Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 at Tra natus IV. ijciunt tertio : Sacramentum Eucharistiae est ultimum testamentum , quo Christiis morti proximus , corpus & sanguinem simiai legauit filiis itis': Ergo Ecclesia non potest absque iniustitia hac haereditate Christianos prauare cum non sit domina , sed tantum administratrix Sacramentorum.

Respondeo Ecclesiam priuando Iaicos usii

calicis eos non priuare propterea haereditate

a Christo legata : tum quia qu:dquid .cciperent per Vtramque speciem , accipiunt per Vnam, Ut f. praecedenti ostendimus. Tu in etiam , quia esto fraudarentur aliqua gratia, cuin tam n haec non sit ad filutem necessaria, non defraudantur paterna haereditate, tuae sal uatur in gratia ad salutem necessaria'. Sicut infantes non dicuntur fraudari paterna haereditate , eo' quod priuentur gratia Sacramentali quam ex manducat: ne huius Sacramenti percipere possent

Ex dietis colligitur , ex vi praecepti diuini, non minus licitum ac sufficiens ad salutem so-re , hoc Sacramentum , sub specie vini , quam sub specie panis, sumere; cum non miniis una

species quam altera, totum Christum , totamque refectionem spiritualem animae contineat. Ecclesia tamen communionem laicorum , ad speciem panis potius quam ad speciem vini deterini nauit, vel ob difficultatem conseruandi sanguinem pro infirmis , vel ob periculum illum effundendi in ministrando, vel demum ob difficultatem purificandi vasa, in quibus multum sanguinem conseruari oporteret pro toto populo communicando. Praeterquam quod animaduenit aliquos esse a natura

392쪽

utra abstemios , & a vino abhorrentes, eius' ite saporis & odoris impatientes : vinum multis in locis haberi non posse in tanta co- pia , ut multa hominum millia possent communicare ; durumque cile Sacerdoti id quod ab omnibus delibatum erat & restabat, con- suinere ; praesertim cum ad communicandum accederent aliqui male assecti , sordidi;& foetidi, qui etiam alios a communione deterrebant, eo quod ex eodem calice illis b,

bendum erat.

a esicrificio Musae . D Vplex etiam hic nobis est concertatio .

ineunda , altera cum Haereticis, altera cum Catholicis. Moderni enim Haeretici,cum

Luthero, Fc Calvino negant , Missam , seu actionem illam sacram , quae in Ecclesia Catholica coniicitur Eucharistia, esse vere &proprie facrificium. Catholici vero unanimiter sentientes, illam esse verum facta ficium, disputant in qua actione ratio essentialis talis sacrificii consistat An in consecratione, latione , vel fractione hostiae, aut in eius sumptione & manducatione E

393쪽

ΡRobatur eκ Scriptura : In primis enim

Malach. I. renrehensis antiquis Sacerdotibus , quud sacrincia polluta offerrent, promittitur offerenda in rentibus , & in omni loco, oblatio munda , id est ut interpretantur Tertullianus, Irenaeus, Augustinus, de Damascentis Eucharistiae sacrificilina, quod ut ait Tridentinum sess 11 cap. I. oblatio munda dicitur quia nulla oferentium indignitate aut mali. ia inquinari potes. Jbi alitemserinonem esse de sactificio proprie dicto, constat ex eo quod talis oblatio per oppositi - nem comparatur cum sacrificiis Iudaicis proprie dictis ' comparatio autem fit inter res eiusdem generis. Secundo Daniel. 8. praedicitur Antichrianus ablaturus iugo facri cium , nempe Christianorum, Cuod proinde supponitur eo usque

futuri m . Neque ibi etiam sermo est de improprio sacrificio, interno scilicet & inuisibili, ut dicunt haeretici ; nam illud nec tunc quidem cessabi t, nec sacrificium dicitur ab soluta , sed cum addito, nempe sacrificium laudis, sacrificium spiritus , sacrificium iustitiae, &c. Tertio Psalm. 1oy & Hebr. 7. Christus ducitur Sacerdos secundum ordinem Melchisedech : Sed non potest sic appellari, ob sacrificium crucis; quia cum istud cruentum fuerit, deberet potius ratione illius dici Sacerdos se

394쪽

Dis Euchapsis Sacramento.

eiindit in ordinem Aaron : Ergo solum ratro. ne sacrificii Eucharistiae, quod offertur in pane & vino , sicut sacrificium Melchisedecia . Vnde Cyprianus tib Σ. epist. s. ad Cecilium: In Sacerdote Melchisedecb saepi Icili dominiιῆ

His locis addo alterum ex Pinhno 7 I. Ver- la Io. dc sumptum , ubi vulgata noma lectio sic habet: Erio firmamen:tim in terra in fri u anis montium et quae ali) ex Hebram fonte screddunt : Erit payticula frumenti Di terra iucapite montium .c Sed Rabbi Ionathas , Qui ai te Christum natum scribebat, paulo aliter eΣ-

eium ire capitibus Sacerdo: tam qui f. ni in Ec-

σι a. Quibus verbis nihil potuit dici clarius, ad sacrificium Missae incruentum significas dum : quomodo enim placenta panis fit sacrificium in capitibus Sacerdotum , nisi ctim limitia ex triticeo pane conlecta ,consecratur a S cerdotibus in Ecclesia,& post conlecrationem si per capita Sacerdotum attollitur , & adoranda populo proponitur.

His Scripturae & patrum testimonis subitillami potest ratio desumpta ex definitione lacrit, est , quod sic describitur : Saeximium ost Obl

tio pei sensibiiis , cum illiux immutatione , fincta Deo , in signum supremi eius super res ora nes dominil , ea legitima insidititione : Sed Missa , seu caeremonia illa sacra , quae in Eccle-

sia Catholica conlicitur Eucharistia , hal t

395쪽

3 6 Tranatus Det omnes illas conditiones': Ergo est verum di proprium sacrificium . Minor probatur, inprimis enim in Missa fit oblatio rei sensibilis, scilicet corporis & sanguinis Christi, sub speciebus panis & vini. In illa quoque repetatur sufficiens hostiae immutatio , non quidem per mortem veram & realem Christi, sed vel per consumptionem specierum , quae fit a cele- brante', ad quam corpus & languis Chosti amittunt esse Sacramentale s vel per hoc quod ex vi verborum consecrationis , s nguis ponitur seorsim a corpore , licet per concomi- tantiam simul cum eoexistat , ut declarabitur s. sequenti. Item in ca est recognitio sit promi Dei domini; , cum ad hoc fiat illa oblatio& immutatio hostiae. Demum illi non deest legitima Christi Domini institutio, ut colli-gii :r ex illis verbis Matth. 16 Hoc facite in

meam commemorat onem, quibus legem per

petuo dura uram de illo sacrificio in Ecclesia offerento constitu it. Vnde Ambrosuis lib. r. praeparac. ad Missam : Ego inquit licer

Confirmaturi: Cum sacrificium sit de iure

naturae, Ut docet S. Thomas 2.2. qti. 8 s. art. I.

di actus religionis nobilissimus, nulla est i tio ob itiam Ecclesia careat potius sacrificio vero & sibi proprio , quo publice Deum colat , quam Synagoga , vel Ecclesiae quae fuit tempore legis naturae Sed verum & proprium legis gratiae iacrificium, non potest esse aliud ': quam Milia : Ergo illa habet veram pro- lpriam rationem sacrificij . Nec

396쪽

De Euchari in Iacramento. 3 τNec valet responsio haereticorum, nempe

sacrificium legis gratiae proprium , esse sacrifici tun crucis, & praeter illud non posse dari aliua in lege nova; qina Christus per sacri

ficium crucis plene satisfecit pro peccatis Om-n: una hominum , & consummauit in fempiterritim faena catos , ut ait Apostolus ad Hebr. 1 o. Vnde Christus ut significaret se tali sacrificio expleuisse omnia quae ad nos ini salutem necessaria erant, antequam spiritui itin cruce emitteret, dixit, consummatum e r.

Non valet inquam haec responsio , sacrificium enim crucis non est proprium legi gratiar, sed commune omnibus legibus, tanquam sini; earum , unde Christus in cruce satisfecit pro peccatis hominum, non solum in noua lege existentium , sed etiam pro peccatis eorum

qui fuerunt in lege naturae & in lege Dipta,& tamen in utraque illa lege vera fuere sacrificia : Pariter ergo, licet Christus per sacrificium crucis plene satisfecerit pro peccatis: nostris , hoc tamen non obstat , quin in ianua lege sit aliud sacrificium , quo talis satisfactio nobis applicetur , quod non potest esse aliud,

quam illud quod in Misa offemir , &quo

Christi passo reptae sentatur Sc rememoratur . Verba autem illa, consum matrem ost , quae Christus antequam spiritum emitteret protulit , ab illo dicta sunt, tum ob consummationem kripturarum ,. ω figurarum veteris legis, quae omnes in Christi morte fuerunt velificatae & adimpletae ; tum propter singularem paterno praecepto exhibitam de morte subeunda obedientiarn ; ille enim, ut ait Apostollis , fuit obediens inque ad mortem a

397쪽

3 8 rran tres IV. imo , ut dicit Bernardus, ne perderet obedieri. tiam , perdidit vitam. Obiiciunt in primis haeretici: Christus Dominus Samaritanae interroganti , an deberet Deus coli & adorari in templo Ierusalem, vel monte Garizim Respondet Ioan . - . Mulier

crede mihi , quia venit hora quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. Et subdit rationem: Quia dieri adoratores adorabant Patrem in f initi, O veritate Spiriatus es L etar, O eos qui adorant eum , in spirituo veritate οριγ per ad rare : Ergo Christus pro

lege noua solum constituit sacrificia spiritualia & inuisibilia, non externa & visibilia. Respondeo Christum in illo colloquio cum Samaritana, solum declarare volui e , quod neque in monte illo, neque in Ierusalem, impolierum adoraretur aut coleretur Dctis sacrificiis carnalibus Iudaeo tam Pron tamen negaς se suturam aliam adorationem & sacrificulim,

quod omnino sis irituale esset quoad suam vi tutem , & moduin existendi rei oblatae , non pe fac fictum Eucharistior n quo Christiis inuisibili sacramentali modo continetur , licet sis visibile ex parte specierum quibus con-

tinetur , & cieremoniarum quibus celebratur.

Vnde qui hoe sacrificio Deum colit in spiri-

rii de veritate adorat. - . . t

Ob: ciunt secundo : Christus Psalin. ioq.& ad Hebrae. r. dicitur Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech , subindeque nullos habet sui Sacerdotis in lege gra-Mae success)res, ut enim ibidem ait Aposto-

398쪽

D. Euchari is yacramento . M'crificium & sacerdotium sibi mutuo corres. pondeant, nullum verum & proprie dictum datur in lege grati ae sacrificium. Respondeo quod licet ex eo quod Christus si Sacerdos in aeternum non habeat succes.sores in sacerdotio, & consequenter in lege gratiar nulli sint Sacerdotes paris cum eo pomtestatis, non tamen inde fit quod nullos habeat Sacerdotes, vicarios, ministros, de disepensatores; quin potius cum iam non fungatur suo Sacerdotio per se Ela immediate offerendo sacrificia, necesse est quod habeat phl- res vicacios per quos hoc faciat. Neque repugnat unitati Sacerdoti j Christi, plures habere in terris ministros, qui vice ipsius visibile offerant sacrificium: Sicut licet Christus unus sit Doctor & Magister , ut dicitur Matth. 23 . hoc tamen Eon impedit, quin plures habeat in terris ministros qui vice

ipsus doceant, & gregem verbo & doctrina pascant.

Ex dictis intelliges, Eucharistiam habet e

sinu i rationem sacramenti, sacrificij, & testamenti. Est enim Sacramentum , qtiaten ris. ordinatur in nostram sanctificationem: sue eriticium , inquantum offertur Deo in rec

gnitionem fit premi domini j quod habet in v -- tam & in mortem ; & testamentum, quatc nus est insti timentum authenticum ii ruinae voluntatis, & promissionis vitae aeternae: Sicut

Exodi 14. Sanguis victimarum effusius sisi per populum, suit sim is sacrificium & testamentum ; & sicut agnus pasch alis in antiqua le-oe simul rationem Sacramenti Ela facrifici j ha- fuit . Vnde male inserunt Haeretici, E icha-

399쪽

I Tranatus iistiani nomene facrificium , ex eo quod ha bet rationem testamenti, & Sacramenti .

ne, ut dicense ordinem transcendentalem ad

sumptionem tanquam ad finem O terminum,

PR0batur primo : Essentia sacrificii Missa

non potest consistere in oblatione quae fit post consecrationem , cum per talem oblationem nul la fiat immutati rei oblatae , quae ra- men est de ratione facrifici j. Neque in in etione hostiae consecratae in tres partes, quae fit a Sacerdote ante sumptionem, quia fractio

ista solum est circa species panis : actio aurem sacrificativa debet complecti utramque speciem, cum sacrificium Missae sit secundum ordinem Melchisedech , qui panem & vinum in sacrificiitam obtulit . Addo quod talis fractio hostiae non est ex institutione Christi, sed solum caeremonia quaedam ab Ecclesia instituta. Neque in sumptione , tanquam in parte intrinseca & essentiali, quia sacrificium fit in Persona Christi , qui est principalis offerens se& Sacerdos: Sumptio autem non est actio facta in persona Christi, sed in persona ipsius sumentis, &pro suo beneficio. Neque in c0nsamptione specierum , actio enim quae est essentialis sacrificio , debet fieri in altari, si-ndilem in altari offertur sacrificium: con- ntio autem specierum non fit in alta- i

ri, sed in stomacho, vi caloris naturalis. Sed

400쪽

De Euchari Le Sacramento 3 set Sed praeter istas quatuor actiones nulla alia assignari potest, in qua essentia sacrificii Nis consistat, praeter consecrationem ' Ergo in illa essentia sacrificii Missae consistit. Probatur secundo di Ad completam & adaequatam ratione sacrificii duo tantum requi qui runair , oblatio nimirum, & immutatio victimae , ut ex eius definitione supra relata constat: Sed utrumque in consecratione reperitiir, oblatio quidem , quia non est necesie ut Sacerdotes in aetii signato significet se hostiam offerre, dicendo, eto ero, Vel osserimur m ni elati tuae, sed suis cit ut in actu exercito victimam sistat & praesentet Deo quemadmodum Christus sese in cruce obtulit, non tam verbis quam factis, moriendo scilicet

pro Dei gloria & pro nostra salute. Et sicut

in lege veteri ovis iugulatio aut combustio, facta ad cultum Dei, erat oblatio realis &exercita ,sussiciens ad rationem faci ificij. Immutatio vero , quia actio separans sanguinem a substantia viventis, est immittativa &d stilici ilia illius: consecratio autem per se loquendo: ex vi verborum, san gliinem separat a corpore Christi ; nam per consecrationem panis, ex vi verborum ponitur soli tria corpus P& per consecrationem calicis solus sanguis , - ita ut veluti per accidens sit respectu consecrationis , quod illa peracta sanguis reperiatur in corpo re Christi . Unde consecratio quant sim est de se , est mystica quaedam mactatio Christi , & mystica quaedam effusio sanguinis eius , per gladium,erborum, ut Cyrillus loquitur: Ergo consecratio habet quidquid requiritur ad com-

SEARCH

MENU NAVIGATION