Q. Horatius Flaccus selectis fere omnium interpretum, ac praecipue Dacierii, & Sanadonis notis, & argumentis illustratus opera et industria Francisci Dorighello ... Tomus primus tertius

발행: 1780년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

t48 CARMINUM

Collo trahentes: hae Quirinus Μartis equis Acheronta fugit. Gratum elocuta consiliantibus

Iunone divis; Ilion Ilion Fatalis, incestusque iudex,

Et mulier peregrina vertit In pulverem, ex quo destituit Deos Imreede pacta Laomedon, mihi, Callaeque damnatam Μinervae

Cum populo & duce fraudulento. Is

U. is. Nihil conducibilius ercogitare poterat Poeta . quam ut Iunonem ea loquentem induceret , quae nemo Au ousto dicere ausus fuisset. haec laus Cori phoeum Poetarum , di Politicorum hominum decet . Idem erat ac si diceret , Augustum eo consilio praepostero in lunonis , caeterorumquς

Deorum odium Venturum . . , - .

U. 16. Elevatae mentis rapiditatem vivida, ct cita numerorum vi e primit . Senatorum commentum imitatur , qui

ad sedandos populi turbulentos motus ob Romuli mortem testati sunt , eum in coelum elatum esse . v. 1 . Dii , qui Romani imperii cloriae prospiciebant , Romulum urbis conditorem coelis inserere volebant . Sed Iunonis offensionem verebantur laetati tamen sunt de mutata ejus opinione , eo facili constituto pacto . Iuno sermonem instituit ea Maiestate, ea eloquentiae vi , quae Deorum Reginam maxime decet. consiliantibus . deliberantibus . V. 18. ordo est : ex quo Laomedon aestituit Deos moeede pacta , fatalis , incessusque iudex s mulier peregrina υretirio pulserem Ilion litora damnatam mihi ει Minerυae . ex auo , nempe post illud tempus, quo &e. Exordium huiusce Orationis est ἐνενγDιον . verba omnia , eorumque collocat Ioacerrimam Iunonis indignationem ostendunt . Initio causam agere odii sui, & iterat, ut magis, magisque Deorum animis infigat odii sui sensum ad versus Trojam . ad conis temtum ne nominat quidem Paridem , nec Helenam; haec

est mulier peregrina , ille judex fatalis Patriae , hospitii violator : ambo impudicitiis infames et Laomedon est perfi-1ρ. Paris pomum dedit Veneri , & ita in odium in-eidit Iunonis & Palladis.

212쪽

LIBER I IL

Jam nec Lacaenae splendet adulterae Famosus hospes; nec Priami domus Periura pugnaces Achivos Hectoreis opibus refringit: Nostrisque ductum seditionibus Bellum resedit. Protinus & graves Iras, & invisum nepotem Troia quem peperit Sacerdos, Marti redonabo . Illum ego lucidas Inire sedes, ducere nectaris Succos, & adscribi quietis Ordinibus patiar Deorum. Dum longus inter saeviat Ilion, Romamque Pontus; qualibet exules In parte regnanto beati: Dum Priami, Paridisque busto Insultet armentum, & catulos ferae Celent inultae: stet Capitolium

FuLV. 28. Hector unus de victoria dimicabat . Maior laus Hectori tribui non poterat , quam ut Iuno ipsemet id fate

retur

V. aq. In duas factiones discindesantur dii in bello Tro

iano a

v. 3o. Superiores versus sunt Orationis exordium , sequi rur nunc propositio. V. 3r. Romulus erat filius Martis. Mars Iunonis. V. 33. Obstare , quominus Romulus inter deos recenseatur, idem est ac eum Diis eripere, assentiri vero, ut Deus sit, idem est ac restituere. ἔV. 3 . Vides Carminis scopum . Hinc Iuno id saepe in culcat . longus conjungitur cum μυiat . Saeviat pontus quam longus est Romam inter & Ilion. V. 38. Iuno in reeonciliationis argumentum annunciat Romanis felix imperium , iterato tamen pacto perinde ac si eorum utilitas omnis a servando hoc foedere penderet . Hic locus adeo sublimis est , ut nihil mirabilius fingi possit. Poeta fulgurat , tonat . 3o sequentes versus maximas, &Prope innumeras Poeseos opes in apricum proserunt.

V. M. Quae Trojae imago l . ultare significat proprie saltare, hic vero inauriani figere.

213쪽

iueo CARMINUM

Fulgens, triumphatisque possit Roma ferox dare jura Medis.

Horrenda late nomen in ultimas Extendat oras: qua medius liquor Secernit Europen ab Afro; Qua tumidus rigat arva Nilus. Aurum irrepertum & Dc melius situm, Quum terra celat, spernere fortior, Io uam cogere humanos in usus, omne sacrum rapiente dextra. Quicumque mundo terminus ob lstitit, Hunc tangat armis, visere gestiens, a parte debacchentur ignes, 3 Qua nebulae, pluviique rores,

Sed bellicosis sata Nepotibus Hac lege dico, ne nimium pii ,

Re V. 46. Mare mediterraneum. U. ψρ Aureus nummus Romae primum eusus est ann 64 . 61 annis postquam argentei nummi signati sunt. U. Cogere , ςgregia vox. vim inserre auro, extrahere illud e terrae visceribus , ubi conditum fuerat a Natura. v. s3. Nempe qitieumque terminus orbem terrarum ha-hit,bilem clausit . . V. ss. Maxima huius verbi vis tenuitatem τοῦ nebul e , plasiique rores compensat. V. s . Fato , quae praedixerat in 16 superioribus vers-

bus a

V. 38. Tertia vice de hac conditione Iuno loquitur. Duas praecipuas causas denotat, ex quibus timendum fuerat, ne Troia caput imperii fieret , nempe pietatem , & rerum confidentiam . Caesares erant ineae nepotes Augustus igitur Troianis favebat . Pietas quae praestari solet in Majores coniuneta cum antiquae originis gloria videbatur vocare Augustum ad urbem Troianam praeoptand*m . pietas . Sanee aetate quam facillimum erat id consilii capere . Bellaeivit a iam consecta fuerant ρ. abhinc annis. Hoc annorum spatio iterum Iani Templum clausum est : Augustus cum duobus exercitibus in orientem proseiscebatur, quorum alter in Syria Principem oppe iebatur, alter vero in Asiam mi potem duce Tiberio procedebat. Diuitiaco by Coral

214쪽

LIBER I IL

Rebusque fidentes, avitae Tecta velint reparare Troiae. Troiae renascens alite lugubri Fortuna trilli elade iterabitur, Ducente victrices catervas Coniuge me Iovis & Sorore . Ter si resurgat murus aheneus Auctore Phoebo, ter pereat meis Excisus Argivis: ter . uxor Capta virum, puerosque ploret. Non haec iocosae conveniunt lyrae. Quo Musa tendis desne pertinax Referre sermones Deorum, &Μagna modis tenuare parVis . V. 63. Fingere sibi quispiam potest aliquid grandius , magnificentius , ct formidolosius , quam illud s pectaculum ' , U. 6s. To ter tribus vicibus iteratum his quatuor ver-sbus magnos addit spiritus , ct scopum Carminis clariorem efficit . Exordii magnificentia in hac Iunonis oratione diu servari non posse videbatur, sed media pars est sortior, po strema vero caeteras longe vincit. U. 68. Conjugem suum . V. ερ. Res leniter tractanda erat, ideo Poeta eoereet imis petum Musae. Periculosum nobis est, id palam facere Principibus viris, nempe eorum cogitationes innotescere.

215쪽

s 33

CARMEN IV.

Se et si poeseos, qua pollet, id maxime effecisse , ni Augustus lenis oe docilis feret, qui tamen pariter potens, iustus , timendus est.

IJ Estende coelo, dic age, tibia

R Sanado aliique interpretes arbitrantur . hoc Carmen Deorum cultui promovendo sacrum esse. Velim meminerint ingenium, moresque Horatii , quem ipsi fatentur Epicuri asseclam fuisse . qua vero de causa, a quo impulsus tam luculentum Carmen elaboravit y Hoc puto esse Argumentum . Consecto antecedenti Carmine Iussam se tenacem ι &ab Augusto perlecto res cessit ad voluntatem . Princeps afraepostero illo consilio capessendo destitit ἰ sertasse etiam cum mentem Maecenatis, & Poetae assecutus esset, significavit, se nunquam Romam relicturum laudavit quoque Carmen, ut par erat. hinc maximis laudibus elatus est H

rativs, sibique summopere placuit, & continuo hoc Carmen concinnavit, quo ostendit modeste, sibi Musas semper favisse , earumque ope omnia posse essicere. Haec allegoricesbi .ult, eum dieit, tentabo Bospharum , s orentes arenarcte. visam Britannoe , Concanum, Gelonos Sc. deinde aper te declarat, se dedisse Musa auspice lane consilium Caesari , & dato gaυisum esse : V. 4 r. h. e. se Caesarem a prima illa sententia amovisse . Hine V. 4a. Lyrico ritu gradum facit ad Iaudandum Augustum, qui licet clementes mores imbiberit Musarum ope, tamen justus pariter est. Animadvertendum est, a Poeta tacite indicari coniurationes Lepidi

junioris, Fannii Caepionis, & Murenae , & deinde M. Egnatii, exin Planci Rufi in vitam Augusti. est igitur sensus: Titanes bello in Jovem indicto fulmine perculsi sunt S in Tartara dimissi, se illi turbulenti cives di impii ab Augusto profligati sunt,& rigidis poenis multati. V. Vellei. lib. a. Certe nisi haec nesaria consilia intendisset animo

Poeta, quorsum 38. versibus Iovis ultiones reserret' praeterea vidimus V. xx. Carminis praecedentis comtaratum esse

Augustum Iovi, Polluci, & Herculi pmpter fortitudinem, S constantiam, ut videbimus etiam initio Carminis quinti

Caela Tonantem. optime congruit comparatio, Titanes p tentes erant , magnum teriorem coelo idtulere . Fannius

216쪽

Regina longum, Calliope melos,

Seu voce nunc mavis acuta,

Seu fidibus, citharave Phoebi. Auditis P an me ludit amabilis 3 Insaniaὶ audire & videor pios

Errare per lucos, amoenae

uos & aquae subeunt & aurat. Μe sabulosae Vulture in Appulo, Altricis extra limen Apuliae Ludo , fatigatumque somno Io

Caepio, Murena, Rufus, Egnati iis potentissimi cives erant,

ingentemque metum non modo Augusto, verum etiam Se

natui Populoque R. incussere. Sed sicut Iupiter eos debel- Iavit , & puniit auxiliantibus Diis omnibus , se Augustus Senatus praesidio & vigilantia adiutus hos oppressit . Poterat ne impensius Prinei pem laudare Adeo sagacitet rem pertractat, ut eo attentiorem inciat legςntis animum , quo plura addit. Allegoria usus est prudenter , ne dolore amisciat Proeuleium Μurenae Fratrem , ct Maecenatem levirum , & alios. Nobile est argumentum Carminis, S unum, quia elementia iustitiae arctissima cognatione devincitur in optimo Principe. Magnificus est stilus, & versuum structura . Anno et 33 cimiter. i. tribus ferme annis postquam Mareellis, octaviae filius decessit, illae conspirationes depressae sunt. Versii 2 . loquitur de casu arboris. Sanado asserit , V. 30. agi de copiis ab Augusto dimissis anno 44, quo Iani templum clausum est leatio & postremo . Sed constat, pluries. antea copias dimissas fuisse, praecipv devicto Antonio. Crederem hoc Carmen consectum esse inter 236. & 73' , quo temporis spatio Romae Augustus pace fruebatur dimissis exercitibus, legem tulit de maritandis ordinibus , & seeu- . lares ludos celebravit . . V. a. Longum , i. dignum , quod apud posteros cele

bretur .

V. 4. Citharae fidibus . . . . V. s. Hic poeticus spiritus admirabilis est. Vix invocata Musa se exauatri sentit , iam audit cantus . quos poscit, ct sibi fingit, a quolibet eos exaudiri: am bilis insania est species quaedam insaniae, sed amabilis. V. s. Probat se frui Musarum patrocinio . Fabuisse, i. de qua plurimus sermo est .

217쪽

Fronde nova puerum palumbes Texere: mirum quod seret omnibus, Quicumque celsae nidum Acherontiae, Saltusque Bantinos, & arvum Pingue tenent humilis Ferenti: . Is i Ut tuto ab atris corpore viperis i. Dormirem , & ursis, ut premerer sacra Lauroque, collataque Μyrto, Non sine dis animosus insans. 2o Vester, Camoenae, vester in arduos

Tollor Sabinos; seu mihi frigidum Praeneste , seu Tibur supinum , seu liquidae placuere Baiae.

somnum obrepentem. U. eta. Viridibus ramis. V. 14. Cacumina Vulturis extollebantur inter puerum .

S Apuliam, extra quam erat latus Vulturis , ubi dormie-ha Horatius ; & ita putr subtrahebatur oeulis spectantium . V. xx. Omnia consideranda sunt, quae a docta manu prodeunt. Nou patitur Poeta, legentes languescere.' Imagines suas omnes animat, mira rerum varietate nos detinet . in

exordio Poeticum spiritum effundit, suo repente tranquilla into narrat rem, quae sibi insinti contigit . Inde rapido vo- Iatu tollitur, α nos secum transfert in Sabiniam , Praeneia te, Tibur, es Baias. Iuvat illic tueundo otio frui . Deinde nos ducit in Musarum antrum, videmus Augustum inter doctas Deas, ct eruditis utilibusque documentis inter- sumus. quibus Prinei pem imbuunt. haec, ut dixi, allegotiee dicta lenitatem Augusti aperte declarant, ad quam Poetae Carmina eumdem redegere. Sed repente horridum spectaculum nostras mentes percellit. tumultu Gigantum terra subvertitur, totum coelum sedibus suis prope convulsum ad summum Deorum Regem tuendum conquit. Hae imagine allegorica repraesentatur Augusti iustitia . Hunc locum de justitia eum praecedenti non connectit abreptus τους σίκs impetu. Quicumque Uates rem suam optime pertractat, longa Carmina profecto non scribet ; licet enim revera longa sint, tamen semper brevia esse videbuntur: sed necesse est . ut ad aliquid certi & singularis tendat , nec

sine causa Diuitig Corale

218쪽

LIBER IR

Vestris amicum fontibus, & choris, Non me Philippis versa acies retro,

Devota non extinxit arbos, . .

Non Sicula Ρalinurus unda. Utcumque mecum vos eritis, libens Insanientem navita Bosphorum Tentabo, & arentes arenas Littoris Assyrii viator, Visam Britannos hospitibus seros, Et laetum equino sanguine Concanum, Visam pharetratos Gelonos, Et Scythicum inviolatus amnem. Vos Caesarem altum, militia simul Fessas cohortes reddidit oppidis, Finire quaerentem labores,

Pierio recreati S antro.

Vos lene consilium & datis , & dato

Gaudetis almae. scimus ut impios Titanas, immanemque turmam Ful-

U, 33. Assyria proprie dicta distabat mari undequaque,

νrgo hic est pro Syria . . . . V. 34. Concanum populum in Hispania. V. 36. Mare Caspium . , V. 37. Altum ab alere. V. 4o. Augustus doctus erat, subseei vis horis operam dabat Philosophiae, linguae Graecae studio , Eloquentiae, & P si, maxime Horatii Carminibus legendis delectabatur. cv. Horatii Vitam. V. 4 . Musae dulcium morum mel Augusti animo instil- Iarunt. quasi dicat; meis Carminibus effeci , ut Augustus consilium relinquendae Romae deponeret. Callide autem rem occultat, ut alibi. V. 42. c V. Praec de Lyrica Poesi, ubi agitur de vacuis inter duas sententias intervallis. ait, Musas maxime utiles fuisse Io. t tu bello contra Titanas. Nomine Iovis , &coelestium Numinum , quae artibus & litteris praesunt, intelligit Augustum, & aulicos viros Sapientes, qui consilii suis eidem Principi saepe opitulabantuI. Distiirod by Corale

219쪽

Fulmine sustulerit caduco, Qui terram inertem, qui mare temperat Α Ventosum, & umbras, regnaque tristia, Divosque, mortalesque turbas

Imperio regit unus aequo.

Μagnum illa terrorem intulerat Iovi, Fidens iuventus horrida brachiis, Io

Fratresque tendentes opaco

Pelion imposuisse Olympo. Sed quid Typhoeus, & validus Μimas, Aut quid minaci Porphyrion statu, lQuid Rhoetus, evulsisque truncis Enceladus, iaculator audaX, lContra sonantem Palladis aegida Possent ruentes hinc avidus stetit Vulcanus, hinc matrona Iuno, &Nunquam humeris positurus arcum, εο Qui rore puro Castaliae lavit . Crines solutos, qui Lyciae tenet ' lDumeta, natalemque Sylvam Delius & Patareus Apollo. Vis consili expers mole ruit sua, 65Vim temperatam Di quoque provehunt

In maius: iidem odere vires iomne nefas animo moVentes. iTestis mearum centimanus Gyas Sententiarum notus, & integrae 7o sTentator Orion Dianae,

Virginea domitus sagitta. Iniecta monstris terra dolet suis: lMoeretque partus fulmine luridum Μistas ad Orcum: nec peredit Impositam celer ignis Tinam :

-V. 44. Gloriosius est Iovi oppressisse Titanas, eum passus est fulmen in eos eadere, quam si iaculatus esset . Erratimtur Bentlejus, qui asserit hac voce caduco infirmitatem

220쪽

LIBER III. 13

Incontinentis nec Tityi iecur Relinquit ales, nequitiae additus

Custos: amatorem trecentae

Pirithoum cohibent catenae . 8o

V. 78. Nempe additus Tityo custos propter nequitiam , erasos, i. tortor. additus, i. adpositus , adfixus . nequiris. i. homini nequam

Augustum laudat , quod armorum suorum metu Britannos, maxime vero Parthos subegisset.

Elo Tonantem credidimus Iovem

Re Ille verus germanusque est Her , & maximis dignus laudibus. qui sine eaede sibi hostes submittit. Qui vero omnia diripit, & stragibus provincias complet non Heros, sed hominum osor . & eversor nuncupandus est . Merito Augustus vocatus est Princeps propter duo praeclara facinora , quae huic Carmini materiem praebuere . Primum est , quo Parthos sine eaede sbi subiecit , de secundo autem ita loquitur Strabo lib. 4, qui ea aetate florebat . se Nunc viriis quidam Principes eius loci legationibus obsequiisque Cae- ,, saris amicitiam consecuti, & dona Diis immortalibus in Capitolio posuere, & pene eropriam Romanis: totam in- ,, sulam facere . ,,. Haec duo igitur facinora prope ismilia in unum coegit Poeta, quamvis 6 , aut '. annorum inter. capedine inter se distarent. Verbum unum de primo evenis tu iecit , secundo vero longius immoratus est communia laetitiae causa. Carmen hoc acris judicii partus est , robustum , grave , eloquentissimum . oratio Reguli est numeris omnibus absoluta, ct Personae maxime accommodata . Re ditus huius in Africam imago miserabilis est, & τῆ ποους plenissima. Augustus ab Oriente Romam venit 4. idus octobris anno et 3s ; eo serme tempore scriptum est hoc Ca men . Praecipua mens Poetae est , ut Augusti triumphos laudet, eiusque praeclarum ingenium in tuenda militum disti lina occupatum . Cernendos praebet milites Romanos fideis

es, strenuos, invictos sub Augusti sanis, sub Crassi vero ignaV0s , patriae proditores, hostium locios, ct servos . Quid pluis

SEARCH

MENU NAVIGATION