Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

ni Tractatus

r. affirmat illud esse antidotum , quo libera ritur a culpis quotidianis, id est a peccatis venialibus , a mortalibus praeseruarmir. D mum de Extrema-Vnctione facile si adetur, cum enim hoc Sacramentum institutum sit ad perfecte disponendum hominem ad gloriae in' ressum K consecutionem , debet ex visita & institutione, tollere peccata venialia, quae ab introitu ad gloriam & ab eius consectitione retardant.

Dico tertio, non solum Sacramenta, sed xtiam nonnulla sacramentalia, remittere peccata venialia ex opere operato ; non quidem immediate, sed mediate tantum , quatenus scilicet ex meritis Christi , vel ex orationibus Ecclesiae, a Deo obtinent auxilia quaedam supernaturalia ad eliciendos actus supernati rates quibus formaliter aut virtualiter peccata venialia displicent& retractantur. Prima pars probaturi ex cap. AqMam sale de consecrat. dist. a. ubi Alexander t. sic ait: squam sale confis a Iam in populis benedis .mγs, ut ea euncti aspersi fanctificentur , quod

emuibus Sacerdotibus faciendum esse mandamus . Si enim cinis vitulae aspersus, sanctim bat atq; mundabat, multo magis aqua sale con-

pero, di iniIR precibus Derati , popuIum sanctificar atqi mundat. Ex quibus verbis sic licet arguere. Ideo Theologi ex doctrina Pa- trum colligunt Sacramenta nouae legis Cau- fare gratiam & remittere peccata mortalial ex opere operato, quia illi ab lute & simpliaciter dicunt, quod sanctificant & purificant animas: Ergo cum similiter SS. Patres dicant aliqua sacramentalia nos sanctificare & mum

452쪽

De sacramento To ἡῖtent h, dare a peccatis venia ἴibus, id meliuς & coii- uenientius intelligitur de remissione venialium ex opere operato , quam solum ex opere operantis. Et haec sententia fouet & auget deuotionem fidelium circa aquam benedictam , & alia Sacramentalia nouae legis, &doc tur expresse .a S. Thoma supra qu. 6art. I. ad 3. his verbis: Ad deletionem venialis peccati non requiritur infusio gratiae , unde eum in quolibet Sacramento nouae legis gratia infundatur , nullum Sacramentum nouae legis in Liui ur disretae contra veniale , quod tollitur per quα m Sacramentalia , puta per

aequam benediuam, O alia ιμiusmodi. Ex quibus constat excessisse Petrum Aurelium, cum in vindiciis censurae Sorbonicae haec scripsit:

Illa vero Opinio et sam paruuli aliqui Seholastici nuper excogitarunt , non foliam praeter scripturam, Sant Forum Patrum,'Ecet sta author ratem, sed etiam contra sensum, tum eortim omnium , tum omnis propemodum ipsius scholae Theologorum, Sacramenti alia essectus ad qups institura sunt operari ex opere operato , erat denda , O longe amandanda est ea animis Catholicorum .

Secunda pars conclusionis , nempe quod aqua benedicta, & alia sacramentalia mediate tantum causent ex opere operato remis sionem venialium, ex eo constat, quod cum venialia opponantur feritori charitatis, eius que priuationem causent, nullaque priuati' posit tolli, nisi per positionem formae oppositae, Sacramenta & Sacramentalia non possunt aliter remittere peccata v enialia , quam obtinendo ex meritis Christi, & ex orationibus Eccle-

453쪽

Ecclehae , auxilia supei naturalia , quibus limmo applicetur a Deo ad eliciendos actus seruentes charitatis vel pta nitentiae, per quos talia peccata sormaliter aut virtualiter retractentur . Ex quo patet d ifferentia inter peccata mortalia E venialia, & ratio cur per Sacramenta peccata mortalia remittantur ex opere operato immediate , non autem Venialia : quia nimirum Sacramenta causant immediate gratiam habitualem , cui macula peccati mortalis priuatiue opponitur, non autem actualem charitatis sertiorem , cui opponitur peccariam veniale.. Contra primam partem huius conclusioni , obijcit in primis Author Theologiae mentis&cordis aliqua D. Thomae testimonia , quibus asserie sacramentalia non valere ad remissionem venialium , nisi inquantum- sint

cum motu detestationis peccat tum , vel cum motu reuerentiae in Deum, & res diuinas. V

rum haec solum ostendunt , sacramentalia non remittere peccata venialia immediate , sed mediate tantum , quatenus scilicet ex meritis Christi, in actuali & deuota eorum sisceptione, conferuntur a Deo auxilia sit pernaturalia, ad eliciendos actus supernaturales, quibus formaliter aut Virtualiter peccata venialia displicent & retractantur . . Vnde probant quidem secundam partem nostrae conclusionis, sed primam nequaquam attingunt .

Ob ijdit secundo, Ecclesiam non habere Potestatem talem virtutem sacris caeremoniis

impertiendi, ut peccata venialia deleant , intestores maculas abster ant , ac intra animam

454쪽

mana illapsa operentur. Sed hoc etiam fritiolum eli, non enim virtute Ecclesiae, sed virtute Christi Domini, sacramentalia remi tunt venialia peccata. Christus enim Fcclesiae reliquit potestatem instituendi ac determinandi aliquas caeremonias sacras , quassa cramentalia appellamus, ibi bus determinatis , ipse Christus ea eleuat , & virtutem illis concedit remittendi peccata venialia ex opere operato, seu potitis impetrandi a Deo auxilia efficacia ad eliciendos altus supernatum rates , quibus talia peccata formaliter aut vi tu aliter displiceant.

Obiicit tertio, si aliqua sacramentalia deis

terent peccata venialia ex opere operato , eLIent reuera Sacramenta : peccatorum enim venialium remissionem ex opere operato nequeunt edicere, nisi vel productione gratiar habitualis, vel noui modi additamento , quo gratia sacramentalis maculas veniales abste

geret ; vel saltem inspirando gratiam inte nam actitatem, qua pij poenitentiae & charitatis ino us, delendis peccatis venialibus idonei excitentur : Sed hoc est esse Sacramentum , scilicet signum visibile gratiae inuisibi

lis : Ergo, &c. Respondeo negando sequelam Maioris, Sacramenta enim nouae legis ordinantur ad perfectam animae sanctificationem , quae fit per infusionem vel augmentum gratiae habitualis: remissio autem venialium per sacramen

talia , non est perfecta animae Metificatio, quia potest fieri sine infusione vel augmento gratiar habitualis, per solam gratiam actualem , qua sertior charitatis , cui opponitur

455쪽

Tractatur 'tur peccattim veniale excitetur. Solutio est D. d homor supra quaest. cf. arti c. I. ad 6. ubi sic ait: A qu a benedicta , aliae consecrationes , non dicuntur Sacramenta , quia usu pereoucunt ad Sacramenti effectum , qui es gratiae

Dico quarto, vi peccata venialia , extra Sacramenta , vel sacramentalia , ex opere oporantis remittantur, requiritur actiis poenitentiae formalis aut virtualis Ratio est, quia peccatum veniale causat aliquam de ordinationcm in voluntate hominis , non quidem circa ultimum sintna, sed circa media ad illum conducentia , per immoderatam ad hasionem ad bonum creatum ; unde ad remissionem peccati venialis requiritur quod talis deordinatio reparetur scit tollatur: Sed tolli nequit ni si per actum poenitentiae formalis aut virtualis, quia quandiu voluntas forma liter aut virtua. liter non retractat illum affectu in ad creaturam , semper moraliter censetur perseiterare in illo : Ergo ut peccata venialia ex opere

operantis remittantur , requiritur actus p nitentiae sor malis aut virtualis. Nomine autem pinnitentior virtualis intelligitur non tum actus charitatis, quo movemur in Deum ut ultimum finem ; sed etiam omnis motus

seu aebis quo quis ita sertur in Deum vel res diuinas, ut venialia displicerent, si memoriae,

Occurrerent: talis enim motus seu actus potest dici pia nitentia virtualiter fees sequiualenter , ut aperte colligitur ex D Thomahic artic. r. ubi ait quod ad remissionem venialis requiritur quaedam ωirtualis displicenmtia , ρη cum aliquis hoe mori fertur fecundum

456쪽

De sacramento Paenisentiae . Ordum affectum in Delm res diuinas , ηυνquidquid tibi oecurreret quod eum ab hoc motis

retarda= et, dis liceret et , doleret se haee mmisisse , etiamsi actu de illo nou cogitaret. Vnde existimo ad remissionem peccati ve nialis ex opere operantis, sufficere actum

religionis , aut spei , vel alterius virtutis fispernaturalis & infusae, quo quis ita sertur in Deum , Vel res diuinas , ut venialia displicerent, si memoriae occurrerent.Cum enim macula peccati venialis consistat in priuatione 4 diminutione illius feruoris & promptiti

dinis, qua anima fertur in Deum, ei non selum opponitur aetus charitatis, sed etiam actus religionis, puta deuotio qua quis prompte & cum femore in Deum vel res diuinas fertur . Multi etiam ex Recentioribus non improbabiliter existimant, ad remissionem venialium ex opere operantis, suiscere iniustis attritionem virtualiter j a item contuenentem propositum non committendi eadem venialia ; quia per illam mutatur voluntas &ab illis peccatis auertitur. Et sane durum esse videtur , ad remissionem venialium extra Sa-Cramenta , vel sacramentalia, etiam in ipsis 1ustificatis requiri actum contritionis perseetae, non minus quam ad remissionem mortalium. Et Tridentinum latius remissionem e xum extendere videtur, cum ait se T. I . cap.

s. non debere necessario subi jci Sacramentor nitentiae, sicut mortalia , sed multis alijs Temediis expiari posse: neque enim ita multa xemedia sunt, si extra Sacramentum, per solosae tis contritionis remitti possunt; sicut mor-t lia, przesertim si nulla dentur sacramenta-

457쪽

4is Tranatu. entia, quae vim habeant ad ea tollenda ex opere operato, ut existimant Authores quos praec denti conclusione impugnati in xi . Ex dictis colli sitiir primo, ad remi monena venialium in iustis non requiri nouam gratiae habitu aqis infusionem , bene tamen gratiam actualem, seu auxilium supernaturale

diuinae gratiae. - ..

Prima pars huius corollarii est D. Thomae

hic art. r. ad 3. ubi hanc rationem insinuat: Id requiritur ad remissionem venialis quod se habet ut forma tollens maculam ex eo pr Uenientem 1 Sed gratia habitualis non eliforma tollens maculam peccati venia iis, cum

ea non consistat in priuatione gratiae habitualis, sicut macula peccati mortalis, dea mconuersione aliqua in ordinata ad bonum commutabile , retardante affectum volunt iis, ne prompte in Deum feratur: Ergo aciremissionem venialium in iustis, non requir tur noua infuso gratiae habitualis . Quod ve-1o requiratur aliqua gratia actitatis, conitatex supra dictis , ostendimus enim venialia non posse remitti ex opere operato, sine ala-uuo actu poenitentiae sormalis aut virtuat is, vel alterius virtutis infusae & supernaturalis:

Sed ad eliciendos huiusmodi actus requiro eur auxilium supernaturale: Erpo ad remissionem venialium in homine iust in cato . Vnde S. Thomas hic art . ad Licet ad re

missionem peccati tentalis non requiratur u

Mai u o habitualis gratiae, requiritur tamen

Colligitur etiam ex dictis discrimen quod inter peccata mortalia & venialia reperitu cum

458쪽

De Sacramen ν Tarn tenta . D9 cum enim peccata mortalia non deleantur nisi per gratiam sanctis cantem , quae cum quolibet peccato mortali incomposibilis est, re-

Pugnat Viamaa peccatum mortale remitti sine alio. E contra vero , citin peccata venialia remittantur per charitatis seruorem , vel peractus aliarum virtutum , qui interdum non sint tantae essicaciae , ut omnia venialia excludant, ac virtualem eorum displicentiam importent, Vnum Vel plura peccata venialia pose sunt remitti sine alios. S. IV.

CErtum est, virtutes insusas, per peccatum deperditas, restitui per poenitentiam , cium illae sim proprietates gratiae habia tualis, ab ea inseparabiles, quae in iustificatione peccatoris infunditur. Vnde Lucae I s. Pater familias resipiscenti filio iubet reddi stolam primam , & annulum , & calceamenta, id est gratias & virtutes ante insit fas, & per peccatum deperditas, ut Hieronymus, Ambrosius, aliaque Patres interpretantur. Neque resertii dicas, virginitatem semel amissam restaurari vel recuperari non posse, iuxta illud

Hieronymi epist. 11. ad Eustochium: Audem rer loqucr,cum omnia possit Deus, vir inem fo- fcitare non potes post ruinam . Reipondet tir

459쪽

tute non aui m quaκtum ad id quod est mate-νiale in ipse non enim si quir magnificus absum erit diuitias , per sonitenti cm peccati, νosituunt γ diuitia ; O similiter ille qui rui

ginitatem perdidit, per oenitentiam non reculerat virginitatis materiam . sed recuperatrinitatis 1 ropositum . Non recuperatur ergo

per poenitentiam flos virginitatis nunquam marcescens, nunquam decolor, sed recupera. tur virginitatis fructiis, seritandae nimirum propositum castimoniae . Non minus certum est , merita, seu bona opera , per peccatum mortificata , per poenitentiam reuiuidicere: quod ut clare percipiatur , obseritandum est , humana opera elle in

multiplici differentiae: alia enim sunt viva, alia mortua, alia mortifera , & alia mortificata Vitia sunt quae procedunt a principio vitali ordinis supernaturalis, nempe gratia &charitate, quae in anima iiisti est sons ille aquae salientis in vitam aeternam , de quo

Ioan . q. Mortua, quae ex genere suo & proprio obiecto bona sunt, sed cum sint ab homine exi stente extra statum gratiae elicita, Vitae principio omnino carent Mortifera, quae mortem animae inserunt, eam priuando gratia, quae quantum ad vitam supernaturalem se habet ad animam , sicut anima ad corpus, quantiam ad naturalem , uixta il l id Auoustini serm. 1 . de verbis Apostoli: Sie ut anima es dii: cc Nis , sic animae vita est Deus c unitus illi per gratiam & charitatem. a Sicut expir ας

corpus , cum animam emittit ita expirat an ma , cum Deum amitti; . Detas amissi s , m a r

460쪽

opera morti ficata ea dicuntur quae a gratia &charitate elicita , per subsec iens peccatum impediuntur ne habeant vim & essicaciam perducendi hominem ad vitam a ternam. Dicimus ergo, haec merita , seu bona opera, per peccatum mortificata , reuiuiscere per poenitentiam , seu recuperare vim & essica camperducendi hominem ad vitam aeternam , qua fuerant priuata per peccatum . Causa enim carens aliquo suo effectu , propter impedimentum , illo seclusio , debet talem es etium producere ; nam lapis v. g. in aere suspensus, &fune impeditus, ne deorsum seratur, praeesto fune , & sublato obice redit ad centrum Sed merita quae ante peccatum homo acquisiuit, per peccatum subsequens fuerunt impedita, ne suum haberent estoctum', & ius homini ad

vitam aeternam tribuerent: Ergo remoto per poenitentiam tali impedimento, debent suum effectum conseqiii & tale ius ad vitam a ter nam homini poenitenti rursis tribuere. Sicut ergo ventus auferens nubem nobis solem re- stitit it ita poenitentia , tanquam remouens prohiberis, gratiam gratum facientem ,& virtutum ornamenta, de merita antiqua nobis restiniit, ut ait S. Thomas in A. dist. I u. z.

artic. Σ. Vel sicut aqua fluminum , frigore hyemis aut Aquilonis congelata , & impeditane decurres et, & ad suum terminum perueniret, flante Austro liquescit, & sublato impedimento , mouetur sicut antra . Ita merita nostra , frigore subsequentis peccati mortalis quasi congelata , Spiritu Sancto flante, per poenitentiam veluti resoluuntiir, ut iterumiluant,& hominem perducant ad vitam aeter i

SEARCH

MENU NAVIGATION