Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

72 Tractatus V.

Ex his sequitur contra Scotum Sc alios, non solam absolutionem , sed etiam contritionem, consessionem , & fitis factionem, esse partes intrinsecas huius Sacramenti quia in omni composito artificiali, quale est Sacramentum, materia & sorma se habent ut partes intrinsem secae , omneque iudicium intrinsece constat ex accusatione rei, & sententia Iudicis, Satisfactio tamen non est pars essentialis huius Sacramenti, sed solii in integralis, ut docet Tridentinum sess. 1 . cap. 3. De quo in ista, cum de latisfactione. Licet autem Sacerdos non producat maloriam huius Sacramenti, in actibus pernitentis consistentem, dicitur tamen hoc Sacramentum ministrare, illudque essicere ; quia ad hoc suffcit quod formam in absolutione consistentem , vel physice vel mora liter uniat tali materia: : sicut in natura libris, licet generans non producat materiam , imo aliquando neque sormam , Ut contingit in generatione hominis, hoc ipso tamen quod eam unit materiae, dicitur producere compositum, & hominem

generare.

Contritio redditur sussicieriter sensibilisper confestionem , sicut in Eucharistia corpus Christi per species . Item partes compositi

moralis, qualiter est Sacramentum , non requirunt coniunctionem vel simultatem physicam, sed soluna moralem , qualis intercedere solet inter accusationem rei, & sententiam Iudicis. Demum licet in Sacramento poenitentiae , irtus productiva gratiae, praecipue in verbis absolutionis reperiatur ; mediante tamen absolutione, per potestatem clauium,

actu

422쪽

De sacramenta Poenitentiα . 373 actus poenitentis eleuantur ad cautandam gratiam, eamque instrumentaliter producunt ut docet D. Thomas hic qu. 86. art. 6. Satissa-

ctio vero, quae est sistit in pars integralis huius Sacramenti , coufer: gratiam, prout es inpropstro, O araget eam, prout es in executione

ut ait idem S. Doctor qu. 9o. art. Σ. Ex qui bus solues plura argumenta , quae contra si pra dicta fieri solent. Ex dictis constat, hoc Sacramentum appellari reconciliationis, ab effectu ; absolutionis, a forma ; confectionis, a notiori parte a poenitent a contritione , quae est illius actus. Nunquam tamen dici Sacramentum satisfactionis, quia haec, quamuis sit de eius integritate, non est tamen de eius essentia. Non dicitur etiam manuum impositio, quia licet haec adhibeatur in administ ratione huius Sacramenti, non est tamen ad illud necessaria, quia vidis tirrit D. Thomas hic quaest. 8 . art. q.

Impositio manuum in Saeramentis Ecclesiae , sit ad designandum aliquem copiosum gratiae effectum , quo illi quibus manus impontintur, quodammodo per quandam similitudinem coni nuantur miniseris , in quibAa eopia gratiae esse debet; ct ideo manus impositio O; in Sacramento Confirmationis, in quo confertur plenitudo Spia ritus Sancti, O in Satram n to Ordinis, in quό confertur quaedam excellentia potesatis in diu

nis masterris . .Sacramen rum autem paenitentiae non ordinatur,ad consequendam aliquam ex-eellentiam gratiae , sed ad remotionem peccatorum . Ex ideo ad hoc Sacram euium non requiriatur manuum impositio sicut etiam nee ad baptismum , in quo ι amen sit plenior remissio pecca

423쪽

37 Tra ratus V. Constat etiam ex dictis , hoc Sacrament inrisic posse definiri, vel describi: Poenitentia est

Sacramentum nouae legis , ά Chri io instumum, ad significandam ct causandam gratiam sanantem, O ad rem iste id nis peccata post bap-,tismum commissa. Ex qua definitione patet , hoc Sacramentum in re vel in voto necessarium esse necessitate medi; ad delenda peccata commissa post baptis naum, ut docet Tridentinum sesi i . cap. 1. ἱM 4. Illa enim non possunt remitti, nisi vel per ipsum pinnite tiae Sacramentum actu susceptum; vel per

conti itionem , in qua includitur votum Sacramenti poenitentiae, ut ait Tridentinum citatum . Quod insinuatur Matth. I 6. per metaphoram clausum, sib qua potestas remi tendi aut retinendi peccata, D. Pe. ro eiusque successotabus con Iesia est. Siclit enim nullus ingredi notest domum, quamdiu clausa fuerit ianua, nisi clauis eatri aperiat: ita etiam nemo a peccato lethali, post bapti sinum commisso, potest absolui , nisi per potestatem , spiritualem remittendi peccata, Sacerdotibus conces iam , si ibindeque nisi per Sacramentum pG - nitentiae, in re vel in toto susceptum. Illud tamen votum non debet necessario esse explicitum, sed i iiscit implicitum : heri enim po- intest, ut homo in peccato existens,eliciat actit mcontritionis , tamen timc non cogitet de consessione Sacra mentali , vel ex obliui ne, vel ex ignorantia inuincibili, in quo casu non haberet votum explicitum Sacramenti

poenitentiae, sed duntaxat implicitum, in ipsa

contritione contentum .

Dices primo: Non magis includitur in con

424쪽

De Sacraments Tinnitentis. 37stritione votum implicitum Sacramenti poenitentiae, quam Sacramenti Eucharistiar ; cum contritio non magis implicite includat propositum seruandi via una ex diuinis mandatis, quam alia: Ergo non minus Eucharistiae Sacramentum in voto necessarium erit necessitate medij ad delenda peccata post paptis snum

commissa , quam Sacramentum poenitentiae. Sed nego Antecedens, ex eo enim quod Sacramentum poenitentiae & non Eucharistiae est institutum ad remittenda peccata bapti Zatorum , specialiter includitur votum implic tum Sacramenti Poenitentiae, non autem Eucharistiae , in contritione de peccatis post baptismum commissis i sicut in contritione de peccatis ante baptismum commissis, continetur speciali quodam modo votum baptismi, ob eandem rationem. Dices secundo , Martyrium cum sola attritione remittit peecatum mortale, & iustificat ex Opere operato non solum paruulos , sed

etiam adultos , ut tradi. 2. cap. IO. Ostendimus: Ergo rem i ssio peccati post ba tisinu commissi, potest obtineri sine Sa amento Poenitin iae in re vel in voto . Sed nego consequentiam, nam in ipso martyrio continetur implicite votum sacramenti pioenitentiae a Tum quia si per o tum liceat Martyri, Vel pe cata subiicere elatrabus Ecclesiae , vel saltem contritionis actuin dicere,ad id tenetur. Tum etiam, quia si subito rapiatur ad Martyrium. aut inter dormiendum oecidatur , etiam in eo casu, ratione attritionis antea elicitae , & voluntatis suscipiendi martyrium , censetur Votum habere implicitum sacramenti pinniten-

425쪽

tiae, in attritione inclusum , licet non ita perfecte, sicut in contritione , quia attritio non est ita efficax.

Poenitentiam esse virtutem, manifestum est, cum illa sit habitus et ectilius secundum rectam rationem, in mediocritate consistens. Recta enim ratio dictat dolendum esse de peccatis, ut simi offensae Dei, talemque dolorem in mediocritate debere consistere: Sicut enim contingit quod a liqui homines de peccatis commissis plus nimio delectet tur, iuxta illud Prouerb. 6. Iaetantur cum male jecerint, O ea ultant in rebus te mis; ita quod alij immoderate , & usque ad desperationem, de illis do Ieant ac tristes tur, ut con stat de Cain&de Iuda , quorum primus in desperationem lapsus dixit: μαῖον es iniquia

:as mea, quam us eniam 'serear , alter vero

poenitentia ductus, laqueo se suspendit: habitus autem poenitentiae medium tenet inter illa extrema: Ergo est. Vera virtus. Dices primo, nulla virtus potest essentiali, ter praesipponere peccatum in subiecto sito, cum virtus debeat per se esse expetibilis: Sed poenitentia supponit essentialiter peccatum:

Ergo non est vera virtus. Respondeo Maiorem non esse uniuersaliter eram, vi . tutes enim quae tendunt in destructi

426쪽

etionem aut punitionem peccati, estentialiter illud praesupponunt, ut constat in iustitia vindicatiua , quae essentialiter silpponit pec catum in subiecto Uieno : quidni ergo pariter poenitentia poterit illud essentialitςr supponere in subiecto proprio 3 Unde virtutes illae non sunt per se expetibiles, sed tantum per accidens, ex suppositione peccati; sicut medicina non est appetibilis, nisi ratione morbi. Dices secundo , virtus habet per se dei ctationem , ut docet Philosophus in libris Ethicorum: At poenitentia non habet delectationem , sed dolorem , poenam , & tristitiam; dicitur enim poenitere, quasi paruam tenere, ut ait Isidorus. Unde Tertullianus in lib. de poenitentia , illam describens , dicit

eam sacco O cineri incubare, e Orpus sordibus obscurare , animum mar oribus descere , illa crisae peccauit tripi tractatione mistare, ieiuniis preces alere , ingemiscere, lachrymari , mugi re ad Domin nra Deum dies no Aesque Rc. Ergo poenitentia non est virtus .

Respondeo quod licet poenitentia non habeat delectationem, sed tristitiam & dolorem de suo obiecto , nempe de peccato commisib, delectatur tamen de suo actu, & gaudet de suo dolore, ut ait S. Thomas qu. unica de spe art. I. ad I . Unde Iob ultimo , ubi vulgata habet: Ato paenitentiam in fauilla O cinere, alia versio legit: Ago solatium in fauilla Ocinere . Et Auctor libri de vera & falsa poenitetntia apud Augustinum ait: Semper dolear la

niteus, de dolore gaudeat .

Non minus certum est. poenitentiam non

esse

427쪽

3 8 Tractatus V. esse virtutem aliquam generalem & communem, quae sit conditio generalis omnium virtutum , ad eum modum quo iniustit a siue iniquitas dicitur conditio generalis omnium peccatorum; cum poenitentia habeat olii .ctum speciale, nempe offensam Dei,ut expiabilem per satisfactionem , quae non fit ad aequalitatem perfectam , ut constabit ex infra dicendis; &eliciat actum specialem laudabilem, nempe operari ad destructionem peccati praeteriti, inquantum est Dei offensa ,

quod non pertinet ad rationem alterius vi tutis, ut discurrit S. Thomas hic q. 8s .art. 2. Ex quo sequitur , illam non esse pariter vim tutem generalem, aggregatione multarum virtutum, ut aliqui Recentiores existimant; licet enim aliae virtutes concurrant ad odium

peccati, secundum quod opponitur bono proprio cuiusque virtutis c quia eius terra vi tutis est, immediate prosequi bonum, & odio habere malum sibi aduersum odium tamen peccati , considerati ut est offensa Dei, de Iebilis per satisfactionem , sub qua ratione est a poenitentia, nec elicitiue , nec imperative procedit ab alijs virtutibus , quia sub hac ratione non cadit sub obiecto illarum , sed solii in spectat ad obiectiim poenitentiae, unde ab illa sola eliciclir . Demum stipponimiis ut certum , obiecti linformale 'n' nitentiae esse itis diurnum , lesum per offensam, ut reparabile per satisfactionem , de compensationem quandam . Nam attingere peccatum sub illa ratione , est ali-ἔuis actus laudabilis , maximam habens di iacultatem, subindeque pertinere debet ad ali-

428쪽

De sacramento Toeniit entiae . t 70

aliquam virtutem , quae non potest esse alia quam pinnitentia , ut constabit ex infra dicendis Ergo obiectum formale poenitentiae est ius diuinum la sim per peccatum , Ut re parabile per fatisfactionem. Obiectum vero materiale illius est ipsum peccatum , quat 2 viis est ostensa Dei, expiabilis per satisfactionem . Vnde quia offensa , ut expiabilis, cor sideratur ut praeterita , neque enim est e)pi

bilis , nisi postquam commissa est , poenitentia primario & principaliter sertur circa pe

cata praeterita , secundario vero & mimis principaliter, circa sutura, inquan um proponit nulla imposterurii committetu. Ex his colligitur primo contra Alensem, poenitentiam esse virtutem distinctam a charitate, licet enim charitas opponatur peccato,

illudque destruere conetur , sicut poenitentia, diuersimode tamen illud respiciunt, Scin eius destruetionem tendunt; nam charitas illud respicit, ut contrarium bono diuino , ipsumque sub ea ratione destruere intendit poenia tentia vero fertur in illud , ut iuri diuino ompositum, ut habet ratione ostensae, cum intentione illud destruendi, & reparandi iniuriam Deo illa tam . Der quoi soluitur praecipuum aduersae sententiae fundamentum. Dices, Contritio, quae est actus proprius poenitentiar, a chai ita te elicitur': Ergo poenitentia non est virtus distincta a charitate. Consequentia patet, Antecedens probatur. Contritio est dolor de peccato, propter Deum

summe dilectum : Sed talis dolor elicitura Charitate , cibia eiusdem virtut7s sit gaudereae bonis amici, & de malis eius dolere &

429쪽

eristari: Ergo contritio a charitate elicitur. Respondeo negando Antecedens , SI ad eius probationem, distinguo maiorem: Contritio est dolor de peccato &c. per simplicena displicentiam illius, nego maiorem. Cluri intentione illud definiendi, & fatis faciendi Deo ostenso, concedo maiorem . Similiter distinguo minorem : talis dolor elicitur a charitate, ut est simplex displicentia peccati, concedo m orem ; ut est intentio illud destruendi, & pro ea satisfaciendi, nego minorem, & conseque nitam . Solutio est D. Thomae lidi art. 1. ad I. ubi sic ait: Si in colu prenitentis ebnsideret tir sola displicentia peccati praeteriti , hoe immediate ad charitatem pertia ner , sicut e gaudere de bonii praeteritis . Sed intentio operandi ad deletionem peccati prae-reriti , requirit specialem virtutem sab eha

xitate .

Colligitur secundo contra Caietanlim, poenitentiam est e virtutem distinctam a religione , quia illae virtutes iura diuersae rationis respiciunt; poenitentia enim respicit ius diuinum laesum per offensam , de reparabile per satisfactionem ; religio vero respicit ius diuinum ortum cx suprcina Dei excellentia,& beneficijs ab eo receptis, ut docet S. Tho- imas in A. dist. 14. qu. I. art. I. quaestiunc. dicens: Aliquis ossicitur Deo debitor ter hoe quod ab eo aliquid recipit, O hae ra:ione Deo reddit debitum honorem tria siue r ligio 1 alio modo ex hoe quod contra Deum peccauit, O Da eddit debitum Deo paenitentia. Unde poenitentia stipponit necessario peccatum , non Ve-

O religio, quae potest &uebet etiam ab in-

430쪽

nocente exerceri; ista respicit cultum Deo visu premo, domino tribuendum, illa conatur expiare peccatum,&ius diuinum laesum, per satisfactionem resarcire. Dices primo cum Caietano : Eiusdem virtutis est respicere bonum & malum ei oppositum :/ At poenitentia respicit malum virtuti religionis aduersiim, religio en i i circa cultum D honorem Dei occupatur, poc nitentia vero iniuriam honori diuino intentatam resarcire conatur: Ergo poenitentia non distinguitur a religione. Respondeo , concessa maiori, negando minorem, S ad eius probationem dico, quod licet pornitentia iniuriam honori diuino intentatam resarcire conetur , non tamen propterea respicit malum virtuti religionis aduersum ; non respicit enim peccatum , praecise prout diuino cultui opponitue, sed quatenus est satisfactione compensandum ; quia nimirum eius obiectiim formale est ius diuinum laesum per ostensam , ut reparabile per

fatisfactionem : obiecitum vero religionis est ius diuinum ortum ex suprcnaa Dei excellentia & benefici js ab eo acceptis . Dices secundo : Eadem virtute iustitiae commv. alitiae in humanis constituitur aqualitas in emptionibus & venditionibus, in ostensis & satisfactionibus. Ite in eadem Virtute

pietatis filius patri reddit debi: um , & pro iniurios patri illatis fati facit: Ergo similiter

eadem virtute religionis homo exhibit cultum

Deo debitum, & satisfacit pro iniuriis ei irrogatis . ,

Respondeo antecedens ab omnibus non ad-

. mitti,

SEARCH

MENU NAVIGATION