Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3Io Tranatus IH nunt', quod tamen non obstat, quin sint de eia sentia jormae. Idem cum proportione dicen dum est in proposito, praesertim cum non ita: intrinsece de per se gratia regenerativa imicludat protestationem fidei sanctissimae Tri initatis , sicut sano uinis consecratio a corpore

Sacramentaliter te parati, naturam perfecti sacrificii. Obiiciunt tertio : In variis liturgijs authenticis, & a Romana Sede probaris , non habentur omnia ista verba: Votii , aererni Testamenti , masterium fidei , qui pro vobii

pro multis effundιtur in remissionem peccatο-rum: Sed vel penitus omittuntur,vel non Omnia, sed quaedam in aliis, quaedam in alteris referuntur: illa vero, Hic es sanguis meus, in omnibus constanter & vntibi miter habentiiri Ergo ista selum verba sunt de essentia f9lmae calicis, non vero alia quae subsi

quuntur.

Respondeo primo , quod si hoc argumentum Valeret, probaret verba subsequentia , nedum non esse de essentia formae calicis , sed nec etiam de eius substantia & integritate, sed.

mere accidentalia, ut opinantur communiter

Recentiores, ducti potissimi in argumento Illo ex prcedictis liturgiis desti mpto. Nani incredibile est, Apostolos,& SS. Patres, qui liturgias illas speciali Spiritus Sancti instinctu ediderunt, formam calicis substantialiter integrantem non attul isse, sed mancam ac mi illam, plii que verba ad eius substantiam &integritatem requisita , volui se praetet miti

re , & Apostolicam Sedem eas nihilominus

352쪽

. Respondeo secundo', in omnibus liturgiis approbatis , haec verba, qui pro vobis , O pro

multis effundetur , reperiri. Nam in litui-.gia S. Iacobi sic habetur: Hie est sanguinis

meus noui Testamenti,qui pro vobis O pro multis effunditur , edi datur in remissionem peccatorum . In liturgia S. Marci: Hic es en m sanguis meus noui Testamenti , oui pro Ῥοόis multi, effunditur in remissioriem peccatori. . In liturgia S. Basilii: His os sanguis mens noni Testam εnti , qui pro vobis O multis sundetur in remissionem peccatorum . In liturgia S.Chrysostomi: His est enim fanguis meu s novi Testamenti, qui pro vobis cir Ilurimis effundetur in remi sionem peccatorum . In tuu egia AEthiopum, cuius author creditur esse D. Matthaeus: Hie est ea ix sanguinis mei , qui Pro vobis effundetur , O pro redemptione multorum . Demum idem habetur, in liturgia MoZarabum , in qua forma calicis eadem est ac ea quam utitur Ecclesia Romana. Liturgia vero S. Petri, in qua pro calicis fornia , haec verba tantum habentur, Hic es sanguis meus, non creditur esse authentica, quia dicitur tantum edita, sudio Guillelmi Lindani, Episcopi, Gandatiensis , nec ullus antiquus de ea mentionem facit: maxime quia in illa pro forma corporis ponuntur haec verba, quod pr. vobis frangitur , quibus verosimile non est

Vitim fuisse D. Petrum o alioquin alij Summi

Pontifices , eius successores , ut ei se consormarent , illa pariter forma usi essent. Si e go valeat hoc argumentum ex lit urg ijs antia 'quis desiimpium , sequitur non selum verba

illa , His ot calix sanauinis mei , sed etiarat ista,

353쪽

ista , qu: pνο vobis θ' pro multis egudetur, esse de essentia formae calicis , chim tam bene ista quam alia, in omnibus liturgiis authenticis & probatis, constanter & uniformiter habeantur .

Respondeo tertio , non maiorem esse huius . argumenti dissicultatem , ea quae de forma Sacramenti Confirmationis , & de materia ae i orma Sacramenti Ordinis proponi solet. Nam Graeci in collatione Sacram nti Confise mationis , hac sorma utuntur : Signaculum donationis Dbitus Sancti , quae est omnino diuersa ab ea qua Ecclesia Romana utitur. Item in Ecclesia Graeca Sacerdotes non ordinantur, sicut in Ecelesia Latina, per calicis &.yatenae, porreet ionem , neque per huius sormae prolationem , Accipe potestatem. &c. Sed per solam manuum impositionem , adiunctis verbis istis: Diuina gratia , quin femIer i ,--a curat, O qi e de funς Dp G, promouet

renerabilem Diaconum in Pν-esbyterum e c. Et

tamen Florentinum in decreto Eugenii definit , Presbyteratum tradi per calicis cum vino, & patenae cum pane porrectionem ,& per haec verba, quae tenent locum formae: Accipe se salom csseren .i fer cium in Ecelesia Do,iuiso defunctis. Sicut ergo plures celebres Theolooi, ut ab hac d sificultate se expediant , & saluent quomodo in Ecclesia Grasca , rite Sacramenta Confirmationis& Ordinis conserantur , non obstante quod Graeci Vtantur materia vel forma specie diuersa ab ea quam Ecclesia Iatina adhibet, respondent, Chri fium formam Sacramenti Confirmationis, & materiam ac sormam Sacramen

354쪽

ti ordinis, non determinasse in specie, sed solum in genere . & eam determinandam quamum ad speciem, suae Ecclesiae reliquisse: ideoque illam, tu ta diuersam Ecclesiae Latinae & Graecae traditionem , varie desionariis Ita similiter dico uehristiim formam specimcam calicis non determinasse . sed elas dete minationem Ecclesiae suae reliquisse : ex quo saetiim est , quod iuxta diuerias traditiones. variae editae sint liturgiae , in quibus talis serna diuersimode traditur, & verba aliqua quae

in una habentur, mutantur, vel omittuntur in altera. Hanc responsionem explodit Author Themlogia mentis & cordis, aitque doctrinam illam de variatione formarum vel materiarum in Ecclesia Latina & Graeca , ad praesentem quaestionem impertinentem es te. Quia inquit, si Graeci uterentur in consecratione calicis

forma specifice & essentialiter diuersi , ab ea

qua Ecclesia Romana utitur, hunc errorem &hanc sermae muti lationem , & tot vel borum

essentialium suppressionem , Ecclesia Pomana ferre nec posset nec deberet, cum illa nullam habeat potestatem immutandi ea quae spectant

ad essentiam Sacramentorum.

Verum ille Auctor non aduertit, hanc imstantiam non minias contra suam quam contra nostram militare sententiam : licet enlinille non e, istimet, praedicta verba : et Ptii Oreterni Tisam enu , m erivm fidei , &c. adessentiam firmae calicis pertinere, censet tamen illa esse de eius substantia & integritate : At Ecclesia nec potest nec debet appro- are ea quae sint contra sirbstantiam & inte-T i. . O gri-

355쪽

gritatem Sacramentorum , nec formas mancas ac mutilas tolerare, cibia miliani habeat potestatem super ca quae spectant ad substantiam & integritatem Sacramentorum , Ut docet Tridentinum se si 1 i. cap. 1. Vnde Veiis pra ostendimus non potest dispensare , ut Sacramentum Eucharistiae consecretur in una tantum specie, quia consecratio utriusque speciei, ad huius Sacramenti, quod per modum conuiui j institutum est,integi itatem pertinet. Hoc praemisso . Ad instantiam respondeo , Ecclesiam Bomanam pruden Per tolerare ritum Ecc esiae Graecae , consecrantis calicem, his solum quatitor verbis , me est ealix fanguinis mei; quia Christus noluit determinare formam specificam consecratio nos calicis, sicut non determinauit in specie, sed tantum in genere, formam Sacramenti confirmationis , & materiam ac sormam Sacramenti ordinis ; unde sicut E clesia Romana prudenter iiiDit ritum Graecorum in collatione Sacramenti confirmationis& ordinis,omnino diuersum quantum ad materiam , vel formam, a ritu Romanae Ecclesiae: Ita sipienter tolerat illorum ritum in eonsecratione calicis , quamuis diuersus sit a ritu

356쪽

Dὸ gueharistia Sacramento. 3Is

Effectus Sacramenti Eucharis

P Roprius ac principalis huius Sacramenti

effectus est conserre gratiam per modum nutritionis & augmenti in vita spirituali: quia per modum cibi re potus spiritualis in .stitutiun est , iiixta illud Ioan. 6. Caro mea. ωere es cibus , O I anguis meus 'vere es pitur: Ergo sicuticibus materialis corpus mitrit &auget, ita Eucharistia animam, quod aliter praestare nequit , quam tribuendo gratiam per modum nutritionis & augmenti invita spirituali. In quo disserina Sacramento confirmat ionis , quod gratiam athleticam &roborantem largitur ad resistendum hostibus fidei. Cuius disterentiae signum' est, quot confirmatus in fronte perungitur, & Eucharistia per modum cibi si scepta or usque perii adit Principi3m fortitudinis es in corde inquit S. Doctor quaest. 72. arta 9. ad 2.) fed si-

rnum apparet in fronte, γ,nde dicittir TRechiel. 3. Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Et ideo Sacramentum Eucharisiae, quo homo in seis fo confirmatur , pertiner ad cor, fe- eundum illud Psal. io 3. Panis eor hominis confirmet. Sed ad Sacramentum confirmationis

equiritur signum fortitudinis ad alios ideooahibetur in froire . Secundus effectus huic Sacramento maxime proprius, est quaedam laetitia , dulcedo,& uiati itas piritualis', qua animae purae in eius recePtione persunduntur & veluti in O a brian -

357쪽

briantur,ut declarat D. Thomas hic quaest . q.

artic. r. ad 1.liis verbis: Lae virtute huius S eramenti anima si iritualit cr remitur , per hae quod anima spiritucliser delectatur , O qγο- dammodo inebriat se dulcedine bouitaνiae diu Mae, fecundum illud cantic. comedite amia

huius mirabilis effectus commendationem dicitur Isaiae 1 s. Faciet Dominus exeretinum in monte hoc sci licet Ecclesiae eonuiuium pinguium: eonuiuium vindemiae ; eanu Itita pynguium medullatorum , O vindemiis defocatae:

Quia nimirum hic nobis exhibentur deliciae purae , quae nihil habent admixtum amaritudinis ; eo qu)d in hoc Sacramento dulcedo in proprio sonte degustetilr, Vt ait S. Thomas opuscul. ss. Vnde Cyprianus de Coena Domini : Mira f nς qua sentit o magna quae γλη et , ἰnaudita quκ ἰρquitur, qMem agnus se Paschalii inhabitab cκ ius animam meri huius fortiti do hilaritate inexpIIeabili inhabitat Tanis se Angelorum , Omnia ca alium saporum irritamenta , O omnium exulerat dulcedis em

Nec obstat quod persepe plures non sentiant miram huius coplestis cibi suavitatem: habent enim palatum cordis noxiis humori-hus, & terrenorum dei celationibus insectum. Trrat omnino .nquit Bernardus serm. 6. de Ristensione ) Si quis coelesem illam dueedian em huic cineri. diuinum ultid balsamum itiis enens , Charismata illa Spiri1us misceri pus. huius mcdi illecebris arbitratur. Addo eum Caietano hic quaest. 79. arti c. r. quod quamuis

augmentum gratia , di dulcedo spiritu a lis,

358쪽

snt miliis Sacramenti effectus, non habent tamen necessariam contiexionem , sed possunt ab inuicem separari. Nam in Christo secundus effectus fuit sine primo , ut docet D. I ii mas hic quaest. 81. artic. r. ad 3. ubi ait qHod quamuis in Christo gratia non fuerit aug-imentata ex susteptione huius Sacramenti, habuit tamen spiritualem delectationem. E contra vero inquit Caietanus) augmentum habitualis gratiae ex hoc Sacramento, in valde multis credimus contingere,qui digne ad hoc Sacramentum & deliine accedunt , & tamen ex p rtes sunt spiritualis dulcedinis , ita ut is

forum vox ad Patrem coelestem fili: Ecce triaunis feruio tibi, edi litin quam dedi i mihi ha

dum , ut eum amisis mei r epularer . Et tamen

filius erat, qui vere dicore potuit ' unquno

mandatum tuum praeteri ui , Lircae I s. Sicut ergo Sacramentum extremae - unctionis , non

semper causat sanitatem corporis, sed se lumcum expedit ad salutem animae. & non est impedimentum ex pta te recipientis'; ha nec Eucharistia semper causat selectationem &seruorem spiritualem praesertim sensibilem,& redundantem in inseviores potentias sed solum prout expedit ad augmentum gratiae &virtutum ; vel cum ex indispositione subiecti, ei non ponitur ilia pedimentum ; ut contingit in iliis, qui cum distractione , & absque attentione & deuotione actuali, ad hoc Sacramentum accedunt.

Tertius huius Sacramenti effectus est tollere peccata venialia, &a mortal ibus praeseruare . ut docet Tridentinum se T I 3. cap. 2.diceus. hoc Sacramentum esse antidorsm , si

359쪽

Quod tollat peccata venialia, ex duplici capite prouenit, ut docet S. Thomas hic qu. 79. artic. 4. Primo ex ipsa ratione gratiae ciba tis quam causat ; nam sicut proprium est ali-nienti corporei restaurare quod per calorem naturalem quotidie detrahitur ac deperit; ita proprium est huius cibi spiritualis restittiere ac restaurare quod per peccata veniat a quotidie perditur de sertiore & calore charitatis. Unde Ambrosius lib. s de Sacrame t. cap. q.

Iste panis quotidianus fumitur in remeditim quotidianae insit anitatis. Secundo habet tollexe peccata venialia mediate , quatenus excitat feruorem charitatis , quo remittuntur venialia , quae non ipsi habitu i , sed exercitio seu

femori charitatis opponuntur. Quod vero a mortalibus praeserti et, etiam contingit dupliciter, ut docet idem S. Doctor arti c. 6. sicut enim duobus modis contingit corpus a morte praseruari s primo inquantum natura hominis interius roboratur contra corruptiua, & sic praeseruatur a morte per c bum & medicinam; secundo per hoc quod nauditur contra exteriores impugnationes, &sic praeseruatur per arma quibus munitur corpus : ita & hoc Sacramentum duplici illo modo praeseruat animam a morte spirituali peccati ; primo quidem , quia interius roborat ipsam , tanquam spiritualis cibus & m dicina : secundo, qnia repellit omnem dar- monum impugnationem, inquantum est memoriale passionis Christi, qua victi sunt daemones. Vnde Chrysostomus homil. 3 s. in

360쪽

De Eucharbi Ae Sacramento. 379 Ioan . . Fideles hoc Sacramento resectos , leonibus flammam simant ibus comparat, eosque Diabolo terribiles cflectos esse pronuntiat.

Subditque paulo post , quod hic mHicus sanguis daemones trocul pellit , cum enim dominicum fanguinem in nobis videnr , in lirasim

vertuntur ,

Quarto Eucharistia, &,quatenus sacrificium , & quatenus. Sacramentum est, remittit poenam debitam peccatis , si non ex toto, saltem ea parte Qua facrificium quidem, per se i& d recte , nam sub hac ratione habet vim satis iaciendi & placandi Deum , ac reddendi illum nobis propitium , ut patebit infra , cum

de Missae sacrificio. Qua Sacramentum Verd, ex consequenti & concomitanter ; tum quia, ut supra visum est, hoc Sacramentum habet vim remittendi peccata venialia , de aliquando , per accidens tamen , mortalia , ut in tractatu de Sacramentis in communi ostendimus: At peccatum nunquam remittitur quoad culpam, sine aliqua remissione poenae temporalis: Ergo reatus pinnae per Eucharisi iam , ut Sacramentum , deletur , si non ex to o , si item ex parte. Tum etiam , quia Eucharistia , ut Sacramentum ; excitat sertiorem charitatis,per quam homo consequitur remissionem non s luin culpae , sed etiam poenae

Quintus huius Sacramenti effemis est mitigatio seu diminutio fomitis , subindeque

concupistentiae refrigerium , & amor callit iis . Nam ut ait S. Thomas hic artic. 6 ad 3.

Iicet hoc Saeramentum non dire Ae ordinet&r

SEARCH

MENU NAVIGATION