Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

1 o Traaat 3ν . refert quod in via corporea augmentatio 3enutritio proueniant ab eodem alimento : non

enim est exacti & persecta similitudo interxes corporeas & spirituales; augmentum enim corporeum successive fit, per multiplicem usum cibi & potus , spirituale vero fit totum smul, per Sacramentum confirmationis,quod idcirco iterari non potest . Item spirituale robur quod datur in confirmatione , non fit a d. modum nutritionis, sed in modum unctio mathleticae: unde conueniens suit, Vt praeter Confirmationem, qua tale robur per chrismatiacam unctionem consertur , daretur cibus &potus Eucharisticus, ad spiritualem refect nem . Addo quod, licet haec duo potuisset

Christiis unico Sacramento praestare , conuenientius tamen fuit , ut non nisi duobus hos effectiis tribueret; tum ut in ipsa Sacramentorum diuersitate, varietas & multitudo e flemium gratiae cognosceretur . Tum et i m ut hac Sacramentorum mirabili & sapientissima varietate., magis ab hominibus coleretur

Deus.

Maior disi cultas est , in quo consistat Sacramenti huius essentia λ In primis enim Haeretici huius temporis existimant, hoc Sacramentum non consistere in alioua re permanente, sed in solo usu seu sumptione ue ita

quod sicut aqua in bapti simo non habet rationem Sacramenti, nisi quando actu applicatur, ita nec Eiicharistia , nisi cum aetii manduc tur , non vero quando conseruatur in pixide. Hic error a Tridentino proscribitur se si . t 3.ean. 3 & cap. 3 ubi sic ait: Illud in L choristia excellent Osingulare es , quod reliqηβ

222쪽

De Eue Vmr Laesa ramento ' r u rSaeramensa tune trimum sanctificandi ,im ha bent, cum quis illis utitur 'at in Eucharisia ipse fanctitatis author Μnte ' una est. Nondum enim Eucharisiam de manu Domini δ' soli fusceperant , cum Ῥere ramen ipso affirmaret,

corpus suum esse quod praebebas . Ouibtis verbis saricta Synodus nanc rationem insinuat: Tunc aderat ia nocte coenae coipus Christi, quando haec verba ab eo prolata sunt : Hoe opcorpus me m. alioquin eius proposit o fuisset

falsa, di Christus mendacium protulisse : Sed antequam Apostoli manducassent corpus Christi, verba illa Christus protulit' Ergo ante usum sirnptionem huius Sacramenti, corpus Christi erat sub speciebus panis, sab- indeque tunc existebat Eucharistiae Sacramen

tum ,

Negant Minorem Caluin istae, contendentes verba illa, Hoc est eorpus meum , non fuisse prolata ante actionem in inducandi, sed inter manducandum , quod colligi puta t ex serie Verborum D. Mat haei cap. 16. ubi sic habetur : Accepit Iosui panem Benedixit ae fregit, dedit cy e Disciρ ιlii sui r edi ait , accipite O comedite, hoe est corpus meum . Sed hoc facile refellitur , quia ex eo Christus Discip ilos suos inuitabat ad manducationem , quod cibus quem manibus te nebat csset corpus suum: Ergo prius suit corpus Christi hib speciebus panis, quam manducarent Apostoli. Vnde non debet hic attendi series verborum D Matthaeis alioquin ex textu M.trci i Et aceepto eatice gratias agens dedit e s, o biber ni ea illo omnes , O ait illis: H e est Duguinis meus

sequeretur corpus & sanguinem Christi i

223쪽

Ium es e in line Sacramento post usim & stin ptionem illitis, quod nec ipsi quidem haeretici admittunt sed solum debet attendi signia ficatio de sensus, quem ex constanti Ecclesiae& Patrum sensu constat esse hunc , ut significetur Christum, ditio panem adhuc manu tenebat , ante disti ibutioiaem dixisse: Hue G

Accedit auctoritas plurimorum Patrum , afferentium Eucharistiam assertiari Ela recora di in arculis, vel pixidibus, domum asportari , a fidelibus se eum deferri, ad collum sus..pendi, & similia , quae illam esse quid permanens, aperte declarant. Tertullianus enim lib. 1. ad uxorem innuit fuisse olim moris, ut fidele; Eucharistiam secum deserrent , quana oportuno tempore reciperent . Basilius in epist. ad Caeserit in Patritiam testatur , Anachor eras , qui non poterant commode saepitis Ecclesiain frequentare , Eucharistiam secum in Ercinum deferre . Cyprianus serm. de lal sis narrat mulierem Eucharistiam domi in arcula si a conclusam, indignis manibus tractare tentantem, igne a tr ente 1ubito, fuisse deterritam. Ambi Susia orat. de obitu Satyrifratris si'cap. r. scribit eum in orario involutam Escharistiae particulam suspendisse ad collum siti iam in periculo naufragii, & eo auxilio fretum , se deiecisse in mare, ac libe- .rtim ad litiis euasisse. Iust linus Martyr, qui vi xit primo saeculo post Apostolos in secunda Apologi a prope sinem , scribit post sacra peracta in Ecclesia , Eucharistiam dari consueuisse Diaconis, deterendam ad absentes, qui impediti fuerunt ex causa rarionabili, ne ce-

224쪽

'm Euebar iae Iaeramento. 7 9 plebrationi mysteriorum interessent. D mum S. Hiero hyrnus epist. ad Rustic. laudat , Exuperium Episcopum Tolosanum , quod ob inopiam volontariam, cogeretur Christi corpus

In canistro portare. Verba eius sint : Nyhuius ditius , qui eorpus Doruini eani o vim i neo , O sangιι inem p rtas in ωitro. Quae testi-IRoma adeo expressa sint & manifesta, ut Caluinus fateri coactus sit, pro nobis stare exemplum veteris Ecclesiae : sed in re tanta c in-

Uiit) tutius est sequi veritatem , ei scilicet, ali)s eiusnodi Apostatis reuelata in , & prioriabus saeculis, SS. Patribus, ac toti Ecclesiae

occultatam.

Ratio etiam sussi agatur : nam Eucharistiae Sacramentum per modum cibi & potus a Christo institutum est , iii xta illud Ioan. 6.

caro mea vere est cibus θ' sanguis meus vere

manens , nec usis cibi & potus , siue eius

fimptio , de ipsius estitia censetur, sed estselum i psius applicatio, seu conditio ad irru-

tritionem re usita : Ergo simi liter Sacramentum Eucharistiae est quid permanens,&eius sumptio seu usus est tantum conditio requisita , ut virtus eius habeat fuit in estiscium , spiritualem scilicet animae refecti Nem. Nec releri quod Ba pt i suus, Confirmatio &alia nouae legis Sacramenta, in usu consistant. In hoc enim Eiicharistia differe ab aliis nolite legis Sacramentis , quod comtinet rem faciam absolute , nempe corpus Christi, alia vero solum continent rem faciam in ordine ad aliud , nempe virtutem ad

225쪽

mio fit quod Euchalislia perficiatur in sola

consecratione materiae , alia vero inaapplicatione ad hominem sanctificandum . Quantum .:d Catholicos qui uniuersaliter tenent hoc Sacramentum in aliqua re Permanente consistere, dissicultas & controuersia est inter illos oti id in Eucharistia habeat proprie ce me latia liter rationem Sacramenti, seu

signi sensibilis eratiae sanctificuatis ρ Multa enim in ea sunt de quibus dubitari potest , an

talis ratio eis conueniat , nempe verba consecrationis, actio transubstantiatiua seu conuersitia panis & vini in corpus & sanguinem Christi, species continentes corpus & sanguinem Christi, corpus & sanguis Christi sub speciebus contenta a demum sumptio Eucharistiae , quae vocatur usus illius 3 Quaeritur er-po quid ex illis quinque habeat proprie &essentialiter rationem Sacramenti in Eucha

ristia γ

Bespondco breuiter , sacramentum Eucharistiae, ut Sacram latum est, seu signum sensibile gratiae sanctificantis, consistere essentialiter in speciebus consecratis, connotatis tamen corpore & sanguine Christi , sub eis contentis , ut causativis gratiar nutrimenta lis, verbis consecratior iis, ipsaque consecratione, ut causa vel actione per quam ericitur , & ipso usi leti sumptione, tanquam fine ad quem ordinatur. In primis enim quod nec verba consecrationis, nec ipsa consecratio, seu aet ioconues sua panis in corpus & sanguinem Christi , nec usus seu sumptio Eucharistiae , possint esse ipsum Eucharistiae Sacramentum, nec partes estentialea & intrinsecae constitu- iluae

226쪽

thiae illius , manifestum est, quia , ut iam

ostendimus contra haereticos, Sacramentum Eucharistiae consistit in aliqua re permanente , haec vero entia successiva sunt.1Praeteria

quam quod verba consecrationis, & ipsa comsecratio , sunt causa , Vel actio , per quam conficitur Eucharistia , seu fieri & via ad Sacramentum : Sed causa vel actio per quam conficitur Sacramentum, non est ipsum Sacramentum.& via non est ratio constitutiva termini : Ergo Sacramentum Eucharistiae non consistit essentialiter in verbis consecrationis, nec in ipsa consecratione, nec illa possunt es se partes intrinsecae &esentiales illius.

Idem dicendum est de usu seu sumptione usus enim cibi , non est ipse cibus, sed sellim.

eius applicatio ue unde ante sumptionem Eucharistiae , ac statim post consecrationem , est integrum & completum Eucharistiae Sacramentum . Similiter euidens est, quod non solae species sacramentales, nec totum colpus& sanquis Christi sub eis contenta , sunt to : tum Eucharistiae Sacramentum; quia solae species. secluso corpore & sanguine Christi, non possunt esse cibus spii itualis, & causa vitae acntiti itionis animae , cum non habeant vim sanctificandi & vivificandi,nisi a corpore&ήanguine Christi, quae sub eis continentur . Ipsum vero Christi corpus, cum non sit sensbile, nisi ratione specierum non potest se solo, & illi, seciusis, habere rationem Sacramenti , seu signi sensibilis gratiar sanctificantis. Debet ergo Sacramentum Eucharistiae cons stere , vel in aggregato ex speciebus &Corpore ac sanguine Christi, ut volunt plum

227쪽

rys Tra Iam ρ IIcres ex Recentioribus . Vel, ut melius dicunt Thom ista, in speciebus ut consecratis , ω continentibus ac con notantibus corpus & fan-Quinem Christi De illis enim sic consideratis verificatur quidquid est de ratione Sacranariati , nempe esse signum sensibile gratiae sanctificantis. Sicut enim de se sensibiles, ut constat; ratione vero corporis & sanguinis Clii isti quae connotant & continent, habent vim fantii ficandi , & causandi gratiam, an

mam cibantem ac reficientem . Unde Catechismus Romanus eam aperte tradit lent n-tiam titulo de Euchar. nu. 8. hiis ver bis: Dil genter obseruandum est , multa in hoc mysteris

ego,q itibus aliquando Sacramenti nomen facri Scriptores tyifuerunt. Interdum enim ct conse- oratio frequenter Ῥoro. i sum Domini cor uro sangi,is, qui in Eucha ista eo tiu etur Socra

mentum Nocari consuetudo . . Verum haec om

nia minus propr.e Saeramenta disi per picuum UGUe autem panis O vini si erier, veram absolutam huius nominis rationem habent.

Obiicies primo r Floren inum in decreto Eugeni j ait,Sacramenta nouae legis perfici rebus Vt materia , & verbis ut forma : Ergo sicut in aliis sacramentis verba sitiat forma in trinseca & pars essentialis, ita & in Euchari- stiae sacramento verba coniecrationis; praesertim cum per illa speciςs determinentur adsignificandam gratiam cibantem , sicut in baptisino aqua determinatur per verba ad significandam gratiam regenerantem .

Respondeo verba Florentini intelligenda esse & appli. anda sacramentis nouae legis per distribilitonem accomm0dam ; ita ut de illis Plae

228쪽

De rues rari ita Sacraments. 197

quae in usu consistunt possit dici ipsa intrins .ce c0mponi ex rebus δe verbis : de Eucharistia vero , quae non consuit in usu, secl in re permanente , extrinsece tantum s quia in hoc sacranaento Verba consecrationis non deterae nant materiam , in si extrinsece de efficienter,

quatenus eam in corpus & sane uinem Christi conuertunt, in baptisino vero, & aliis sacramentis in usu consistentibus, verba intrinsece& formaliter determinant materiam ad significandum gratiam sacramentalem , seu cuili-bct sacramento propa iam . Obijcies secundo : Sacramenta nouae leRis sunt sisΤna practica & effectiva gratiae:Sed Eucharistia non causet gratiam , nisi in actuali, si de sumptione : Ergo talis usus sumptio, vel est ipsi in Eucharistiae sacramen lim , vel sal em par, essentialis illius. Respondeo de ratione iaci amenti non consistentis in usu , quale est Eiicharistia , non esse quod cati set sim per in actu secundo gratiam sed suiscere quod semper sit apti in eam causandi ,& de facto ipsam causet, positis requistis, atque adeo posito usu, siue applicatione, tanquam conditione sine qua non . Unde usus non est pars intrinseca huius sacramenti, sed duntaxat finis ad quem ordinatur, subindeque

extrinsecum illius connotat in .

Obijcies tertio, SS. Patres dicitiat Eucharistiam esse carnem Clitisti, vel corpus Christi,

eamque esse spiritualem animae cibum : Sed haec veris cari nequeunt, nisi hoc sacramentum constet corpore Christi, tanquam parte intrinseca illud componente una cum spe

ciebus et Ergo reuera corpus Christi est pare

229쪽

rra Aatus IV. latitus Sacranaenti, & non solum aliquid in eo Contentum . Unde D. Tnomas in . . distin. s. quaest. I. artic. I. quaestiunc. r. ad a. sic ait: 'Ex speciebus o corpore Chrisi sit um m Saer

Respondeo, concessa Maiori negando Minorem : Eucharistia enim a SS. Patribus caro vel corpus Christi appellatur per metonymiam , tribuendo contento nomen continentis, qui est frequentissimus modus loquendi. Similiter dicitur spiritualis animae cibus, quia significat & causat gratiam animam cibaritem ; quod non solum conuenit corpori Chri- si , sed etiam speciebus consecratis, ut cleuatis , ad causandam gratiam ; nam ratione huius eleuationis, sint cibus animae , quo spiritualiter nutritur : quia tamen corpus Christi , utpote instrumetuit m Diuinitati coniun-Gim , ad hanc nutritionem nobiliori modo concul rit'. animae cibus simpliciter & communiter appellatur . Ad D. Thomam dicendum,qi od ut ex speciebus consecratis & corpore Christi dicatur fieri unum Sacramentum non requiritur quod illa se habeant ad inuicem perni dum partium vel extremorum componenuum, sed sufficit quod species consecratae con- notent corpus Christi, Ut rem ab ipsis contentam & significatam. Unde id im S. Doetur post verba in obiectione relam , subdit : Si

cut in alis Sacramentis ex elemento O virtM te

quasi unum efficitur . Virtus autem per quantalia Sacramenta hietiantur, non est Sacramentum, nec Dars intrinseca componens illari, nec

ad illud pertinet in recto , sed tantum in ob- liquo Ergo & in Sacramento Eucharistiae

230쪽

' . .

De gueharisiae saeramento. I 'Peorpus Chri iti non se habri per modum partis intrinsecae , sed solum per modum contenti & sioni ficati a specie biis consecratis. Ex speciebus ergo in recto importatis , & corpore Christi in obliquo, fit v mim Sacramentum; eo quod species non possint habere rationem Sacramenti nisi contineant ipsum corpus Chri sti , quia alias non significarent gratiam cibantem , cum non habeant eam sanificare, ni-: si ex determinatione facta per Verba ., qua Ut velificemur, debent species realiter continere corpus Christi. - Oblic es quarto: Sacramentum Eucharisiesecundum se est adorandum adoratione latri , ut docet Tridenti m m sess. 33. cap. s. Atqui species etiam cum habitudine ad cor pus Chi i- si pia scias consideratae, non debent adorari cultu latitiae s quia ut saepe docet sep tina a Synodus, hoc cultu Deus adorari debet i Erpo species consecratae , seu ut dicentes habitudiis nem ad corpus Christi praesens , non sivit ip- ima Eucharistiae Sacramentum , nec pro illo supponunt . Respondeo , concessa Maiori, negando Minorem; cum enimis pecies Sacramentales en eo quod contineant Christum , fiat ei coniunctae , obiiciuntur adorandae eodem actu quo Christus adoratur: unde sicut qlii Forat Verbum in carne , eod em, aetii adorat carnem ipsam ; ita qui adorat Christ mra sub speciebus

Eucharisticis , eadem adoratione adorat ipsas

species. Quod ut melius perciriatur : Aduer-- tendum est , species ' Eucharist icas posse duobus modis adorari , vel simul cum ipso Chri-iso , vel scparatim ab illo, & praecise propter

SEARCH

MENU NAVIGATION