Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Tractatus Ir.

poreum exigit stibiectum extensim, nee recta pitur in sibilantia , nisi mediante quantitate, de idcirco in si biecto spirituali recipi nequit Accidens autem spirituale incompletum Z transiens , cum magis fit propter terminum. quam propter Libiectum, non debet ita subrecto proportionari, Unde potest supernatura liaten recipi in subiecto corporeo. Instabis & dices: cum omne accidens lia. beat existentiam a subiecto in)quo recipitur, si accidens silirituale recipiatur in subiecto corporeo, eius existentia erit corporea: Sed hoc repugnat, cum existentia debeat esse proportionata subiccts quod actuat: ergo de illud. Respondeo negando sequelam Maioris: I iacet enim acciden, spirituale recipiatur in si biecto corporeo in eo tamen non recipi ur, quatenas corporeum est it maliter ,' sed quatenus est ens & substantia creara; quia non recipitur in eo, nisi ratione potentiae obedientia is passiuae, quae competit rebus creatis subratione generali entis & sibstantiae creatae, non vero praecise sub ratione corporis : Unde licet ratione huius po entiae accidens spiri-xuale recipiatur in subiecto corporeo, non oportet tamen eius existentiam esse corpo

ream .

Ad secundam probationem principalis Antecedentis, respondeo distinguendo Mai rem dupliciter , quod non est, nec immediate antea fuit, non potest aliquid physice pro ducere , concedo Maiorem . Quod non est, sed immediate antea fuit, sit bdistinguo Mai illamque concedo de his quae a uat ve

52쪽

De Deramentis in genere.

it illic entia permanencia; nego autem ciet entibus siccessiit , & quae agunt tantum ut' quo hareenim est natura aet ion is successitae, vi si per eam producatur terminus, illenqn existat donec ipsa actio successiva de si rid; ut patet in communi doctrina Thomista-xtim de alteratione quae immediat e disponit materiam ad introductionem sormae sibilat tialis s quandiu enim durat alteratio, non ponitur forma , sed resultat in ultimo instanti terminatiuo illius, in quo verum est dicere, 'minc primo non est alte alio , & immedia dantea erat. Sic etiam Vbi permanens non a

quiritur per motum localem , quoadusque motus ille sit persectus, scilicet in instanti extrinsece terminatiuo illius , in quo est verum dicere , nunc non est motus localis , &immediate antea erat. Cum ergo actiones Sacramentales sint successivae, de assiimantur tanquam caiisa litate, ministroruin applicantilini SacrameΗta, non debet gratia Sacrame

talis produci, quando illae actiones sunt , sed quando verum est dicere quod immediate a

tea erant.

Secundo aliter distinguo maiorem : Quod non est, nec in se , nec in sua virtute non potest aliquid physice producere, concedo Maiorem. Quod non est in se , est tamen in sua

virtute, nego maiorem . In illo autem instanti extrinsece terminatiuo motus Sacramentalis, testianet virtus ipsius, ' quia remanet te

munus per il lam productus, in quo recipitur

virtus productiva gratiae:huiusmodi vero ter minus est ultimum mutatum esse , quod meis

furatur illo instanti extrinsece terminatiuo mutus. Vndo. Ad

53쪽

3 a Trinatus V. Ad confirmationem dico, quod quando sacramenta non imprimentia characterem fiet Ssusic pia, Producunt gratiam , recedente post aliquod i mpus fictione, in illo casu extrao .dinario, pei accidens illam physice non Cat is iit, sed tantum moraliteri quia in tali casi. nec sine nec immediate antea fuerunt a nec remanent in se , aut in sita virtute Dixi S cramenta non imprimentia characterem quia

si sermo sit de his quae characterem imprimunt, probabiliter dici potest , ea recedente, setione , physice gratiam producere a quia licet quando recedit fictio , non sint in se sorma liter ,sunt tamen in sua virtute, nimirum charactere , qui tunc a Deo eleuatur ad cai sandam gratiam. Ita expresse docet S Thomas in dist. qu. g. art. a. quaestiunc. 3. his verbis : In Baptismo imprimitur charaaer, qui est immed ata causa dispo uenae ad gratiam,

in ideo cum si Aia non auferat charactexem, re

cede μω Drion e , quae essectum chara seris impediebat , character qui es praesens in anima, incipit habere effectum foum, in ira Baptismua recedente fictione effectum suum consequitur.

Obsicita secundo di Passici Christi cum iam transerit, non causat physice gratiam in himinibus qui iust ficantur , sed moraliter i amtum & mmitorie r Ergo & Sacrumenta nouae

legis , otiae totam vim operandi di causandi ab illa hahent. Resipondeo primo, negando Anteceden . nam dato quod passio Christi, nexat in fieri, moraliter solum & meritorie in hominibus

Matiam /Crils uerit ; negari tamen non potest,

invia D. Tuo e , illam Hest insacto esse.

54쪽

De Iaeramentis In genere.

id est humanitatem. Christi, ex eo quod sit

passa in cruce, & vuIneribus affecta, quorum cicatrices adhuc in ea remanent, phusice opinxari ; est enim instrumentum coniviscium diauinitatis , quo Verbum Diuinum utitur alcausandam physico gratiam Sacramentum autem est instrumentum separatum : Sicut manus est inm umenrum coniunctum hominis, bacuIus separatum Respondeo secundo , dato Antecedenti, ne gando consequentiaim; nihil enim vetat quoacausa moralis utatur institimento physico, Vt mandans vel consulens homicidium , utitur

mi ni stro, qu i realiter & physice occidit hominem . Potuit ergo Christus per sitam passionem mereri virtutem diurnam gratiae Pr duet tuam derivati in Sacramenta noua legis, per quam physice operentur .. Obiicies tertio: omne insitumentiam phy-scum debet ex se habere a ctioncm praeuiam,

per quam dispositive operetur ad effectum princi palis agentis , ut docent nostri Thomia star in Phuo plilai: Atqui Sacramenta nota habent hanc actionem praeuiam , disposita-

uani ;. quia cium sint corporea , non possunt

viribus ,proprijs ad essectum Dei, sci licet gratiam, dispositive operari: Eiaci non sunt i sti umenta physica Respondeo, omne instrumentuam physicum

debere quidem habere ex. se actionem prinulam; in eo tamen differre instrumenta sit e

natural ia a natural ibus quod ista debent sem- ρος habere actionem praeuiam per quam dis positive operentur ast effectum principalis

agentis; adit i vero suscit actio praeuia. per

quam

55쪽

4o Tranatus II. ouam fiant eleuabilia , seu ultimo capacia Sedisposita ad recipiendam Dei motionem, nec requiritur quod talis actio producat in subiecto aliquid dispotiens ad gratiam , vel alium

affectum lupernaturalem: in hoc enim Deus differt ab agentibus naturalibus, quod ista dum assimunt institimenta , utuntur tantumrjν quae habent actionem praeuiam proportionatam cssectui principalis agentis, seu producentem in f ibiecto aliquid disponens ad hiiiiismodi essectum, faber enim v. g. non Vtiatur penicillo ad faciendum scamnum, sed se ra vel securi, quia ista ex se habent vim ad faciendam ligni diuisionem, quae est dispositio

ad formam scamni: Deus vero, quia est agens infinitae virtutis, non eligit seinper talia ii strumenta , sed indisterenter utitur qualibet Creatura, quamuis actio eius praeuia ectebaproducendo sit improportionata . Nego is, tur in Sacramentis nouae legis non reperiri actionem praeti iam modo explicato : aqua enim Baptimatis v. g. corpus abluit , Ut cor mundρt: Sacerdos Merba proseri, ut animuni sane Sacra-Vnctio corpus linit, vianimuni roboret, & sic de caeteris. uobijcies ultim5 : De ratione instrumenti physici est quod illamediase contingat subie

ctum ita quo debet produci essectus-causae principalis: Sed Sacramenti non semper hoc habent, tum quia saepe localiter distant ab homine qui illa recipit: tum etiam, quia cuna fiat corporea I noli possunt tangere immedi te animas a rationalem , in qua producitur

gratia ,: Ergis non sunt instru menta physica

56쪽

De saeramentis in genere. Or Respondeo primo, dato quod instrumenta naturalia vel artificialia debeant immedia tu Contingere subiectum , suo effectiis causae Principalis producitur, instrumenta tamen cliuinae virtutis, qualia sunt Sacramenta, Possunt agere in il stans : quia Deus qui est causa ps incipalis gratiae & miraculorum, Omnibus rebus intime praesens est. Respondeo secundo, distinguendo Maio- vena: De ratione in strii menti physice est quod immediate contingat subiectum &c. contactu siu ppositi seu rei, nego Maiorem : conta-etii virtutis & cause litatis, concedo Mai

rem : Sacramenta autem tangunt immediate cini m. am rationalem, contactu virtutis & causalitatis , quamuis non immediatione supposiati: Sicut D. Thomas supra qu. s. art. 6. ad Σ. docet de passione Christi, ait enim quod passio Chrisi licet sit eoγρον aliet, habet tamen

piris alem virtutem ex diuinitate unita , Oide. per spiritualem contactum efficaciam foris

situr .

s. IV.

βμam gradiram e ausent Sacramenta nouae t g r, An primam, vel feeundam

D Duplicem distinguunt Theologi gra

tiam sanctificantem , primam & secundam. Illa prima dicitur, quae primuna imfunditur subiecto , nondum habenti ullum gradum gratiae sanctificanti s , atque adeo eκistenti in peccato mortali . Ea vel o appellatur secunda, riuae aduenit subiecto iam stratu ιuς &sau,

57쪽

& sanctificato, seu qiuae priorem supponit Mauget. Duo pariter ab illis distingui solent

Sacramentorum genera: alia mortuorum, alia vivorum. Sacramenta mortuorum ea dicum

tur quae pro mortuis spiritualiter , morte scilicet peccati, instituta sunt, Baptismus nimiarum & Poenitentia, quae mortuos per Pecca tum originale vel actuale vivificant Sacramenta vero vitiorum s a sunt quae vitam spiritualem supponunt in anima , & ad eam perficiendam ordinantur , & sunt alia quinque . His praemissis. Dico primo: Sacram nia m*rtuorum, per se primo causare primam gratiam , Sacra menta vero vivorum , per te primo causare secundam . Probatur breuiter: Illud dicitur per se primo conflenire Sacramentis quod eis com nil ex vi suae institutionis : Sed Sacramentis mortuorum, ex vi frae institutionis conuenit causare primam grat iam : Ergo per se primo eam causant. Maior patet, Minor probatur . Sacram 'nta mortuorum per fe instituta sunt ad delendum peccatum mortale, originale, vel astiale, At non delentur illa peccata perseeundam gratiam , sed per primam : Sicut enim secunda pratia necessario pratupponit prim m. qu a n h laliud est quam ipsius augmini ima ita prae ipponit peccatum mor de des tum , ut od incompossibile cum prima

gratia : Fi go Sacramenta mortuorum ad causanda n primam gratiam per se instituta sunt. Ex 'ii' p ob ta manet sicunda pars affert ionis, Sacramenta onim vitiorum instituta sunt

58쪽

iam sinpliciter, sed ad eam perficiendam ; scut in naturalibus praeter generationem via uentium datur rati tritio & alimentatio : Ergo Sacramenta vivorum per se primo non causant primam gratiam , sed eius augmentum, quod secunda gratia appellatur . Dico secundo, Sacramenta mortuorum s eundario producunt secundam gratiam, & Sacramenta vitiorum primam.

Prima pars patet in poeni ente qui accedit

ad Sacramentum contritus, & virtute contritionis iustificatii x ; ille enim non recipit per Sacramentum Primam gratiam , cum eam aliunde, vi scilicet contritionis habuerit; nihilominus aliquam reci lit, nam Sacramentum non est respectit eius otiosum, cum Tridentinum definiat, Sacramenta causare gratiam non ponentibus obicem: Erao recipit secundam gratiam , seu primae gratiae augmentum, ex opere operato , Virtute Sacramenti poenitentiae . Idem cum proportione dicendum est de eo qui contritus accedit ad Sacramentum Bapti sint. Secunda vero pars, quam negant aliqui Recentiores, manifeste docetur a S. Thomainista u. 72. art. 7. ad 3. &qu 7 φ. alet g. &in A. dist. et M. r. art. 2. in his enim locis, quae in clypeo nostro legi possint, asserat Sucramenta Confirmationis, Eucharistiae,& Extremae Unctionis, interdum conferre primam gratiam is Ratio etiam id si adet: Saepe enim accidit quod aegrotus morti proximus nequeat aliud Sacramentum sciscipere, quam Extremam Vnctionem; di in illis an ustiis dissicillimum sie

59쪽

ς Tranitus II. elicere contritionem: Et so credendum e s . clementiam diuinam instituisse & ordinam, ut hoc Sacramen vini unc illi subueniat , de

per accidens primam gratiam conserat . V de dicitur Iacobi s. Si in soccatis st, remittera ι rei. Quae conditionali, , si in peccarii e , non potest intelligi de reliquiis peccatorum, cum illae indubitanter repeliantur in infirmo, sed solum de peccatis actualibus, quae PCr a cidens ex vi Sacramenti Extrcmae Unctionis remittentur ei, si antea de illis attritionem habuerit, Idem dicendum de Eucharistia,quae Chr stum continet omnis gratiar fontem;

nam si qtu ad illam accedat existimans bona fide se cile de peccati, conra tum , vel ab illis absolutum , cum tamen de illis reuera solam attritionem habeat, vel ex malitia Sacerdotis, aut ex desectu iurisdutionis in illo , ab illis absolutus non fuerit, ex vi huius Sacramenti, recipit per accidens primam gratiam , per suam talia peccata delentur . Vnde Ecclesia in aliqua collecta petit quod illud sit ablutio scelerum, & D. Augi istinus relatus in iure de

Consecrat. dist. 2. cap. Inuitat, ait qU0d cum manduca ur christos , mortuos vivificες, quia nimirum interdum per accidens confert primam gratiam . quae ςst spiritualis vita animaro

Dices: Cibus j quantumcumque applicetur

mortuo, non potest ei vitam reuituere: Ergo nec Sacramentum Eucharistiae, quod est per modum cibi spiritualis, applicatum animae per peccatum mortuae, potest illam vivificare, eique conferre primam gratiam, quae est pri

ma animae Vita . t

Sed facile resi)uadetui , cibum quidem mo

60쪽

. terialem, qui conuertitur in uil,stantiam aliti,' i Osie incapacem vitam restituere: cibum tamet ri spiritualem Eucharistiae, qui est vita per eG sentiam , & qui alitum potest in se conuel te-

re, posse etiam hominem mortuum morte peccati , sed tamet de eo attritum , attritione; quam bona fide credit esse contritionem , k4i Mificare: Praesertim cum homo ille non sit . ita mortuus , quin possit aliquem actum vitari sit pernatural is, licet imperfectum, exercere 'i manducando cibum illum cum fide & reu

Quaeres, quid addat gratia Sacramentalis , supra gratiam habitualem e Bespondeo eam addere ius ad specialia auxilia ad actiones Sacramen ales exercendas necessaria. non vero solum ipsa auxilia . Gratia enim Sacramentalis consertur in susec prione Sacramenti : At in si sceptione Sacramenti non conseruntur semper talia auxilia . sed so una eo tempore quo illa necessaria sunt ad aetiones Sacra mentales exercendas; ius vero morale ad illa habenda, quando erunt necesses A ia , actu confertur , cum suscipitur sacramentum: Ergo in tali iure . non vero in ipsis auxi lijs , gratia sacramentalis consistit. Ex quo inte liges, qu ' licet D us 'usquam desti auxilio , saltem suffcienti , ad exercenda. Opera ad quae tenemur, eo quod nunquam

impossib lin prorcipiat; speciali tamen titulo adest illis qui sacramenta si scipiunt, ra ione scilicet iurii specialis, quod ipsis gratia sacramentalis tribuit ad auxilia, pro actibus speciabbiis sacramentorum necessaria.

Si autem quaeras, ad quae auxilia , gratiα

SEARCH

MENU NAVIGATION