De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dos docet Dari autem poterit, ut quae mea sententia substitui possint, vobis dicam loco oxicrati, cmellicrati, aqua succo limonum saccharo acido- dulcis reddita loco remoris tisanae , mulsi ex seminibus frigidis, plus, minus diluta, additis, aurno additis , prout videbitur , paucis amygdalis dulcibus Ratione parcitatis alimoniosae substantii, innocua erunt fraga , mora, cerasa, ribestia . Innocua mala pyra; sed cocta . Ex experimentis nobiliis Boylari a

fructus cocti, minorem quantitatem aeris, quam crudi producunt , eoque minus flatuosi sunt . Quantum autem horum aegrotorum intersit, iis imum ventrem metheori is non exerceri, ex artis exercitio vobis palam et . Videbitis enim , ventriculum , intestina flatibus distenta, aut quoquo modo male in acutis se habentia; salubres motus a cute avertere is momboli humoris coctionem impedire adeo ut aliquando qualitati morbi maligna supervenientia Symplomata tribuantur, quae ventriculo, atque intestinis male as sectis solummodo debentur . Ne flatibus vexarentur acute aegrotantes, adeo Hippocratis observationem meruit ut inter alias tisanae dotes , eam commendarit , qua malam turbationem non excitat, neque in ventre intumescit, quia in coctura, quam maxime fieri poterat b jam intumuit scilicet, totum quem dimittere poterat, aerem dimisit. XL. Ubi tisanae Cremor, ex veterum sententia, convenit , in morbis, nempe, peracutis , qui circa septimum judicantur; si experimentis standum est, d ri

122쪽

ri possent, quamvis Im nos in usu non sint, quod saltem sciam dari, inquam , possent jura Cammarorum, aut Cancrorum fluviatilium. Ista, ex experimentis Clar. Virorum, eccari , montii is &gelatinosa substantia omnino carent: praeterea si vem triculo,& duodeno insint acidi sales gro nocituri, eos com rigere valent Dari poterit Cremor Oryzeci dari poteruntolera . Advertendum tamen ex Galeno do postrema imhaec ad victum medicamentosum reserri. Ideo fieri aliquando poterit, ut licet ratione exiguitatis alimenti a viactu non extreme tenuissimo excludi non debeant orati ne tamen aliarum qualitatum , dato aegro, cui victus ille conveniat, conducibilia nequaquam sint. De horum qualitatibus quantum satis egit Hippocrates Ces . Horum usum iis in casibus utilem apprime ipse duco, in quibus alimenti moles melior, quam vis, &potentia, ut ajebat dictator noster. De hisce nos lio loco pauca. XLI. A tenui porro aegrotantium victu, cui totam Ptisanam dicavere veteres , quique simpliciter acutis convenit, tisana venae, aut oryzae, Byzantinorum more, substitui potest Panatellae quoque ex aqua dari queunt. Quae si parum aegro sint, levia pullorum

jura, nequaquam plus cocta, quam pro sanis solent; aut jus vervecis, cujus caro concoctu is perspiratue Sanctorio d facillima adeo est; praesertim si juribus hisce olera mollia, & refrigerantia incoxerint, quae passim nomine alterantium veniunt dari utiliter posse puto cum enim hujusmodi morbi ad decimum

123쪽

quartum, vigesimumque trahant , copiosoribus viribus aegris opus est, quam ubi morbus circa septimum judicatur . Praeterea febris , motus nempe sanguinis rapidior , in hisce diutius perdurans , facilius Bais mico glutine poliare sanguinem potest , quamobrem huic quoque periculo obviam eundum est. XLII. Ubi vero morbi ex Classe simpliciter acimtorum deciderint , ac vigesima vigesima prima

die transactis, quadragesimum versus progrediuntur, ut acuti ex decidentia vocari mereantur; tunc id u, relate ad aegrotantes pleno, aegri alendi sunt . an tellae valentioresci panis ejusdem subtiliore offulae ejure subtiliora e pasta sermentata cibaria : ova r centia sorbiliaci eadem jure soluta, vulgo redistini: teneriorum animalium teneriores sine pinguedine a nes cerebra jecinora Thymus Vitulorum dari tune queunt. Galenus cerebra animalium improbat improbat& jecinoraci vereor ne ex hypothesi, sine experiment rum fide Cerebrum pituitosius vocat alis ita nauseosum, ut ab eo ventriculus facile invertatur ,- vomat . Inde procul dubio pituitosioris notam cerebro

inussiit, quia putavit illud me pituitae nidulamentum. Jecinora b crassi , malique cci me asseruit. H par illi erat ossicina sanguinisci hujus Parenchyma

concreto sanguini haud absimile putatum est. Sanguis autem pro malo nutrimento habitus , nec sorte injuria . Hinc hepar quod de eo tantum participat, crassi, malique succi esse debet. Ita facile puto, eum ratiocinatum fuisse Verum neque cerebri, neque

l. 1. de aliment facult. . .

124쪽

cinorum commanserum scenera ipse adhucdum in artis

exercitio observavi.

XLIII. Scitote tamen, etiam post vigesimum diem, nisi ebris imminuta plurimum fuerit,d graviora ces sarint yinplomata, me haud aegris mandenda dare suevisse, sed eos paulo validioribus sorbitionibus , visque tantum alere . Quis enim in febribus v. g. malignis per essentiam , ut dicimus , ac petechialibus

non inpiammatoriis , quae haud raro cum soporibus, ac deliramentis etiam post tempus non exacte acutis assignatum trahunt , dari posse sine discrimine putari solida cibaria o mediocriter nutrientia, dum materia auferenda , unde morbus , plus nimio adhuc aegrotantem premit Z XLIV. Atque haec de cibis quadruplici acutorum generi convenientibus generatim dicta sunto . Rem majore cum praecisione, subtiliusque determinare oppido dissicillimum mihi videtur . Ne putetis tamennae me sic rata velle, ut vel latum unguem ab iis discedere piaculum ducam . abito respestu ad aetates, ad Regiones, ad anni tempora, ad consuetudianem , ad peculiares aegrorum diosyncrassas , ad eorundem desideria quoque, aliquid addi, aut mutari tempestive potest, non tamen multum . Non autem multum selummodo, sed plurimum addit, mutatque, qui consumpta jura, qui contusas carnes, harum expressos succos, qui tandem restaurantia aegris ingerit.

Itaque, ut vobis persuasum sit, velim, me hac Dis

sertatione contendere, ut potius demonstrem quid non

agendum, quam quid agendum sit . Sacram lineam praetendo, citra quam expatiari possitis, eo usque

125쪽

CVIII.

progredici eam tamen ne praetergrediamini Ueterum observata, Dogmataci proposita principia ab ipsa tantum observatione petita experimenta recentiorum laudanda industria instituta , errorem satis detegunt, ejiciunt, explodunt. Quae cancellis veluti quibusdam clausimus, aliquam latitudinem habere possunt , mo debent, ut supra dixi mensuris tamen exactioribus eam determinare, ob infinitas prope dixerim varietates , quae in aegris offenduntur, ob varios quibus diversarum Regionum incolae utuntur, cibos, ob diversa ad juncta, quae medicis in acutorum curationibus persaepe eveniunt, statuere profecto non possum, neque ausim.

PRincipia, quibus acute febrientium diaeta regenda

est exposui cibos ad triplex victus genus dete minavi; quique famigeratissimae tisanae, illiusque Cr mori, mea quidem sententia, substitui possunt , tr didi. Majoris momenti res agitanda mihi restat, cui nisi lucem dare curemus, quae huc usque diximus mnia , sua utilitate carebunt . Tertium e principiis positis erat, viribus quidem opus esse , ut auferenda materies acuti morbi causa a corpore salubriter expellatur; sed viribus non magnis eoque non solum acuta febre laborantibus vires non esse augendas, intendendasque sed minuendas convellendas. Id captu dissicillimum pluribus videbitur, ac procul dimbio, qui verba solummodo spectant, res autem haudquaquam, ut par esset, examinant, proposuum asse

126쪽

tum, non ut principium , sed ut Paradoxo suscipient. Vos tamen, ut spero , videbitis , rem totam ab observatione pendere, eamque facillime a quolibet intelligi posse, qui oculis fidem nequaquam deroget,

communi sensu non careat.

II. Non minus e vulgo homines, quam medici de aegrotantium viribus loquuntur. At primi, ut de reliquis paulo obscurioribus selent: edici vero obiter, contracte, atque involute, neque satis pro rei magnitudine . Mihi saltem nondum videre contigit, qui argumentum p prime necessarium ex professe agitarit. De eo ipse dicturus, nequaquam mihi tribuo, ut doctrinam de viribus acute ebrientium ex suis principiis deducere, atque explicare me posse confidam Eam igitur haud a priori, ut scholae loquuntur, investigabo, cum , post etiam doctiuL virorum tentamina, eaque ad splendidissimum Geometriae lumen habitaci post meritiss. Hales experimenta , nondum eo pervenerimus ex judicio quoque clari T. Senac a ut vires Cordis in homine sano determinare possimus quanto autem minus in febricitante aegroto id nobis determinare datum erit Z a itaque solummodo persequar , quae obser-Vata , observatorumque consideratio subjicere vide

tur idque exemplo ipsius Galeni , qui b minime

negans virium magnitudinem mensurari non posse ait quod si non possimus earum quantitatem exquisite invenire artificiosa tamen conjectura quadam, proxime ad veritatem pervenire queamus. III. Aliud itaque est vires relate ad sanos, belle valentes , aliud relate ad acute aegrotantes consi

127쪽

derare Sani , iis non solum egent viribus , quae ad vitam necessariae sunt , sed iis insuper quae ad mentis, corporisque actiones sussiciant . Acute aegrotantibus e contra, satis eae sunt, quae ad vitam, donec morbus vincatur, necessariae sunt; eoque quo acutior,

breviorque morbus est , paucioribus indigent . Cum vero vita ne jugi sanguinis circuitu esse non o sit, atque ad hunc circuitum in aegrotante, qui vel solo potu utatur, sustinendum , non solum cor sanguinem ita pellere debeat , ut ad cor ipsum redire posito sed etiam , ut aliqua ex eodem sanguine secretio fiat ad aegri, de quo sermo instituitur, vitam, necesse est , cor sanguinem ita propellere, ut ad cor, unde discessit, redeat utque ab sanguine in jugi , neque interrupto hoc motu constituto , aliqua ex iis, praesertim copiosioribus, quae ab eo fieri solent,

secretionibus perficiatur.

IV . Prima propositionis pars per se clara est Gltera autem explicatione aliqua eget. Si data sanguinis quantitas in aegrotante, qui solo potu utatur, sit, quae in gyrumdata, quantum quidem ad eam spectat, vitam sustinere possit, jo, vitam diutius minime supersuturam , datam , scilicet, sanguinis quantitatem nequaquam in orbem diutine ituram , ii omnes fluidorum secretiones suppress fuerint . Posuimus aegrum nostrum saltem bibere . A potu igitur venas ingreta fluidi pellendi quantitas adaugetur, quae si per rene ,

aut alia colatoria non exeat , majorem resistentiam

cordis impellentibus viribus objicit. Porro resistentia adaucta, quoad tactum , idem est, ac vis immin ta . Quoad flectium igitur tunc imminutae cordis

128쪽

impellentes vires, Vel sanguinem, ut par est, in gyrum propellere possunt, aut non . Si prorsus non: circulatio rupta est cum circulatione vita ipsa: si possitnt, non possunt sine nisu , cum vires , ut tantum, non plus pellere possint, determinatum sit.

Pellent igitur cum ipsarum virium dispendio agens enim , quod agendo ipsum patitur, proportione habita ad actionem , patitur. Sed virium dispendium

quoad flactum, idem est, ac resistentia adaucta lao autem usque crescente , quia singulis Cordis contractionibus vires imminuendae sunt circulatio ut inte rumpaturo cum circulatione vita ipsa necesse est. Ad vitam igitur acute aegrotantis, qui selo potu maatur , non modo eae vires necessariae sunt , quae in orbem sanguinem ferre possint; verum etiam non

mnis e sanguine secretio ablata ei esse debet. V. Nunc ab ipsa Praxi lumen capiamus , istaque nos edoceat, quibus virium copiis in acute aegrota tibus ad morbum usque devictum vita sustineatur: scilicet , qua virtute necessarius ille jugis circuitus, una cum secretionibus, sine quibus diu perdurare non potest, perennetur ad usque morbi finem . Observatio, ut ut ei parum , aut nihil attendatur, obvia, quotidiana, & facillima est. Nemo ab acuto morbo exurgit, nisi viribus plurimum dejectis . Plures , primis a morbo devicto diebus, pedibus stare non possunt: quidam , neque extra lectum sedere : non pauci de

cumbentes adhuc , ventrem exonerare coguntur.

mnes, plus minus , elumbes , imbecilles, pallentes. sunt. Quid porro dicendum de iis, qui malignas fisentiales longiores febres effugerunt Adeo isti ob vi

129쪽

res succosque exhaustos fracti sunt; ut non jam e lecto surgere, aut se se attolleres sed neque ex uno in alterum latus, sine adsidentium ope . auxilio, convertere se possint. Iis igitur in tanto virium collapsu ea supererant, atque)upersunt, que ad vitam satis sunt quae scilicet, sanguinis in orbem progressionem, cretiones sustinere possim . Meditemini, quasso, gregi Iuvenes, super hisce quotidianis observationibus, easque ad usum traducite . Duo ex hac meditatione plane colligetis. Primum quam vanus sit illorum timor, qui, vel primis morbi diebus de virium collapsu soliciti, populari diligentia ad cardiaca, valentioris

substantiae cibos confugiunt. Alterum ut vera sit supra allata Galeni animadverso scilicet, nos quia de haud posse virium quantitatem exacte dimetiri; sed conjectura, quae ab observatis immediat 1fluit,

determinare nobis datum esse , ad morbos acutos, vehementioresque vincendos, paucioribus, quam vulgo putatur, Viribus opus ore.

VI. Veritas haec ab obviis, frequentioribusque observationibus deducta es, eamdem a singulari aliqua, minus obvia deducamus. Virgo septennis hist riam ex Hyacintho Cestoni suo narrat Eques Vallisi nerius a senior , nostrae schola, non ita pridem, Clarissimum ornamentum Virgo, inquam, septuennis, a duplici, ut dicimus, tertiana continua febre, die morbi septima auditu loquela mente, ac motu omnium corporis partium , capitis motu excepto, rebat . A prima Martii die ad trigesimam imbecilli- ma mortique proxima traxit, non alio omnino cubo

130쪽

CXIII.

bo uia, qtiam aqua . Atque adeo traxit, ut die Gjusdem mens vigesima septima meliuscule habere coeperit licetque utrique natium gangraena insedisset,

evaserit. Vos sane nequaquam arbitraturos reor, vi ginem hanc plurimarum virium auxilio, vitam si stinuisse, vehementemque adeo morbum estugisse. Huc aliquo modo facere quoque possunt ebrium acutarum , alique moris curationes, quae ope solius ,

quae, illiusque gelidae, Neapoli, Melitae Aphricae

peraguntur. Bina hujusmodi felicissimas curationes, Bononiae, quoque, in mortis Nossecomio , ab Clariss illius Universitatis Proses, eodemque Primi Subsellii Prastico AZZ Guidi peractas, se vidisse mihi narrat Filius meus Antonius-Cajetanus, Florentia, & Bononia redux Ad quatuor, sexve dies, Qquidem dum morbus in satu est, gravioresque labores affert dum , scilicet, plerique e nostratibus is ad cardiaca conseserent, restaurantibus uterentur omni vitato religiose cubes, sola aqua aegrotantes vivunt vivunt , inquam, non pauci convalescunt. Neque hosce, mea quidem sententia, putandum est, validioribus instructos viribus, contra morbum pugnare . Sed praestat umque vobis enarrare casum a me obiter observatum. Anno 7s r. Vico satis culto, cui in eltriens distris v Fongas nomen est , aliisque locis conterminis, Petecchialis Epidemica febris incubuit, quae plurimos, catervatimque corripuit, nec sane paucos letho dedit; quaeque ob famam, atque sormidinem omnia de more augentes, non levem metum propinquis locis, Fel tria ipsi incussit. Iussi Supremi Magistratus Salutis Venetiarum, mihi tunc apud Feltrienses medici nam

SEARCH

MENU NAVIGATION