Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

τ, anatus II. est causa principalis Sacramentorum min 1 ster autem solum instrumentalis : Atqui cli ctus assimilatur potius causae principali, quam instrumentali , nec a bonitate vel malitia morali instrumenti dependet, sed a motione v virtute causae principalis ' Ergo siue bonus sit siue malus minister, verum conficit vel minis at Sacramentum , si debitam materiam 'sormam adhibeat. Unde Augustinus lib. s. de

baptis no cap. 1'. Sive Iudaeiss , sine Paulus bast et, christus peccatum lauar ; absoli ir, O delet.

Potest haec veritas varijs exemplis, quibus thiatur SS. Patres, illustrari. Vt semen fritet ficet, nihil refert quod lotis aut sordidis manibus seminetur. Nihil refert an sigilli urist ferreum vel aureum .ut in cera figuram im-Primat si a m. Nihil resert utrum fistula perquam transit aqua, argentea sit, vel plumbea, aut lutea. Demum ut medicus cunierat sensetatem , uihil refert an ipse sit sanus vel aeger. Ita pariter ut bacramenta cflectum conferant suum , impertinens est fides vel sanctitas ministri, cum ille propter haeresim vel impietatem conficiendorum Sacramentorum potestatem, quae in charactere indelebili sita est,non

amittat

Obi)cics primo : Canone 49. Apostolorum

dicitur rebaptigari oportere eos, qui apud haereticos bapigat i sunt. Et in Concilio Nicaeno I. can. i'. iubentur Paulianistae rebaptizari: At si haeretici vera Sacramenta coniic

rent, qui ab illis baptizati sunt, non deberent rebaptizari: Ergo Euc. Eesponde qruberi in Concilio Nicano Pati lia. C

92쪽

De Sacramentis in ge vere . 771ianistas rebaptizari, eo quod non fuissent baptizati in nomine Spiritus Sancti. Similiter Can. 4'. Apostolorum dicitur oportere rebaptizari eos qui ab haereticis baptizati sunt,quia illi haeretici vera forma non utebantur in baptismo. Vnde ex his & similibus locis, solum

inferri potest, haereticos vera Sacramenta non conficere, quando debitam materiam vel sormam non adhibent.

Obij cies secundo , Christus non tradidit sacramenta nisi Ecclesiae: Sed haeretici & Iu daei , aliique infideles sunt om uino extra Ecclesiam: Ergo ab illis nulla possunt Sacramenta confici, vel mi nisi rari. Pespondeo concessa Maiori , negando Minorem s haeretici enim sunt membra Ecclesiae, quam lis mortua , eiusque potestati subi jciuntur : Iudaei vero , & alij infideles, etsi ratione suae personae sint extra Ecclesiam , & illius potestati non iubi jciantur ι tamen eo ipso quod volunt vera sacramenta conficere, ministerium exercent Ecclesiae proprium , &ipsius in inisl ros in hac operatione sponte se exhibent, subindeque aliquo modo ad illam pertinent. s. III.

Restatio tertia di uitalis D Ico tertio ', Ministros speciali consecratione ad conficienda sacramenta destinatos,qui &mmistri solemnitatis dicuntur,ea in statu peccati mortalis conficientes, vel ad ministrantes, peccare mortaliter ; secus vero D ; ni

93쪽

νη Tra natus Ir. mini st ros necessitatis, non consecratos . a Prima pars huius assertionis probatur ratione D. Thomae: clim ministri soleinnitatis . peculiari conlacratione deputati ad conficienda & ministranda sacramenta , debennin sanctitate sese conformare Deo & Christo, quorum sunt ministri, iuxta it Iud Leuit I 0. Sanni ea itis , quoniam ego fanta i sum ; & ipsis Sacramentis , quae sunt actiones quaedar sanime,& speciali quadam sanctificatiosae Deo consecratae: unde si cum immunditia peecati mortalis, ea pertractent, grati iter peccant, M sacrilegii crimen incurrunt. Ex quo probat manet secunda pars: Ille enim qui non ministrat 'eI conficit ex officio Sacramentum , sea ut minister necessitatis, hoc non praestat ex

hibendo se ministitim Christi & Ecclesiae, sed

soliun si buenit necessitati patientis: Ergo non obligatur ad se consor mandum in sanctitate Deo A Christo , ut au hori Sacramentorum, nec ipsis Sacramentis ; subindeque , quamui, ea in statu peccati mortalis conficiat , vel a ministret, non peccat mortaliter . Ad pleniorem huius concIusionis intelli gentiam & plurium casuum conscientiae r solutionem , cum Caietano hic art. si obseruandum est , ad hoc ut minister Sacramentorum peccet morta Iiter in exercitio sui ministeri, , oportet quod agat ut minister consecratus , seu ex ossicio , & quod actio sit facti- ua Sacramenti, vel saltem Sacramentat tu, id est ad conficiendum Sacramentum ordinata, vel distributiva Sacramenti iam facti: ita ut si alferum horum deluerit, peccatum mortale in exercitio ministerij sacri non committis

94쪽

De Saeramentia in genere . 79tur. Ex qua doctrina Caietani. Colligitur primo, non peccare Sacerdotem malum baptigando sine solemnitate, vigente necessitate,quia tunc non agit ut minister consecratus, sed se habet ad instar laici Colligitur secundo, contrahentes matrimonium in peccato mortali, peccare quidem mortaliter , quia sine debita dispositione recipiunt Sacramentum , non tamen quia illud admi ut strant S, ad tale enim Sacramentum mi- nistrandum , specialem consecrationem non habent. Ncque obest , quod non sit alius propinquior miniiter huius Sacramenti, ac proinde videantur mini stri ex ossicio; nam ad mini strum ex officio , hoc non sufficit, sed requiritur insuper quod ad hoc speciali consecratione deputatus fit Colligitur tertio, Confirmatum , publico

SI coram tyranno consitentem fidem , in peccato mortali, non peccare mortaliter : quia li-

cet per Confirmationem detur ipsi potestas&specialis gratia ad sic prostendum, haec tamen professio non est actio factiva Sacramenti,vel

Saciamentalis. Colligitur quarto , Sacerdotem celcbrantem in peccato mortali , duplex peccatum coumittere , alterum quia conficit Sacramentum,

alterum quia illud recipit; sicut Laici indigne recipientes hoc Sacramentum , peccant mortaliter, & fiunt sacrilegi . Colligitur quinto, ministrare Eiicharistiam in peccato mortali esse peccatum mortale. I i-cet enim haec actio non sit factiva Sacramenti , est tamen di stributiva illius, subindeque

aliquo modo Sacramenta lis.

95쪽

po Tractatur II.

Colligitur sexto Sacerdotem in peccato

mortali audientem coni ssiones, peccarC mo taliter , quia tunc operatur ex ossicio Sacerdotali , & gerit vices Christi. Colligitur Septimo, probabilius esse peccare mortaliter Diac'nos &subdiaeonos solemniter sua ossicia exercentes in peccato mortali ι licet enim actiones quas tunc exercent,non sint Sacramenta , sunt tamen Sacramentales, utpote respicientcs sacramentum Eucharistiae,& ad ipsum prope accedenteS.

Colligitur octauo , Episcopos Chrisma Seoleum infirmorum in mortali consecrantes, peccare mortaliter , cum hullis nodi actiones stat sacramentales, utpote ad confectionem sacramenti proxime ordinatae. Non tamen Ct ri in statu peccati mortalis benedicunt templa, vasa, lacras vestes , Uirgines Deo dicatas, Vel Abbatillas ; nam actiones ista aec sacramen- ta, nec sacramentales sunt, nec ad Episcopum pertinent de i ure diuino , sed sollim de

jure Ecclesiastico Colligitur nono, non peccare mortaliter concionatorem, qui in peccato mortali praedicat, cum praedicatio non si actio sacramentalis, & possit Laico committi. Supponitur tamen peccatum esse occultum, nam si sit publicum, peccat mortaliter, ratione scandalia

96쪽

I RACTATUS III.

BAPTISMO

CONFIRMATIONE.

E Xpliς xii his quae septem nouae legis S

cramentis communia sunt, progredimur ad singulorum in particulari expositionem , & primo agimus dei Sacramento baptismi 4 quod naturae ordine primum est , veluti regeneratio in Christo, N: prima natiuitas spiritualis. Vnde egregie Augustinus tract 11.

in Ioan. D a fini natiuitates , una de terra, alia de caelo runa de carne alia δe spiri φ ; una de mortalitate, alia de Cternitate ; γna de ma

sculo ct fremina , alia de Deo ct Leel.sia , illa facti silio carnii , hine spiriti AE ; illa filios mον- sis , alia resurrefctioniν s illa si lira saeculi , hine filio, Dei ; illa sitioi irae,haec filios misericordiae ac ρ ex hoc illa peccato originali obligatos , ista Urini vinculo fescati liberatεs .

97쪽

8x Tradratus II.

A Liqui existimant Christhim instituisse Sa

cramen um baptismi cum dixit Nic demo Ioari. 3. Vilῖ qui r reuatnae fiserit euaqua spiritu SanGO , non potes introire in τegnum Dei. Alii eius institutionem in illud temprus reiiciunt, quo Christus in coelum ascensurus Discipulis dixit Matth.28. Euntex

Sed longe pronabilior est opinio D. Thomae hic qu. 66. artic. 2. docentis baptis in fuisse a Christo institutum eo die quo a Ioanneia Iordane baptizatus est . Et sane illud anici Christi mortem & resurrectionem fuisse ii stitutum , aperte ex criptura colligitur; cui enim legamus I a. s. dc Christum antae silain pastionem per DiscipirIos baptizasse,nulla est ratio negandi ii Iam fuisse bapri simum Christi , subindeque ante ipsius passionem institu tim non enim probabile est , Discipiis Io, Christi baptigasse baptisno Ioannis , tum quia discipuli Ioannis contra illud baptisma murmurantes, apud I annem conquesti sunt, Vt narratur Ioan. s. quod utique non secissent, sed potius gaudere debuissent , si baptismuni Ioannis Christi disi puli administrassent. Tum etiam, quia Oscipuli Ioannis ira minii , quod discipuli Christi baptizarent, halagrem ad filum magisti um deferentes ; non di

98쪽

D. Bapti'. o confirmattine quod Christus baptizet , quia nimirum venotauit Cyrillus lib. 2. in I n. c. 17. )quamuis ipsi discipuli baptizarent; ut expresse dicitur Ioan. 4. id tamen non praestabant virtute & nomine proprio , sed Christi , qui proinde per eos baptizare dicebatur : quod dici non potuisset, si illi nomine & baptismo Ioannis baptizassent ; quia tunc potius dicere debuissent, quod Ioannes per Apostolos baptizare ; ille enim dicitur per alios baptizare, in

cuius nomine baptiZatur. Accedit congruentia, cur hoc Sacramentum institui debuerit ante passionem ; quia cum sit ianua ad alia Sacramenta , & sine il- Io , iuxta legem a Christo statutam , nequeant aliorum Sacramentorum cstedius participari, congruum fuit , ut institueretur ante Eucharistiam de Ordinem : Vnde cum haec duo Sacramenta ante passostem, Christi instituta fuerint, nimirum in ultima coena, Vt definitur in Tridentino seis 22. Can. a. manifestum est , etiam Sacramentum baptismi ante passionem Christi fuisse institutum. Sicut in antiqua lege circii incisio, cui successit baptisinus , suit instituta ante onmia alia Sacra

menta ἀ

Quod vero bapcismus institutus fuerit , qua ivlo Christus in Iordane baptizatus. est, probat D. Thomas hic arti c. a. hoc di l cursu :Tunc videtur aliquod Sacramentum institutum, qua udo virtutem suos producendi esse eius accepit : Sed hanc virtutem habere coe pit baptisma , quando Christio fuit bapti Zatus, ud docent SS. Patres, pra sertim Augustinus da Aimbrosius: illis enim strin. 36. de rem-

99쪽

8 ranatus II. pore sic ait: Ex quo christus in aqua mergito D.

σου es omnium peccata abluit aqua . Iste vero lib. 2. in Lucam cap. vlti mo haec scribit: Bapti- atus es ergo Dominus , non mundari volenν , sed mundare aquas, ut ablutae per carnem Chri- si , quae peccat m non cognouerat , baptismatii ius haberent : Ergo vim repenerandi sa: a-ctificandi habuit baptismus, quando Christi: ς in Iordane baptizatus est . Non desunt etiam congruentiae, idnc enim affuit tota Trinitas sensibilibus signis , scilicet Pater in voce , Filius in humana natura , δίSpiritus Sanctus sub specie columbae, ut simul clim materia baptismi, eius forma,in no- mine Trinitatis proserenda , designaretur . Item coeli aperti Iunt, ut praecipuus baptismi effectus,qiii est apertio regni coelestis, deci raretur . Unde Augustinus lib. de mirabilibus Scripturae cap. s. ait apparuisse columbam, Sec pluma pertum fuisse, ut bap;imi Saera Meurum quid valeret , ostenderer. Itaque iuxta

hanc sententiam , institutio baptismi facta est anno i s. imperia Tiberi j Caesaris , artatis Christi anno circiter trigesimo , & Vt communiter creditur, die sexta Ianitar ij, qua Epiphaniam Lelebramus. Unde S. Maximus h mil. 1. Epiphaniae: Sicut relatu paternae traditi nix iυνuimur , ferunt hodie Chrsum Dominum . fu ριο a Ioanne baptismate , eo se

crasse fluenta Iordanis , suamque simul tu rim casse Ballistam .

100쪽

De Sacramentis in tenere .

Aria sunt etiam circa hoc Auetorum placita : quidem enim quorum meminit D. Ber nardus episti. 77. olim existimabant, quod baptismi praeceptum ab eo tempore coeperit quo Christus dixit Nicodemo :2GF quis 3 enatus fuerit ex aqua O Spiritu Sancto Oe. Sed haec sententia communiter rei jcitur. Primo, quia Christus habebat tunc colloquium priuattim cum Nicodemo: praeceptum autem

baptismi, non debuit dari in colloquio priuato, sed publico . Secundo, quia baptismus non fuit in praecepto toto illo tempore quo

vigebat lex circumcisionis: Lex autem ci cumcisionis vigebat toto tempore antecedenta

mortem & pa sonem Christi, quia lex Molasis usque ad passionem Christi durauit; non

fuit en in adaequale N: perfecte impleta, antein quam Christus iam expirat iis diceret , eo fumarum est. Tertio quia tunc lolii in baptis. mus coepit esse in praecepto , quando ccc pie habere totam suam persectionem , quandiis enim illa caruit, tandiu praecipi non debuit: Sed ante Christi mortem & rellirrectionem baptismus totam fiam perfectionem non hisbuli, cum una ex perfectionibus bapsilini sit, vi nos configuret morti & resii rectioni Chriasti, ut docet Apostolus ad Roman. Ergo non fuit in praecepto ante mortem & resurrectionem Clitasti. Vnde Iudaei de doci cura

Christi truttiicii ante eius passionem, licet te-

SEARCH

MENU NAVIGATION