem. Q.lo docemur eundem esse radium qui reflectatur, a qui acidat. Nam si radius incidens speculum penetraret, ita suo
plano superficiem speculi secaret, ut supra de subtus
illam fierent anguli ad verticem aequales, nunc quia non penetrat, resiliens eum angulum quem in parte auersa faceret, adueria representat Qqod non alia tatione euenit, quam quia totus radius qua incidit,ci qua reflectitur, Sole dependet. Est autem rationi consen taneum, ut qui effectius actu a sua causa profrat,eius in
profluendo normam ac ratione mi quatur.
Atq; haec de reflexione luminis nam aliae qualitates calo videlicet S frigus tametsi reflectuntur, tamen mulio alia quam lunac ratione. Non enim ita perpetuo dependentes sunt a sujs causis enicientibus, sed post quam earum actione in aliquam materiam introdu chae sunt, ibi aliquandiu remoto illarum causarum in
fluxu permanere possunt. Itaque de iis locum habere potest, quod supra pro reflexione luminis stere ba
tur, ut nempe existimemus earum quae subiecto alicui
impressae fuerint, actione similes produci in aduera
84쪽
sam partem, eoque modo illas reflecti intelligi Cuius disparitatis si quis rationem cognoscere cupit, D. Tliomam omnium Theologorum iuxta Philo-sbphorum cordatissimum consulat in i part quaest.
Si lumen est , corpus, non et reseriti.
MA in hoc paradoxum iis qui lumen
propterea quod reflectitur , corpus es se censent , sed tamen verissimum esse ostendo. Constat omnium Opticorum decretis radium perpendicularem reflecti in seipsum , hoc est , per eandem lineam qua inuectus est . Si itaque raditis ex densissima globulorum solidissimorum serie consertus cst , eaque corpuscula ita confertim a Sole excutiuntur, ut nullum inter ipsa spatium csje possit, sic enim radium concipiunt quaero qui possit intellio italis radius in seipsum reduci citra corporum eorum quibus constat, penetrationem. Hic obmutescantia cesse est noui illi atomorum assertores, aut ne sani quidem iudicentur. Quod tamen huic importunae obiectioni remedium excogitauerit assendus, videre opera pretium est. Ipsa met eius verba referam : Addo autem id quod de perpendicutari attigi, suo quidem neque circa seipsum, neque etiam per caelum circumduceretur , sed cons 'rei o flamma con militer non in perpetuo motu foret tunc radium perpendicularem non coIIinuo fluxu, sed con tinuo nisu inteligendum fores quia cum penetrare in ip-
85쪽
ipsim Salim, o punctam in quod foret direeius. Nunc
cutem moto continenter oti id non euentre sed ambis reflexio secun tim eundem lineam perpenssicuti rem, quantum
- sensum attinet, sat intePigi tamen id rei ri cum
deflexio e aliqua , adeo et radius reflexus non tam idem inciden e cum uirecfo i, quam comi1Mos , proximo ei em Summa huius solutionis est, radium perpendicularem sensus quidem iudicio videri reflecti, non tamen reuera refecti, sed perpaulum declinare a perpendiculari propter Solis motum. Quod quam futile commentum, quam nullum effugium , patet conlideranti esto radius perpendicularis ob alliduani Solis vertiginem non eadem linea, qua incidit, uertatur, sed alia deflexa S contigua , num continuo melius expedietur negotium reflexionis i certe nihilo melius. Cum eniti ex quo uis corporis lucidi puncto radi fecundum Pyramidem in corpora illuminanda descendant,veluti expresse docet Vitellio in co
rol. theor. IT. l. 2. S a Mauro lyco confirmatur in theo.
rematis de lumine S umbra theor. i. sequitur quovis
Solis puncto radios demitti in puncta Opposita corporis obiectici quo posito, quis non videt fore, ut radius reflectens semper alicui radio incidenti occurrat quia dum Sol mouetur , radi continenter sibi succedunt, quos inter nullum spatium intercedere potest Unde eadem manet disti cultas, idemque n. commodum , ut scilicet non possit radius reflecti ullomo lo sine penetratione dimensionum , frustraque adeo sit eiusmodi declinatio. Q id enim refert radius ipse si xus sibi occurrat, an alteri contiguo quem si
non omnino ad perpendiculum spectet, semper ta-
86쪽
men ab eo impediatur in tanta frequentia ac densitate radiorum in eundem locum confertim ruentium. Praeterea in quam tandem partem declinat radius cur enim in natu potius quam in alaeram' mitto quam sit putidum contra visus experientiam, contrλOpticorum omnium consentientem authoritarem detorquere radium, ne sibi ipsi redeunti impedimento sit, quam utile, ad hypotheses quas finxeris Naturam trahere inuitam, reluctantem. Sed nimirum Epicuri sui priuilegio egregius discipulus hic quoque uti
voluit de cum ille atomos de recto itinere, quo Omnia corpora Codem teste deorsum feruntur , parumper
declinare fecisset, ut adhaerescere inter se atque implicari ad omnium rerum generationem possent, hanc iste declinationem ad radios transtulit, fallique visum pronuntiauit , qui id non cerneret. Quod autem idem in globulis illis lucidis axiculos ea si brutas alias per
centra eorum trant euntes , alias axiculi parallelas obseruat, Corumque axiculorum mirificos usus ad reflexionum momenta diligentissime tradit, non impugnabo. Et si enim nunquam eas res in luminc videre potui , neque quemquam cognoui qui illas se se obseruasi diceret, attamen fortassis aliquo excellent en gys copio hanc minutam lucis suppellectilem de prehenderit neque sequitur, quae ego non viderim non illi plane ac distincte perspecta fuisse, qui ad eximiam oculorum aciem multo praestantiorem vim imaginationis adiunxisset.
87쪽
7sEXERCITATIO XV. Explicantur loca Aristotelis ab Accorom bono adducta
contra reflexionem radiorum. TANoe M apparet quomodo Sol, licet non actu
calidus, non igneus, haec inferiora calefaciat, nempe reflexione radiorum, quem modiim calcfaciendi aduersus Accorom boni perplexitates ipsius Aristotelis verbis asseruimus. Verum est quidem hunc eo loco 1 libri de caelo , in declaranda ratione qua Sol calefacies, solius acris attritus rationem habuisse, quia videlicet non erat is locus agendi de calefactione quae luminis reflexu aguur. Ibi enim de caelo docete inlli tuens prout Mundi pars est, eius soli inisubstantiam, dispositionem, guram,i motum sibi spectandum proposuit. Quare de caelesti motu agens,
huic coniunctam aeris attritionem, ex eaque profectam aeris supremi calefactionem docere detritit, minime eam quae ex eiusdem luminis reflexu iuxta terram efiicitur, cuius tractatio ad libros Meteoro, proprie pertineret, in quibus caelestium corporum effectiones in hisce inferioribus, puta vapores, halitus, quae ex iis nascuntur rerum varietates considerantur laergo est ordo ac methodus Aristotelisit in libris de cae lo caloris causa a motu caelestium corporum prout fit in parte aeris iis propior in libris autem Meteorian areia flexione radiorum repetenda sit. Quem ordinem rerum tractandarum penes formales ipsarum is vocant rationes primus Aristoteles 5 acutissime perspexit, oc
88쪽
obstria auit religiosissime. Nam eo stiperiores Naturae Interpretes, Philosophi neque distincte , neque distribute res tractant, sed omnia quocumque loco, prout aestus tulit disputationis, inuadunt, ut exHippocratis, Platonis quoque monumentis patet. Ceterum prudentiam summi illius Magistri in docendo pervidere paucorum omnino est hominum, cineius scriptis versandis non oscitantium. Quin exEruditis non pauci ad eum doctrinae splendorem caligant, c cum eius consilium in unoquoque libro ignorent, ab ipso aut desciscunt omnino, aut ad futiles expositionum ambages deflectunt.
u sensu Sol calidus intelligatur.
NE verbnecesse est sit, Sol calorem efficit, hunc
continuo esse formaliter calidum. Alioqui oporteret motum esse formaliter calidum, qui calo rem it,& calorem nigrum, qui nigredinem in ambustis facit S Solem in caelo texere qui araneam textricem generat, Deus iri mnia creat, actu
.formaliter illa omnia es. t. Q ad dicam de anima 3 Quot ea substantiarum, succorum varietates in animalibus gignit, quorum nihil actu in se continet merebrum, ut supra adduximus, cum sentiendi vim partibus sentientibus largiatur, ipsum sensu caret. Nihil igitur eo argumento utilius, quo Sol actu calidus arguitur, quia calorem producit. Portaro cum Solem potestate calidum dicimus, noni duo
89쪽
NATUR A. 77lumus ita hunc esse calidum, quemadmodum piper, Vinum, talia medicamenta, quae Wtactu m-gida , vi sola ciliciendi calida censentur. In quo quidem Gastendi candorem requiro , qui de hac
re aduersus Peripateticos disputans in a sect physic ab iis id explicari exemplo piperis mentitur. Tum ostendit ea medicamenta censeri potestate calida, quod corpusculis calidis scateant, propter partium dissimilium complexum non statua agentibus. Vnde infert Soli si sit potestate calidus, debere eo modo calorem inesse actu, saltem alterius dissimilis nexu impeditum, quod tamen de luce dici non possit, quae sit contextura corpusculorum calorificorum exolutione non indigentium. Dicimus itaque id exemplum medicamentorum potentia calidorum vitiose adduci, neque ex mente Aristotelis. limum quidem, quia nondum plane constat, qua ratione medicamenta sint potestate calidari adhuc enim de ea re litigant Medici. hiare si eo exemplo uteremur, obscurum peraeque obscurum declararemus. Praeterea nulla res quae sit potestate calida, se se ad actum ipsa reducere potest accedat aliquid oportet, a quo incitetur quod eorumdem me dicamentorum exemplo patet, quae non prius nos calc- faciunt, qua nostro calore mouendi initium acceperint. Si itaque Sol esset eo modo calidus, oporteret esse aliquid quod eum ex ilia potestate in actum transferret. Id verbi sit aliud sidia ut certe par esset, neque enim ab igne sublunari Sol alterata possit redit quaestio Vel enim istud sidus potestate esset calidum vel actu si potestate opus igitur esset alio sidere quod ipsum in actum deduceret, o sic fieret progressus m
90쪽
infinitum. Si autem istud actu calidum ponatur, quidni de Sol eiusmodi de multo quidem magis intelligatur , quod tamen a sententia i istotelis abhorret.
Denique si Sol ita sit potestate calidus, ut medicamentum , certe in actum reducatur oportet S fiat
actu in se calidus, priusquam alia calefaciat. At Solem actu fieri posse calidum negamus. Quorsum igitur eam potestatem Soli affingamus, quae in actum quem negamus, nobis inuitis redigenda sit. Absiti gutur ut quisquam genuinus Aristotelis alumnus tam absonis rerum argumentis probatissimas sententias non defendat quidem, sed prodat. Ita ergo Solem calidum potestate intelligimus, ut pro illo excellenti naturae gradu quo ignem superat, calor Ccreare valeat modo quam ignis nobiliore. Nam ignisqvia calore affectus est,calorem similem gignit, Sol non quia affectus est, sed quia est primum alterans, illuminando calefacit, qui modus calfaciendi nobilissimus est. Sic Deum ex se cuncta quae a causis univocis proficiscuntur, creare posse palam est non quod talis actust qualia creat, id enim impium dictu sed quia omnes omnium rerum perfectiones singulari naturae eminentia continet, seu quia perfectior est omnibus creatis. Est autem ex ordine Naturae, Ut quae in ambitu creatorum perfectiora sunt, propius ad illud summum exemplar, Cum natura, tum ratione agendi accedant. Sol vero & omnia Caelestia meliora, qua
opinione ut discedam, magis validis argumentis ac certis obseruationibus opus est, quam quae proditae