Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

sp Tra natus ihlararet circumstantias, intra eandem spectent notabiliter aggravantes 3 Respondeo assirma. tiue , contra plures Recentiores , Oppositum sentientes. Ratio fundamentalis est, quia cum sacranientum poenitentiae sit institutum per modum iudicii, confessio sacramentalis debet esse talis quod ex illa Sacerdos recte de criminum grauitate iudicare possit, & seruare aequitatem in poenitentiis iniungendis, vedocet Tradentinum s*ss. I . cap. s. At neu trum potest praestare Sacerdos iat si circumstantia notabiliter aggravantes, ipsi in coimsessione declarentur : Ergo illae in confessione declarari debent. Maior constat, minor probatur . Incestus cum propria sorore vel matre, est incomparabiliter grauior , quam incestus cum propria nepte , Vel consobrina,& tamen non distinguitur feecie ab illo , sed

solum notabiliter aggrau. it intra eandem speciem, quia ex communi senten ta , quam im

sinuat S. Thomas 2. 2. qu. I s q. artic. '. ad

omnia peccata incestus sunt eiusdem rationis& speciei. Similiter surtuni mille aureorum sine comparatione grauius est , quam turtuin Vilius aurei, & tamen quantitas furti non est circunstantia mutans speciem , sed duntaxat aggravans intra eandem speciem, ut docet

igitur pacto Sacerdos poterit recte iudicare quam grauiter aliquis peccauerit , si ignoret

an poenitens incestum commi serit cum propria matre vel sorore, vel solum cum nepte aut consobrina , & nesciat an furatus fuerit mille aureos, vel viatim tantum s & quomodo

roterit poenitentiam condign*m ei iniunge-

542쪽

re, si non declaret circumstantias illas intra eandem speciem notabiliter aggravantes Praesertim cum illae circumstantiae maioremo interdum malitiam addant, quam illae quae

speciem mutant, furtum enim v g. centum mille aureorum, vel occisio centum mille ho-; minum, absolute continet in se ina orem malitiam, quam sui tum unius aurei, vel occisio

unius hominis in Ecclesia . Addo quod , si literum esset poenitenti tales circumstantias declarare vel non declarare in consessione, non posset Episcopus, nec Summus Pontifex , peccatum intra eandem speciem notabiliter aggravans, V. g. incestum cum matre vel cum

sorore, sibi reseruaue ut saepe faciunt ) non

reseruando sibi incessum cum nepte vel consobrina. Sequela probatur: Ecclesia nunquam sibi reseruat nec reseruare potest venialia aut mortalia alias rite confessa , quia huiusmodi peccata non sunt materia necessaria sed libera consessionis: Ergo si pariter circumstantiae intra eandem specie notabiliter aggrauantes, essent materia libera confessionis , non posset Ecclesia sibi reseruare aliquod peccatum, ratione alicuius circumstantiae ib. lud intra eandem speciem notabiliter aggrauantis.

Dices, Homo non obligatur ad id de quo

nullum extat praeceptiim : Sed nullum extat praeceptum diuinum vel Ecclesiasticum de confitendis circumstanti js intra eandem speciem notabiliter aggravantibus: Ergo fideles ad id non tenentur. Vnde Tridentinum ses . I . cap. s. doctrinaliter definiens quae

circumstantia in confessione explicandae sinta

543쪽

,ri Tranatur fiat, meminit selii in earum quae speciem mi tant, & D. Thomas in dist. 16. qu are

1. qii aestiuiic. sic ait et Ali, vera dicunς quod non sunt nece gario ennsit, ndae nisi circumsian tiae quae ad aliud genui . speciem peccati mortalis. trahrent, ct i, 'e probabilius es Respondeo concessa maiori, negando minorem. , extat enim praeceptum diurnum de

confitereis illis circumstanti is , ex institutione huius sacramenti sequens; cum enim sirinstitutum 1 Christo per modum iudicij . quidquid requirit id ad hoc Vt sacerdos. recte de criminum grauitate iudicare possit, c. dit sub praecepto diuino ; unde cilan explica

tio circunillantiarum intra eandem speciem notabiliter aggravantium , necessariae sit , ad hoc ut consessarias recialin dei grauitate criminum. efformet tulicium , ut iam ostensum est,.sub praecepto diuino cadit. Ad Tridenti- Irtim vero diuendum est . illud ideo explicite non meminisse aisi earum circumstantiarum, quae mutant speciem , quia controuersiam i

ter Theologos , de a lijs quae a variant sp iciem, nollest definirθ Coeterum. rati aquam 'radit ob quam explicari debent illae quae variant speciem, ostenditivi plicii Messari declarandas esse alias quae intra eandem speciem notabiliter aggravant, ut ex supra diaetis. constat. Add quod Concilium docte confitenda esse peccata non silum qiuantum ad speciem, sed etiam quantum ad numerum;

peccatum autem habens circumstantilanae iam tabiliter aggravantem , non unquam est vi tua liter multiplex, ut patet in furto mille an-xeorum auod aequivalet millo sinis vilius

544쪽

De Saeramento Pinnitent in

ali rei, & in odio per integrum annum duran te , quod aequivalet & continet birtualiter plures actus odii, quia continuatio peccati est virtualis quaedam distinctio & multiplicatio

peccatorum. Unde Catechisinus eiusdem Concilii de Sacram . poenit. 6. Sed quoniam, docet non modo peccata omnia , sed etiam circumstantias quae peccati prauitatem valde augent vel minuunt, in consessione explicandas esse.

Ad D. Thomam dicendum est , illum solum excludere velle loco citato ab obligati ne confitendi , illas circum tantias quae non valde notabiliter aggravant intra eandem

speciem, ut circumstantia diei festi : vel dignitatis per sonae, Puta si ille qui peccatum commisit sit Episcopus, Abbas, vel Generalis

O dinis, non vero circumstantias intra eandem speciem notabiliter aggravantes, Ut constat ex ratione quan addit cir ; ait enim ideo non esse necessario confitendas nisi circumstantias quae mutant speciςrin, quia venialia non funt de necessitate confessionis, sed tantum mortalia . quae quantitatem insinuam quodammodo habent.

Secunda dissicultas & controuersia est , an poenitens possit & debeat, Propter integritatem suae consessionis personam complicis reuelare, si aliter peccatum silina explicare non possit e Respondeo affirmative, quia in Sacra mento poenitentiae , poenitens habet ius sese , integre accusandi : Ergo & manifestandi complicem, si aliter non possit seipsum in- regre accusare, seu facere stam consessionem integram . Nec valet si dicas, poenitentem, . Ob

545쪽

s N anatus Rob integritatem suae consessionis , non posta infamare proximum , apud Consessarium a

Tum quia reuelatio complicis in consessione, non est diffamatio eius , nisi materialiter , cui non diffamatur,quando peccatum eius roitesatur, ob ipsius utilitatem & correctionem,

ut docet S a nomas a. a. qu. 73. art. T. Tum

etiam quia complex , volniat arte se faciendo socium poenitentis in crimine, voluntarie etiam se subdidit, quantum in ipso est,cognitioni iudicis de talici imine, quia voluntariete fecit circumstantiam talis delicti. Ex quo intelliges quod si frater commisit incestum cum ibrore , ipsa volente & consentiente, Potest & tenetur in consessione circumstantiam illam explicare, & sororis personam Mcrimen confessario detegere. Secus vero si sorori non consentienti stuprum intulerit, quia in primo casu soror est complex criminis, & socia flagiti j, non vero in secundo. Vnde tΗnc sufficit quod frater , qui vim sorori intulit, dicat se commisisse incestum cum consanguinea, eique vim intulisse. non capti , cando circumstantiam personae . S. V. Meillum confession s.

TR ipliei praecepto Consessor obligatur ad

seruandum sigi lium confessionis , natu rati, diuino, & humano: naturali, quia de iure naturae est seruare secretum sibi commis

sum; diuino, quia consesso quae est iuris di-nini ,s ne secreto esset nimis subinde, que

546쪽

ciue moraliter impossibilis; humano denique seu Ecclesiastico, quia Ecclesia strictissime praecipit sis illum consessionis seruari, & po

nis grauissinis eius violatores punit, ut patet ex Canone Sacerdos de poenitentia dist. i. Ex quo seqmtur, Sacerdotem violantem sigil- .lum conlessionis , triplex peccatum C minit tere ; primum detractionis , insaniando proximum; secundum infidelitatis, non seruando secretum; tertium sacri legi j , faciendo contra reuerentiam & sigia ificationem huius Sacramenti .

Adeo velo stricta est sigilli consessionis obligatio, ut nequidem in periculo boni

communis , aut in quacumque necessitate , vel ad vitandum quodcumque scandalum, li-iceat illud violare, ut dicitur in praedicto Canone. Ratio est primo, quia reuelatio sc- creti consessionis, non est medium ordinatum ad succurrendum necessitatibus de periculis hominum. Secundo, quia quod est intrinsece malum , nunquam potest assiimi ut medium ad procurandum aliquod bonum,uel ad vitandum aliud malum s non enim sint facienda mala , ut eueniant bona , Vel vi vitentur alia mala: violare autem sigillum confeΩsonis , est intrinsece malum , tum quia est violatio iuris naturalis, praecipientis seruare secretum; tum etiam, quia est contra significationem Sacra monti poenitentiae, hoc enim Sacramentum significat remissionem peccatorum , quae est tectio quaedam & occultatio quam facit Deus de peccatis, iuxta illud Psalmi r. Beati qMorum remissae sunt iniquitates, O quorum tecta sunt peccata . Ergo visatio '

547쪽

η Trasatus V. so i l si consessionis nunquam potest esse licita , sub praetextu alicuius boni procurandi, aut alicu us mali vel scandali vitandi. Tertio quia si aliquando liceret sigillum consessionis violare, totaliter destrueretur poenitentiae sacramentum , quod est maximum bonum reipublicae Christianae, quia illud redde retur Θdiosum, ut supra dicebamus . Dices, Praeceptum de integritate consessionis non minus est de iure diuino, quam prae ceptum seritandi eius secretum , de tamen licitum est in pluribus casibus facere conses sonem non integram, ut constat ex dictis q. praecedenti: Ergo pariter licitum erit in aliquibus casibus extraordinariis reuelare secretum consessionis. Respondeo non omnem integritatem confestionis esse de iure diuina , sed illam den-

taxat quae est in potentia poenitentis, unde

ista semper obligat, nullii in potest assignari

Cisus in quo liceat poenitenti non sacere confessionem formaliter integram , licet plutes ad diici possint, in quibus non teneturiacere confessionem materialiter integram . Addo h c esse discrimen inter praecentum confessi nis , & praeceptum non reuelandi secreriimconsessionis, quod primum est a firmativum, atque adeo licet obliget semper, non tamen pro semper , sed possitnt contingere casus , in quibus cessat eius obligatio ; secundum vero est negativum , subindeque obligat semper de pro semper, ac in omni casu, nullo prorsus

excepto, clim ea sit natura praeceptorum negati uorum . Ex his . .

llipitur primo , non posse confessorem

548쪽

at explicandum peccatum proprium in conssessione , reuelare peccatum alterius in confessione auditum; quia praeceptum sigilli est arctius , quam praeceptum de integritate confessionis : cum ne quidem ad mortem vitandam liceat sigillum.confessionis violare , Ma praecepto integritatis consessionis, multo

minora damna dic pericula excusent

Collio itur secundo , non licere sacerdoti facere actionem aliquam , quae ex natura suasit expressiua peccati iri consessione auditi, quia hoc esset reuelare confessionem, Non verbo, sed facto: ei tamen licitum esse exercere omnes illas actiones , quae de se sunt indisterentes ad significandum peccatum confessim aut non consessum, 8e possunt, etiam consideratis omnibus circumstanti is, fieri ex aliju motiuis. Unde si Sacerdos sciret per conseia sonem, paratum sibi esse vinum toxicatum admissam celebrandam, posset a celebratione abstinere fingendo aliquam infirmitatem repentinam . Non possunt tamen Praelati uti cognitione per consessionem habita , ad externam gubernationem , hoc enim strictissime prohibuit Clemens VIII. decreto anno Is 93. diea 6. Maii edito . Colligitur tertio, illum qui reperit chartam , in qua scripta sunt peccata por nitentis nondum consessa, non obligari ad si illum, sed duntaxat ad secretum naturales quia talia peccata nondum Ecclesiae clauibus subieeta sint. Q ad filivi si in ea charta contineatur aliquod iacinus vergens in damnum reipublicae, tenetur illud reuelare , clari secretum naturale non obliget cum damno boni pη-

549쪽

blici. Si tamen charta iam tradita suisset confessario, &casu e manibus eius dilapsa, tunc qui illam re per iret, ad sigillum consessionis teneretur ; quia ira tali cas i peccata in ea contenta, illissent consessario manifestata, sublim

eque subdita clauibus Ecclesiae.

Irca ab lutionem Sacramenta lem quatitor sunt dissicultates breuiter hic expediendae . Prima est, utrum omnia ista verba:

ο absolus te ab omnibus peccatis tuis , in rist

ni ine Patris o se , O Spiritus Sancti, quae a Florentino & Tridentino assignantur pro forma Sacramenti Poenitentiar, sint de eius essentia , an vero haec sola verba absoluo te, sint essentialia absolutioni Sacramentali' Respondeo haec sola verba absoluo te adessentiam & valorem absolutionis Sacramentalis sussicere. In primis enim ad illam non requiritur necessario inuocatio Sanctissimae Trinitatis , sed illa relinquitur arbitrio Sacerdotis , ut ait D. Thomas sepra qu. 84. art. Vade non est eadem ratio de sorma huius Sacramenti , ac de forma Baptistat & Confirmationis, in qua necessaria est expressio Sanctissimae Trinitatis, quia Baptismus inducit homunem ad fidem, cuius praecipuum mysterium est Trinitas , & Confirmatio roborat ad eius

consessionem. Secundo quod apii debeat ne ine absolutἰone Sacramentali i

550쪽

cessario poni particula omnibus constat, tum quia non apponitur in Rituali Romano' iussu Pauli U. edito, tum etiam quia poenitens non potest absolui ab uno peccato mortali, quin absoluatur ab omnibus , &devenialibus se non fit absolutio , cum poenitens de illis

non paeniteat, nec poenitere teneatur . Tertio quod ly ά tecratis, non sit de essentia absolutionis probatur , quia licet haec verba absoluo te, ex se indifferentia sint ad significandum absolutionem a peccatis vel a censuris, cum tamen in administratione Sacramentipo nitentiae prolerantur supra poenitentem confitentem peccata sua, habent ex illa circun- stantia quod potius significent absolutionem a peccatis , quam a censiris. Demum quod per solum verbum Abstu O , non exprimatur suillatenter forma absolutioni , sed debeat addi particula te,ex eo constat quod in ea significari Se exprimi debeat,absolutionem cadere supra talem pessinam de Iiquentem , accuse tam, conssi clam , poenitentem , & consessam talia singularia peccata . Vnde particula te, non minus est de essentia in forma Sacramen t Paenitentiae, quam ino forma Sacra me uti Bapti simi de Confirmationis . Relinquitur e

go quod forma absolvi ion is essentia liter salitetur in illis verbis, Absoluo te, siti pressis pro

Domine ego, quod in verbo primae personae,

absoluo, subintelli itur ; illa enim fissicienter significant principalem effectum huius Sacramenti, qui est sblutio a vinculis pecca

torum.

Dices , Florentinum & Trideminum , as ἱ-gnando formam huius Sacramenti, dicunt illam

SEARCH

MENU NAVIGATION