Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

sp Trasatus V. iclarare circumstantias, intra eandem speciem no bilitei aggravantes Θ Respondeo assirmatiue , contra plures Recentiores , oppositum sentientes. Ratio fundamentalis est, quia cum sacramentum poenitentiae sit institutum per modum iudicii, conuestio sacramentalis de- bet esse talis quod ex illa Sacerdos recte de criminum grauitate iudicare possit , & seruare aequitatem in poenitentiis iniungendis, ve docet Tridentinum soss. I . cap. s. At neu trum potest praestare Sacerdos nisi circumstantiae notabiliter aggravantes , ipsi in coimsessi ne declarentur : Ergo illae in confessione declarari debent. Maior constat, minor probatur . Incestus cum propria serore vel matre, est incomparabiliter grauior , quam incestus cuin propria nepte, Vel consobrina,& tamen non distinguitur 'ecie ab illo, sed

solum notabiliter aggrau. it intra eandem se ciem , quia ex communi senten ta , quam i

sinuat S. Thomas 2. 2. qu. Is . arrie. 9. ad a.

Omnia peccata incestus sunt eiusdem rationis&sipec ei. Similiter furtum mille attreorum sine comparatione grauius est , quam furtum Vsaius aurei, Artamen quantitas furti non est circunstantia mutans speciem , sed duntaxat aggravans intra eandem speciem, ut docet

D.Thomas I. 2. qu. 7. arric. 3. ad 3. Quonam

igitur pacto Sacerdos poterit recte iudicare qliam grauiter aliquis peccauerit , si ignoret

an poenitens incestum commiserit cum propria matre vel sorore, vel solum cum nepte aut consobrina, & nesciat an furatus fuerit mille aureos, vel unum tantum s & quomodo

poterit pinnitentiam condignam ei iniunge-

532쪽

re, si non declaret circumstantias illas intra eandem speciem notabiliter aggravantes γPraesertim cum illae circumstantiae maiorem interdum malitiam addant, quam illae quae speciem mutant, furtum enim V g. centum mille aureorum, vel occisio centum mille hominum, absolute continet in se ma orem ma litiam, quam sui tum unius aurei, vel occisio

unius hominis in Ecclesia . Addo quod , si liberum esset poenitenti tales circumstantias declarare vel non declarare in consessione, non posset Episcopus , nec Summus Pontifex, peccatum intra eandem speciem notabilitera3grauans, V. g. incestum cum matre vel cum

sorore, sibi reseruare ut saepe faciunt ) non

reseruando sibi incessum cum nepte vel consobrina. Sequela probatur: Ecclesia nunquamsbi reseruat nec reseruare potest venialia aut mortalia alias rite confessa , quia huiusnodi peccata non sunt materia necessaria sed libera consessionis: Ergo si pariter circumstam tiae intra eandem specie notabiliter aggrauantes, essent materia libera confessionis , non posset Ecclesia sibi reseruare aliquod peccatum, ratione alicuius circumstantiae iblud intra eandem speciem notabiliter aggratiantis.

Dices, Homo non obligatur ad id de quo

nullum extat praeceptum δε Sed nullum extat praeceptum diuinum vel Ecclesiasticum de confitendis circumstanti js intra eandem speciem notabiliter aggravantibus: Ergo fide-Ies ad id non tenentur. Vnde Tridentinum sess. I . cap. s. doctrinaliter definiens quae

circumstantia in consessione explicandae

533쪽

Σ. quaestiunc. sic ait: ver. dicunt quod non sunt nece s serio e οὐι ndae nisi circumstantiae quae ad aliud genui . speciem peccati mortaliae trahunt, ct u 'e probabilius est Respondeo, concussa maiori, negando mi norem , extat enim praeceptum ditiinum de

confitereis illis circlimstantiis , ex institittione huius sacramenti sequens; cum. enim sirinstitutum 1 Christo per modum iudicii Lquidquid requirituc ad hoC Vt Sacerdos. recte de criminum prauitate iudicare possit, cam lit fib praecepto diuino ; Vnde clam explic tio circumstantiarum intra eandem speciem notabiliter aggravantium, necessaria sit, ad

hoc ut consenari iis rectum de grauestate criminum efformet iudicium , ut iam ostensu trajest,. sub praecepto diuino cadit. Ad Tridenti-mina veid dicendum est . illud ideo explicite

non meminisse nisi earum circumstantiarum, quae mutant speciem , quia controuersia mi ter Theologos , de a lijs quae non Variant speciem, nolait definire Copterum. ratiaqtiam

'radit ob quam explicari debent illae quae variant speciem , ostendit implicit ecessario. declarandas esse alias quae intra eandem, speciem notabiliter aggravant , ut ex supra diactis constat. Addoe quod Concilium docte confitenda esse peccata non silum quantum

ad speciem, sed etiam quintum ad mimerum:

peccatum autem habens circumstantiam n tabiliter aggravantem, uolan inquam est vi

tuat iter mu it i plex, ut patet in furto mille aureorum qipod aequivalet millo furtis unius

534쪽

De Sacramento Pinnitent in

ali rei, & in odio per integrum annum duratfote , quod aequi ualet & continet virtualiter plures actus odii, quia continuatio peccati est

virtualis quaedam distinctio & multiplicatio

peccatorum. Unde Catechisinus eiusdem Concilii de Sacram . poenit. 6. Sed quoniam, docet non modo peccata omnia , sed etiam circumstantias quae peccati grauitatem valde augent vel minuunt, in consessione explicandas esse.

Ad D. Thomam dicendum est , illum solum excludere velle loco citato ab obligati ne confitendi , illas circumstantias qu, non valde notabiliter aggravant intra eandem

speciem, ut circumstantia diei festi : vel dignitatis personae , puta si ille qui peccatum commisit sit Epistopus, Abbas, vel Generalis

O dinis, non vero circumstantias intra eandem speciem notabiliter aggravantes, Ut constat ex ratione quam adducit 3 ait enim ideo non esse necesia tio confitendas nisi circumstant ias quae mutant speciem, quia veni lia non funt de necessitate confessionis, sed tantum mortalia , quae quantitatem infinitam quodammodo habent.

Secunda dissicultas & controuersia est , an poenitens possit & debeat, Propter integritatem strae consessionis personam complicis reuelare, si aliter peccatum frum explicare non possit e Respondeo assumatiue, quia in Sacra- in ento poenitentiae , poenitens hanci ius sese integre accit sandi : Ergo & manifesta dicomplicem, si aliter non possit seipsum in- regre accusare, seu facere sitam consessione m cinaegram . Nec v*let si dicas, pinnitentem, a

535쪽

' recipere potestatem physicam, siue ordinis, ad absoluenenm a peccatis, non vero potestatem moralem , siue iurisdictioni . Instabis : Potestas physica , siue ordinis, ad

absoluendum a peccatis .consistit in charactere sacerdotali : Sed antequam Episcopus praedicta verba proserat, Sacerdos charactere sacerdotali insignitus est : cum ille imprimatum in contactii calicis, & prolatione illorum verborum , Accipire ρο estatem offerendi sacri elum Deo : F rgo antequam Epis opus proferat illa verba : Accipite Spiritum Sanct rem 'Sacerdos Dbet potestatem physicam, sitie ordinis, ad absoluendtim a peccatis , subindeque ex vi illorum verborum , non recipit potestatem

physicalia ad absoluendum a peccatis , sed ni nilem, qua est ipsa potestas i irisdictionis. Respondeo potestatem physicam ad absoluendum a peccatis , non consistere in charaetere Sacei dotali , sed in quodam modo rea Ii 8c intrinseco maioras perfectionis, &extensionis ipsius , ratione cuius character est potent a physica , non solium silpra corpus Christi verum, ad consecrandum ipsum , sed etiam si pri corpus Christi mysticum , siue supra fideles poenitentes, ad causandrim in

ipsis gratiam remissi iam peccatorum , per a solutionem sacramentalem . Iicet autem Sacerdos recipiat characterem sacerdotalem in contacsu calicis , & prolarione illorum verborum : Accipe ροι estatem' serendi sacrisi-eium Deo, illum tamen modum extensuum,& maioris potestatis, recipit solum in prolatione illorum verborum : Aeettite Spiritu

Sanctum c.

536쪽

Ex hoc intelliges notabile discrimen quod reperitur inter pote stat em urisdictionis in soro poenitentiae ad absoluendum a peccatis, Sepotestatem iurisdietionis in foro externo,quam Dabet iudex ad actus iudiciales exercendos ;ista enim non praesupponit necessario aliam potestatem physicam, quae sit fundamentum inlitas, bene tamen illa a nimirum characterem sacerdotalem, cum modo reali & intrinseco eXtensionis supra corpus Christi mysticum, iam explicato . Unde carentes charactere Sacerdotali , non positi ni abiEcclesia deputari ad exerccndum officium Conscsioris, de a soluendum a peccatis, bene tamen ad actus

iudiciales fori externi exercendos . . . . .

g. III

Irca qualitatem consessionis sacramentalis difficultas est & controllersia inter Theologos, a n possit dari consessio sacramen talis , quae sit valida , 8e tamen informis iaest quae habeat omnia ad essentiam 3c vat rem Sacramenti requisita , Fc nihilominus careat suo essed i , videlicet gratia & remissione

Bespondeo i4 aliquando posse contingere, quia cum effecti is sit extra essentiam suae cauta , potest interdum , ob aliduam subiecti indispositionem , ipium non causare, ut patet in igne non semper producente de, factoe calc, rem , ob indit positionem subiecti': nulla ergo videtur esse repugnantia, quod consessu V 4 ncc

537쪽

sacramentalis' habeat omnia ad vesorem Sacramenti requisita , & nihilominus per accidens non producat gratiam , ob aliquem desectum vel indispositionem poenitentis : V. . si quis habens quatuor peccata mortalia , tria declaret in consessione, & de eis attritione habeat supernaturalem quidem , sed ex motivo particularis deformitatis eorum , aliud vero ex in aduertentia inculpabili non declaret, nec coniequenter de illo doleat, talis consessio erit valida , & tamen informis. In primis enim quod valida sit, ex eo patet quod omissio alicuius peccati ex ignorantia vel inaduertentia inculpa bibi, non reddit confestionem inualidam ; quia licet tunc illa non sit integra materialiter, bene tamen formaliter , Ut constabit ex infra dicendis. Quod vero sit insormis, seu careat tuo esse tu , qui est remissio peccatorum . non minus certum videtur , quia in consessione virum peccatum non remittitur sine alio 1 Sed in casu posito non remittitur poenitenti illiid peccatum quod ex . in aduertentia inculpabili non declarat Ergo nec alia

quae in confessione aperit remittuntur. Maior Patet, minor probatur . Nunquam remittitur.

peccatum , nisi habenti dolorem formalem aut virtualem de ipso: Sed in casu posito poenitens neque habet dolorem formalem neque Virtualem de peccato omisso: non quidem so malem &explicitum , ut constat, cum non cogitet de illo ; neque etiam virtualem & implicitum , quia dolor de peccato , ex motivo 1psi speciali, V. de adulterio, ex speciali turpitudine ipsus, non est dolor virtualis de

Peccatis diueris rationis, puta de furto , -

538쪽

homicidio: pii nitens autem in casti posito non dolet de tribus peccatis , nisi ex particularimo tuo,&ex speciali ipsorum turpitudine: Ergo non habet dolorem viriualem & implicitum de quarto . Dices , peccata inculpabiliter oblita remitatuntur in Sacramento poenitentiae , quamuis consessio ad ea non se extendat: Ergo illa pariter remittentur , quamuis attritio ad ea non

extendatur , subindeque in casu posto,confesso non solum erit valida , sed etiam sormata. Praesertim , quia tunc pinnitens nullum ponte obicem gratiae sacramentali, alioquin peccaret , quandoquidem obligatur ex propcepto di-ii ino non impedire enectum Sacramenti , at- , que adeo non apponere ii l i obicem . Respondeo , concesso Antecedente, negando consequentiam & paritatem ; notabile enim inter integritatem consessionis, de integritatem attritionis reperitur discrimen; nam inte- Instas consessionis solum est de praecepto, none necessitate med ij, unde quomodocumque satisfiat illi praecepto , confessio manet integra sormaliter : poenitentia vero interior est:

medium per se requisium ad remissionem peccati , unde si ea ad aliquod peccatum non te extendat, illud non manet remissiim , quia non applicatur ei medium per se necessarium.

Ad illud quod subiungitur dico, quod licet

in casu posito poenitens non ponat stratiae sacramentali obicem positiuum , ideoque

non peccet ; ei tamen apponit obicem nega- diutina, videlicet negationem extensionis a

tritionis ad istud peccatum ad quod inculpabiliter non aduertit, & propterea gratiyin

539쪽

4 6 Traaatus sacramentalem non recipit, stibindeque eius coni essio in illo casu valida est, & tamen i , formis.

. Integuitas confusioni, Saeramentalis.

Uod attinet ad integ ritatem consessionis, duo sunt certa & indubitata apud Theoloyos; tk toti em incerta, ac in controuersiam reuocata. In primis certum est formalem integritatem semper essetnecessariam ad valorem confessionis , stibindeque teneri poenitentem declarare in confestione omnia & singula peccata & quantum ad speciem,& quantum ad numerum, & quoad circumstantias speciem mutantes, nisi aliqua causa grauissimari vinens exolset Ita enim definitur in Tridentino sess. 14. cap. s i Racio etiam id suadet, primo quia in hoc Sacramento peccata remittuntur per modum iudicii, media accu- . satione poenitentis ,&lententia iudicis : At sententia nidicis praestippo a it integram peccatorum confessionem : Ergo D sacramentalis conseisio i Secundo , Confestamus in hoc Sacramento non solitin habet ratio Rem iudicis, sed etiam medici: At medicus non potest sapienter medicinam praescribere , nisi omnes inoibos infirmi perspectos habeat : Ergo nec Sacerdos potest salutarem poenitentiam praescribere pCenitenti nisi omnia & singula eius

Deccata cognoscat. Tertio , praeceptum consessionis , ex Christi institutione , subrogatum praecepto contritionis : Sed contritio non

540쪽

delet peccata , nisi omnia detestentur': Ergo nec confessio , nisi omnia declarentur , & E clesiae clauibtis sub ciantur. Secundo certum est , materialem integriatatem non semper esse necessariam ad vil6- rem confessionis, vel ad fructum sacra mei talem percipiendum , sed multas esse causag excusantes ab illa . Prima est obliuio , ouando scilicet quis. adhibita sussicienti diligentia,

noli meminit alicuius peccati . Secunda est impotentia phvsica , ut si poenitens arnissa loquela , vel in phrenesim versus , nequeat Confessionem perficere tunc elitin uno peccato audito abio luendus est . Tertia est impossibi. litas moralis , ut in casu quo pinnitens propter situm , vel confessarii, vel alicuius tertii graue damnum , non potest distincte omnia

peccata confiteri

Dices, in nullo prorsiiς casi licitum est alia nidiare Sacramentum Eucharistiae,consecrando unam materiam sine alia , v. . panem sine vino : Ergo nec Gnfessionem sacramentalem Sed nego consequentiam & paritatem : Patio discri minis est , quia cum. lacramenta v cos fessio sit actus quidam moralis & humanus, praeceptum de elux integritate metientam est iuxta possibilitatem nataralem, & regulaς dentiae. At vero Sacramentum Eticharistiae non habet pro materia ver forma actum ali-qltem hiunanum , ac proinde Praece uinde

illias integritate , absoliue intelligi debet, de

absque limitatione LHaec duo sunt certa Se indubitatae apua Theologos. , sed dubitatur primo. utrum ad

SEARCH

MENU NAVIGATION