Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s Tractatus a. cuilibet sacramento propin tribuat his p Respondeo gratiam sacramentalem Baptistii dare ibis ad auxilia quibus homo iuueriir ad recte & religiose fulcipienda alia sacramen-

ea, quod est propriua finis Baptismi. Gratia

sacramentalis confirmationis dat ius ad auxilia , quibus homo constanter fidem promteatur, clim ad professionem fidei constanter

exercendam , tanquam ad sui im finem , Confirmatio ordinetur. Gratia sacramentalis Eucharistiae dat ius ad auxilia necessaria ad actus charitatis &deuotionis , quibus anima spiritualiter nutritur , quae nutritio est specialis finis Eucharistiae. Gratia facramentalis poenitentiae dat ius ad auxilia ad satisfaciendum Deo pro peccatis praeteritis, & ad euitanda futura. Gratia sacramentalis Extremae Unctionis confert his ad specialia auxilia, ad mitigandum languorem ex morbo & afflici ione

corporis prouenientem & ad vincendas Daemonum tentationes, quae in articulo mortis

pratiissimae sunt. Gratia sacramentalis Ordinis dat ius ad auxilia pro cono vi osscii suscepti nocessaria . Demum gratia sacrame talis matrimonii dat ius ad auxilia ad fraenandam carnis libidinem , fidelitatem coniuga

lem seruandam , curamque de prole habet

eam.

62쪽

De ebara mi e sacramentati . t

EXplicata gratia sacramentali, quae est

primarius sacramentorum ectetus superest ut de secundo illorum effectu , nimi xtim Charactere secramentali , hinuitur hic disseramus. Sed priusquam de illo aoamus eiusque luidditatem , & subiectum δponamus, unum tamquam de fide certum, & ab omnibus Catholicis admissum, supponendum est, nimirum quaedam sacramenta nouae tereis, nempe Baptismum , Confirmationem ,& O dinem , imprimere characterem , non vero alia . Nam prima pars huius suppositionis definitur in Concilio Florentino in decreto unionis, & in Tridentino sess. 7. Can. '. ubi sic dicitur : A quir dixerit in tribus Meramentis , Baptismo scilicet , confirmatione , O

Ordine , non imprimi c baratrem in anima , e 'anathema f.

Ratio etiam id stadet: Character enim, ut infra dicemus, est quaedam spiritualis potestas , qua homo deputatur ad agendum vel ad recipiendum ea quae pertinent ad cultum S cerdotii Christi : Sed per sacramentum Confirmationis & Ordinis homo deputatur ad agendum aliquid pertinens ad Sacerdotium Christi, nimisum ad propugnandam eius fidem , vel ad sacramenta aliis tradenda; per sacramentum vero Baptismi, recipit potestatem recipiendi alia sacramenta , quapropter Bapti simus ot tum faciamentorum ianuadb

63쪽

42 Thadratus II. Ictiir: Ergo per haec tria sacramenta char eter imprimitur. Quod vero per alia quatuor nouae Ieais sacramenta non imprimatur , praeterquam quod in praedicto Concilio hoc expresse dicitur , . potest ςx analogia rerum spiritualiur cum naturalibus declarari : Sicut enim apud homines, illi seli in insigniuntur charactere, otii coaptantur familiae Principis, vel ad militiam destinantii, , aut ad aliquod ossicium publicum non velo omnes illi qui in incnsa laetis comedunt , vel ins reconciliantur : ita quia baptismus e st introitus iii familiam Christi, Confirmatio coaptatio in malitiam eius O do assumptio ad ossicium sacrym, L Ecclesiae ministerium , idcirco in his tribus sacramentis imprimitur character, non vero in zliis. 4Hoc praemisto, grauis di cultas & cel bris controuerdia est inter Theologos, citid sit talis character, in ii ibus illis sacramen is imp elsus seu ad quam speciem qualitatis reducatur, an ad habitum, vel ad potentiam. Suareet enim I pleraque ex RVcem loribus asserunt , illum c ile habitum ; e cc tra vero D. . Onias, &.eius Discipuli illum ad secundam speciem qualitatis, nuntium, potentiam,

Ico itur, characterem Sacramenta lapanis esse habitum sed rc luci ad potentia.

64쪽

De Dryamentis lagenere. q9 Probatur concitisio triplici ratione: Primi est : Habitus intenduntur & remittuntur, ac contrarijs destruuntur: Sed character sacramentalis nec intenditur , nec remittitur , neCvllo contrario destruitui, cum indelebilis sit,

ut infra dicemus: Ergo non est habitus, sed

potentia.

Secunda, sic potest proponi: Nullus est

habitus indifferens ad bene vel male operaim dum , sed omnis determinatur ad bene vel male: Atqui character est indifferens ad bene vel male operandum, ut constat in Sacem dote , qui cha rati ere Sacerdotali utitur ad Consecrandum ex bono vel malo fine: Ergo character non est habitus , sed potentia, quae perficit subiectiim in ordine ad operationem absolute & indifferenter, siue bene, siue male, ut patet in voluntate quae est principium volitionis nedum virtuosae, sed etiam vitiosae. Maior continet differentiam essentialem p tentiae ab habitu, quam tradit Philosophus Ethic. cap. s. & s. Metaph. text. 2 s. & patet inductive in omnibus: Virtus enim moralis definitur a S. Augustino &alijs , Bonacti HA

sas mentis qua nemo Male dititur. Id etiam

apparet in virtute intellectitati, scientia , &arte, vel similibus' nam qui scientia utitur, bene semper discurrit : E contra vero habitus vitiosi nunquam bene Operentur, nec concurrunt ad actum bonum. Huius ratio est,

quia habitus datur ut determinet potentiam ad modum operandi bene vel male potentiae autem destinantur ad simplic ter & absolute agendum. Hanc rationcm insinuat S. I mas hic arto et, in argumento sed conira, ubi

65쪽

Υν astatus II.

sic discurrit:. ullus habitus est qui Ie pum

ad bene vel male habere: ehara Erer autem ad utrumque se habet, uruntur enim eo quidam bene , alii vero male , quod in habitibus nore contingit, nam habitu virtutis nullus ititur male o habitu malitiae nullus bιne.

Dices characterem esse determinatum ad honum, scilicet cultum diuiniim . Sed contra: amuis character bonum obi ectum habeat, sei licet cultum diuinum, subieetiim tamen indeterminatum relinquit ad hoc ut illo beneyel male uti possit: ergo non est habitus, sed potentia . Consequentia patet, discrimen enim inter habitum & potentiam non sium 1 tii rex eo quod habitus inclinet ad bonum obiectum , potentia vero respiciat obieetiim quod indifferenter se habet ad bonitatem Mmalitiam : omnis enim potentia bonum obie- etum habet, ut patet in intellectu, voluntate, visu &c. sed ex eo quod habitus respicit bonum aut malum determinate ex parte sibi cti; nam bonum vel malum saetit habentem,& importat rationem conuenientis vel dis . conuenientis ad ipsum 1ubiectum: Potentia quero dicit indifferentiam ex parte subiecti, quia illud non determinat secundum rati nem boni vel mali, conuenientis vel disconuenientis.

Tertia ratio quam habet S. Doctor in compore eiusdem articuli, potest sic breuiterinoni. Qualitas qua subiectum fit realiter . ysice potens ad aliquid cecipiendum vel ioperandum, reducitur ad potentiam recepti- uam , vel operativam: Sed per characterem

sacramentalem, homo sit realiter & physice

llia i

66쪽

potens ad aliquid recipiendum vel operandum : Ergo reducitur ad potentiam. Maior Constat, minor probatur ex Catechinno Romano de sacramentis in genere 6. penultimo, ubi sic dicitur: character hoc prae x vr apti ad aliquid recipiendum vel peragendum lia

Ratio quoque suffragatura Character en invnon est merum signum , sicut est insigne m pistratus, nec est sola potestas moralis, ut pQ

restas Iudicis, vel Praetoris, ted est qualitaxxea lis & physica, per quam eleuatur homo actea quae sunt diuini cultus exercenda; nam sine charactere baptismali, non possunt valide recipi alia Sacramenta, hoc est alij chara cieres, vel gratia sacramentalis, non recipiuntur connatura liter nisi hoc praesupposito charactere subiectum disponente realiter & physice, quapropter baptisinus omnium sacramentorum ianua appellatur. Cluracter v in Sacerdotalis est potestas rea i is & physica conficiendi Eucharistiae Sacramentum,hoc est instrumentaliter producendi corpus Christi,

gratiam, & .characteres aliorum ordinum Character quoque aliorum ordinum inferio xum , dat potestatem exercendi munia hi rarchica . Tandem Character Con hi mali nis est potestas profitendi fidem Christi firmi- eer & conflanter, producendo aliquem vigorem in actibus voluntatis, vel aliis; aut si Itemo trigendo & mouendo alias potentias ad hanc

fidei protestationem .

67쪽

Biicies primo: ἰ Si quae potentiae ratio

conueniret characteri Baptismi, maxime ratio potentiae passiliae seu receptiuae aliorum sacramentorum , vel characteris ab aliis sacramentis producti: Sed character Baptismi non est potentia passiva seu receptiua a liorum sacramentorum, neque characteris ab alijs s cramentis producti ' Ergo ratio potentiae passiuae seu receptiuae illi non conuenit. Maior patet ex dietis in tertia probatione, minor v ro sic ostenditur. In primis enim oliod character Baptismi non sit potentia ad alia sacramenta recipienda, videtur manifestum, nam illa, cum sint quid sensibile, & sensibili actione perficiantur, recipiuntur in corpore ; character vero Baptismi, cum sit quid spi rituale; non recipitur in corpore, sed in anima, vel in aliqua ex eius potent ijs, nimirum in intellectu practico ut infra dicemus. Quod vero Don sit potentia ad recipiendos characteres, ab alijs sacramentis , Confirmatione scilicet,& Ordine productos, non minus certum videt ur, quia characteres Confirmationis &Ordinis, non in charactere Baptistat, sed in ipsa anima immediate recipiuntur ; si eμim praeter ipse Bapti sint, absque praecedentis characteris apparatu recipitur, quidni etiam ali j characteres , in potentia animae obedientiali recipi poterunt, absque praeitia baptisinalis characteris dispositione

68쪽

n a s ais amentis is genere. Respondeὀ, concessa maior I Inegando mi-n ena. qnoad Vtramque partems chaia terenim Baptismi est potentia aliorum sacramen torum receptiua, cuin nullum, nisi eo prae ha

bito', valide suscipi queat . Ad probationem

in contrarium, dicendum, quod licet sacra, menta recipiantur in corpore, quasi naturaliter , seu ut entitates corporeae, medio tamen charactere Baptismi, in illo rςcipituatur sacramententaliter, seu uti actiones sacrainentales sunt: nam sicut ad effcienda sacramenta non solum inquantum actiones naturales , v. g. ablutionem aut unctionem , sed etiam inquantum sacramentales, & productilias 'ratiae , indiget homo potentia ouadam activa supernaturali; ita ut recipiat in se sacramenta sacrame ut aliter , seu 'vi validae actiones sacramentales sunt, requiritur character Bapti tui; constat cnim quod si detur Confirmatio, vel Ordo homini non baptizato, non sit socramentum . nec faci amentaliter in eo recibpiuntur actiones quibus tale sacramentum

confertur.

Ad probationem vero secundae partis min xis , dico , ad rationem potentiae passiuae non esse necessarium quod in se recipiat formam vel actum ad quem ordinatur, sed stissicere quod reddat subiectuna capax illius, &disponat ipsum ad eius receptionem: gratiitas enim in terra est potentia passiua ad motum deo sum, ut docet D. Thomas s. Metaphys. Jeet. 14. & tamen non recipit motum illum in s ipsa, sed sol una terram capacem reddit ad illum recipiendum. Item mollities , licet si vivi figuram non recipiat, quia tamen ce

69쪽

Mam reddit ad recipiendum sigillum idoneam, ab Aristotele cap. de quaIitate, sub specie potentiae passiuae collocatur . Q iidni ergo pari-eer character baptismalis, licet in se aliorum

sicramentorum characteres proprie non recipia cum tamen hominem disponat ad eorum receptionem, non habebit rationem potentiae passulae respectu illorum Neque obstat quod additur, nempe Baptismi characterem immediate in anima recipi, absque praeui3 char et eris dispositione : Hinc enim non recte insertur, idem esse de aliorum incramentoriana characteribi is o ad recipiendam enim priniam dispositionem, non requiritur alia d spositio, alioquin daretur processus in infinitum; lapi Dque smadamentalis aliis substernitur, sed nuruli innititur ,& simi biter Baptismus, quia est no lae creaturae natiuitas, nihil aliud in ordine supernaturali supponit, tametsi ipse caereris

obiicies secundo: Si character Confirma-xionis esset potentia actitia , hoc illi conuenis rei per orduiem ad Hiquem actum , qui non potest es. alius clxa propugnatio fidei ex officio: Stid per ordinem ad hunc actum non potest habere rat onem potentiae : Ergo p tentia activa non est. Maior constat, mrnor probatur . Character Confirmationis , non est sim

pliciter necessarius ut quis possit profit m &Propugnare fidem ex officio ad hoc enim sui ficit extrinseca deputatio, adiunctis virtutibus fidei, religionis, & sortitudinis, quae eliciunt actus ad propugnandam fidem necessarios:F, go character Confirmationis non potest esse

potentia ad propugnandam fidem ex ossicio.

70쪽

De neomeniti ta genere . Respondeo concessa maiori , negando minorem, & ad eius probationem , nego Ante

cedens; ut enim homo possit profiteri & pr pugnare fidem ex officio, & tanqtiam miles Christi , non sufficit extrinseca deputatio , Ut inhumanis, sed requiritur insuper alicuius characteris & potestatis supernaturalis impressio : hoc enim inter Deum & homines discrimen repetatur, quod homines deputando aliquem ad aliquod officium , non ipsum intrinsece mutant, nec dant ipsi qualitatem aliquam , per quam reddatur idoneus ad illud exercendum, sed illam praesupponian Deus Vero nan supponit in suis ministris talem id neitatem, sed illam facit , eosque eligendo administeria sui culius, simul dat potentiam ad

illa exercenda, per impressionem alicuius qualitatis supernaturalis , quam characterem appellamus. Sicut licet amicitia inter homunes non ponat aliquid inti in secum in perso, niS quae amantis P, amor tamen diuinus , for mam aliquam & qualitatem si pei naturalem, nimirum gratiam sanctificantem , in anim3

producit, nec sippon it, sed ponit bonitatem

in rebus.

Ad illud quod additur de virtutibus insi

sis fidei, religionis, A sortitudinis,dicendum, virtutes illas te spicere actus ad propugnandam fidem necessarios, ut habent bonitatem moralem intra proprium obieetiim , atque adeo determinate sitb ratione boni, subinde que praeter illas requiri characterem Confirmationis ad propugnandam fidem sub ratione indifferentis, & abstrahendo a bene vel male moraliter.

SEARCH

MENU NAVIGATION